monumenta.ch > Ambrosius > 47
Ambrosius, De Officiis, 1, XLVI. <<<     >>> XLVIII.

CAPUT XLVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

224 Si quis igitur aequabilitatem universae vitae, et singularum actionum modos servet, ordinem quoque, et constantiam dictorum atque operum, moderationemque custodiat, in eius vita decorum illud excellit, et quasi in quodam speculo elucet.
225 Accedat tamen suavis sermo, ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se vel familiaribus, vel civibus, vel, si fieri potest, omnibus praebeat. Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam exibeat; alterum enim calliditatis est, vanitatis alterum.
226 Non despiciat quid de se unusquisque et maxime vir optimus sentiat; hoc enim modo discit bonis deferre reverentiam. Nam negligere bonorum iudicia vel arbnf1732.74rogantiae, vel dissolutionis est: quorum alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae.
227 Caveat etiam motus animi sui; ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum se cavendus, ita etiam de se tuendus. Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece ὁρμὴ csg97.142 dicitur quod vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his vis quaedam animi atque naturae est. Quae tamen vis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, ut bonae domitrici obtemperet.
228 Solliciti enim debemus esse, ne quid timere aut incuriose geramus, aut quidquam omnino cuius probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur. Nec vero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus rationis subiectus est lege naturae ipsius, et obedit ei. Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam. Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, bnf1732.75 quibus possit reflecti. Unde plerumque non solum animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit timore, voluptate se non capit, et nimia gestit laetitia. csg97.143
229 Haec cum fiunt, abiicitur illa naturalis quaedam censura, gravitasque morum: nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere, constantia.
230 Gravior autem appetitus ex indignatione nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit iniuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in praefatione posuimus, praecepta instruunt. Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur quae et ipsa ad officii magisterium pertineret.
231 Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus quemadmodum unusquisque cavere possit, ne excitetur accepta iniuria, verentes ne praefatio prolixior fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror. Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae dicamus quemadmodum reprimatur iracundia.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik