monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, De Officiis, 1, XXI. <<<     >>> XXIII.

CAPUT XXII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

98 Sunt autem gemini motus, hoc est, cogitationum et appetitus: alteri cogitationum, alteri appetitus: non confusi, sed discreti et dispares. Cogitationes verum exquirere, et quasi emolere muneris habent: appetitus ad aliquid impellit agendum atque excitat. Itaque ipso genere naturae suae et cogitationes tranquillitatem sedationis infundunt, et appetitus motum agendi excutit. Ita ergo informati simus, ut bonarum rerum subeat animum cogitatio: appetitus rationi obtemperet (si vere ut illud decorum custodiamus, animum volumus intendere) ne rationem excludat rei alicuius affectus: sed ratio quid honestati conveniat, examinet.
99 Et quoniam ad conservationem decori spectare diximus, ut sciamus in factis dictisve quis modus: prior autem ordo loquendi quam faciendi est; sermo in duo dividitur, in colloquium familiare, et in tractatum, disceptationemque fidei atque iustitiae. In utroque servandum, csg97.92 ne sit aliqua perturbatio: sed tamquam mitis et placidus, et benevolentiae plenus et gratiae, sine ulla sermo ducatur contumelia. Absit pertinax in fabnf1732.31miliari sermone contentio; quaestiones enim magis excitare inanes, quam utilitatis aliquid afferre solet. Disceptatio sine ira, suavitas sine amaritudine sit, monitio sine asperitate, hortatio sine offensione. Et sicut in omni actu vitae id cavere debemus, ne rationem nimius animi motus excludat, sed teneamus consilii locum: ita etiam in sermone formulam eam teneri convenit, ne aut ira excitetur, aut odium, aut cupiditatis nostrae, aut ignaviae aliqua exprimamus indicia.
100 Sit igitur sermo huiusmodi de Scripturis maxime. Quid enim magis nos oportet loqui, quam de conversatione optima, adhortatione observationis, disciplinae custodia. Habeat caput eius rationem et finis modum. Sermo enim taediosus iram excitat. Quam vero indecorum, ut cum omnis confabulatio habere soleat incrementum gratiae, habeat naevum offensionis?
101 Tractatus quoque de doctrina fidei, de magisterio continentiae, de disceptatione iustitiae, adhortatione diligentiae, non unus semper, sed ut se dederit lectio, nobis et arripiendus est, et prout possumus, prosequendus: neque nimium prolixus, neque cito interruptus; ne vel fastidium derelinquat, vel desidiam prodat atque incuriam. Oratio pura, simplex, dilucida, atque manifesta, plena gravitatis et csg97.93 ponderis: non affectata elegantia, sed non intermissa gratia.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik