monumenta.ch > Ambrosius > 34
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

CAPUT XXXIV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

173 Benevolentia etiam gladium iracundiae extorquere consuevit. Benevolentia facit ut amici vulnera utilia quam voluntaria inimici oscula sint. Benevolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul advertimus etiam correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent. Compungimur enim censoriis sermonibus, sed benevolentiae delectamur sedulitate.
174 Ad summam, non omnibus eadem semper officia debentur, nec personarum semper, sed plerumque causarum et temporum praelationes sunt, ut vicinum quis interdum magis quam fratrem adiuverit. Quoniam et Salomon dicit: Melior vicinus in proximo, quam frater longe habitans (Ibid., 10). bnf1732.56 Et ideo plerumque amici se benevolentiae quisque committit, quam fratris necessitudini. Tantum valet benevolentia, ut plerumque pignora vincat naturae.

csg97.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik