monumenta.ch > Ambrosius > 39
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXVIII. <<<     >>> XL.

CAPUT XXXIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

192 Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et iudicia custodiat; et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat; pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet. Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos bnf1732.63 stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis deiectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocaverunt, qui fugerat.
193 Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena: iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollat consilium, et tamquam aegritudinem vitet. Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius expetita, semper autem usurpata.
194 Quid horum sancto Iob vel in virtute defuit, vel in vitio obrepsit? Quomodo laborem aegritudinis, frigoris, famis pertulit? Quomodo despexit csg97.130 salutis periculum? Numquid rapinis divitiae coacervatae, de quibus tanta inopibus affluebant? Numquid avaritiam census, aut voluptatis studia cupiditatesque excitavit? Numquid trium regum iniuriosa contentio, vel servorum contumelia in iram excussit? Numquid gloria sicut levem extulit, qui imprecabatur gravia sibi, si umquam vel non voluntariam celavisset culpam, vel reveritus esset multitudinem plebis, quominus annuntiaret eam in conspectu omnium? Neque enim consentaneae sunt vitiis virtutes, sed sibi constant. Quis igitur tam fortis quam sanctus Iob: cui secundus adiudicari potest, qui parem vix reperit?


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik