monumenta.ch > Ambrosius > 49
Ambrosius, De Officiis, 1, XLVIII. <<<     >>> L.

CAPUT XLIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

239 Ergo dum hic sumus, servemus imaginem, ut ibi perveniamus ad veritatem. Sit in nobis imago iustitiae, sit imago sapientiae; quia venietur ad illum diem. et secundum imaginem aestimabimur.
240 Non inveniat in te adversarius imaginem suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est. Adversarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat auri cupiditatem, non argenti acervos, non vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis. Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet huius mundi princeps, et in me inveniet nihil. Itaque si securus es quod nihil in te inveniat, cum venerit perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Iacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est. Merito beatus Iacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire! Abscondecsg97.147rat enim Rachel simulacra deorum eius aurea et argentea.
241 Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in vanitates et insanias falsas. An mediocre est tollere vocem adversario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in vanitates, non conturbatur; qui enim respicit bnf1732.79 conturbatur, et vanissime quidem. Quid est enim congregare opes, nisi vanum; quia caduca quaerere vanum est satis? Cum autem congregaveris, qui scias an possidere liceat tibi?
242 Nonne vanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, quo aggregare possit thesauri acervos, merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris vendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones in se invidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, naufragium impatiens morae incidat?
243 Annon conturbatur etiam ille vane, qui summo labore coacervat, quod nesciat cui haeredi relinquat? Saepe quod avarus summa congesserit sollicitudine, praecipiti effusione dilacerat haeres luxuriosus: et diu quaesita turpis helluo, praesentium caecus, futuri improvidus, quadam absorbet voragine. Saepe etiam speratus successor invidiam partae acquirit haereditatis, et celeri obitu extraneis aditae successionis transcribit comcsg97.148pendia.
244 Quid ergo vane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles divitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem? Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Eiice magis de civitate animae tuae imaginem diaboli, et attolle imaginem Christi. Haec in te fulgeat, in tua civitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat vitiorum imagines. De quibus ait David: bnf1732.80 Domine, in civitatetua, ad nihilum deduces imagines eorum. Cum enim depinxerit Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc adversariorum omnis imago deletur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik