monumenta.ch > Ambrosius > 42
Ambrosius, De Officiis, 1, XLI. <<<     >>> XLIII.

CAPUT XLII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

207 Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam. Itaque ut illi perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt?
208 Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed csg97.136 etiam ignaviae videtur.

bnf1732.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik