monumenta.ch > Ambrosius > 32
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXI. <<<     >>> XXXIII.

CAPUT XXXII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

165 Pulchrum est ergo ut divinarum Scripturarum humescamus alloquio, et quasi ros sic in nos Dei verba descendant. Cum igitur sederis ad illam mensam potentis, intellige quis sit iste potens: et in paradiso delectationis positus, atque in convivio sapientiae locatus, considera quae apponuntur tibi. Scripura divina convivium sapientiae est: singuli libri singula sunt fercula. Intellige prius quae habeant ferculorum dapes, et tunc mitte manum; ut ea quae legis vel quae accipis a Domino Deo tuo, operibus exsequaris, et collatam in te gratiam officiis csg97.118 repraesentes: ut Petrus et Paulus, qui evangelizando vicem quamdam largitori muneris reddiderunt, ut possent singuli dicere: Gratia autem Dei sum quod sum, et gratia eius egena in me non fuit: sed abundantius illis omnibus laboravi.
166 Alius ergo fructum accepti beneficii, ut bnf1732.53 aurum auro, argentum argento rependit: alius laborem, alius, haud scio an etiam locupletius, solum restituit affectum. Quid enim si reddendi nulla facultas suppetit? In beneficio referendo plus animus quam census operatur: magisque praeponderat benevolentia, quam possibilitas referendi muneris. Gratia enim in eo ipso quod habetur, refertur. Magna igitur benevolentia, quae etiam si nihil conferat, plus exhibet: et cum in patrimonio nihil habeat, largitur pluribus; idque facit sine ullo sui dispendio, et lucro omnium. Et ideo praestat benevolentia supra ipsam liberalitatem. Ditior haec moribus, quam illa muneribus; plures enim sunt qui indigent beneficio, quam qui abundant.
167 Est autem benevolentia etiam coniuncta liberalitati, a qua ipsa liberalitas proficiscitur, cum largitatis affectum sequitur largiendi usus: et separata atque discreta. Ubi enim deest liberalitas, benevolentia manet, communis quaedam parens omnium, quae amicitiam connectit et copulat: in consiliis fidelis, in prosperis laeta, in tristibus moesta; ut unusquisque benevolentis se magis quam sapientis credat consilio: ut David cum esset prudentior, Ionathae csg97.119 tamen iunioris consiliis acquiescebat. Tolle ex usu hominum benevolentiam, tamquam solem e mundo tuleris, ita erit; quia sine ea usus hominum esse non potest ut peregrinanti monstrare viam, revocare errantem, deferre hospitium, : Foris autem non habitabat hospes, ianua mea omni venienti patebat) aquam de aqua profluenti dare, lumen de lumine accendere. Benevolentia itaque in his est omnibus, tamquam fons aquae reficiens bnf1732.54 sitient em, et tamquam lumen quod etiam in aliis luceat, nec illis desit, qui de suo lumine aliis lumen accenderint.
168 Est etiam illa benevolentiae liberalitas, ut si quod habes debitoris chirographum, scindens restituas, nihil a debitore consecutus debiti. Quod exemplo sui facere nos debere Iob sanctus admonet (Ibid., 35 et seq.). Nam qui habet, non mutuatur: qui non habet, non liberat syngrapham. Quid igitur etiam si ipse non exigas, avaris haeredibus reservas, quam potes cum benevolentiae laude sine damno pecuniae repraesentare?
169 Atque ut plenius discutiamus; benevolentia a domesticis primum profecta personis, id est, a filiis, parentibus, fratribus, per coniunctionum gradus in civitatum pervenit ambitum, et de paradiso egressa mundum replevit. Denique cum in viro et femina benevolentem Deus posuisset csg97.120 affectum, dixit: Erunt ambo in una carne, et in uno spiritu. Unde se Eva serpenti credidit; quoniam quae benevolentiam acceperat, esse malevolentiam non opinabatur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik