monumenta.ch > Ambrosius > 43
Ambrosius, De Officiis, 1, XLII. <<<     >>> XLIV.

CAPUT XLIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

209 Quoniam de tribus virtutibus diximus, restat ut de quarta virtute dicamus, quae temperantia ac modestia vocatur: in qua maxime tranquillitas animi, studium mansuetudibnf1732.69nis, moderationis gratia, honesti cura, decoris consideratio spectatur et quaeritur.
210 Ordo igitur quidam vitae nobis tenendus est, ut a verecundia prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac familiaris est mentis placiditati, proterviae fugitans, ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fovet, decorum illud requirit.
211 Sequatur conversationis electio, ut adiungamur probatissimis quibusque senioribus. Namque ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae colorat mores adolescentium, et velut murice probitatis inficit. Namque si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus viarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent novum sibi iter vitae aggredi, quo minus errare possint, et a vero tramite virtutis deflectere! Nihil enim pulchrius quam eosdem et magistros vitae et testes habere.
212 Quaerendum etiam in omni actu quid personis, quid temporibus conveniat atque aetatibus, quid etiam singulorum ingeniis sit accommodum. Saepe enim quod alterum decet, alterum non decet. Aliud iuveni aptum, aliud seni: aliud in periculis, aliud in rebus secundis.
213 Saltavit ante csg97.137 arcam Domini David : non saltavit Samuel; nec ideo ille reprehensus, sed magis iste laudatus. Mutavit vultum contra regem, cui nomen Achis : at hoc si fecisset remota formidine quo minus cognosceretur, nequaquam levitatis reprehensione carere potuisset. Saul quoque vallatus choro prophetarum, etiam ipse prophetavit; et de solo quasi indigno memoratum est: Et Saul inter prophetas.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik