monumenta.ch > Ambrosius > 36
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXV. <<<     >>> XXXVII.

CAPUT XXXVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

179 Unde igitur hoc vel Tullius, vel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Iob: Salvum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adiutor non erat, adiuvi. Benedictio perituri in me veniat. Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et vicit eum virtute mentis suae? Neque vero de eius dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut vir lumbos tuos, suscipe altitudinem csg97.124 et virtutem: omnem autem iniuriosum humiliato. Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem. Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur.
180 Et re vera iure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque se ipsum vincit, iram continet, nullis illecebris bnf1732.58 emollitur atque inflectitur, non adversis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi vento quodam, variarum rerum circumfertur mutatione. Quid autem excelsius et magnificentius, quam exercere mentem, afficere carnem et in servitudinem redigere; ut obediat imperio, consiliis obtemperet, ut in adeundis laboribus impigre exsequatur propositum animi ac voluntatem?
181 Haec igitur prima vis fortitudinis, quoniam in duobus generibus fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat. Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud πρέπον cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur. Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras? Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut csg97.125 obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias. Deinde ut te salutis ipsius pericula pro iustitia suscepta non moveant.
182 Haec vera fortitudo est, quam habet Christi athleta, qui, nisi legitimo certamine, non coronatur. An mediocre tibi videtur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem? Vide quot certamina, et una corona. Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Iesu, bnf1732.59 cuius caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores. Et quamvis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus.
183 Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu. Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Et iterum: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram (Ibid., 5). Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum divitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis.
184 Excsg97.126erceat ergo te pietas ad iustitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias iuvenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas. Etenim si is qui imperatori militat, a susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, venditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, bnf1732.60 stipendiorum suorum fructu! Siquidem bonus testis est qui dicit: Iuvenis fui, et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur.



Ambrosius, De Officiis, 1, XXXV. <<<     >>> XXXVII.
monumenta.ch > Ambrosius > 36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik