monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De Officiis, 1, XXII. <<<     >>> XXIV.

CAPUT XXIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

102 Multa praeterea de ratione dicendi dant praecepta saeculares viri, quae nobis praetereunda arbitror, ut de iocandi disciplina. Nam licet interdum honesta ioca ac suavia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent regula; quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quemadmodum usurpare possumus?
103 Cavenda enim etiam in fabulis, ne inflectant gravitatem bnf1732.32 severioris propositi. Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis! ait Dominus: et nos ridendi materiam requirimus, ut hic ridentes, illic fleamus? Non solum profusos, sed omnes etiam iocos declinandos arbitror; nisi forte plenum suavitatis et gratiae sermonem esse, non indecorum est.
104 Nam de voce quid loquar, quam simplicem et puram esse satis arbitror: canoram autem esse naturae est, non industriae. Sit sane distincta pronuntiationis modo, et plena succi virilis; ut agrestem ac subrusticum fugiat sonum, non ut rythmum affectet scenicum, sed mysticum servet.

csg97.93

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik