monumenta.ch > Hieronymus > 9 > 35
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

CAPUT XXXV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

175 Satis copiose iustitiae loco honesti naturam et vim tractavimus. Nunc de fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, csg97.122 dividitur in res bellicas et domesticas. Sed bellicarum rerum studium a nostro officio iam alienum videtur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma iam spectat usus noster, sed ad pacis negotia. Maiores autem nostri, ut Iesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam.
176 Est itaque fortitudo velut excelsior caeteris, sed numquam incomitata virtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin fortitudo sine iustitia iniquitatis materia est. Quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis iusta bella an iniusta sint, spectandum putetur.
177 Numquam David nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio. Nam et adversus Goliam immani mole corporis virum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit; virtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis nititur. Deinde eminus, quo gravius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino, bellum adorsus. Ideo in omnibus victor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello adversum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus gloriae cupidus, incuriosus salutis.
178 Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitubnf1732.57dinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi csg97.123 obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt virtutem ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate fortes : qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis victoriam, sed nuda virtute animi singularem de perfidis retulerunt triumphum. Quam insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik