monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Officiis, 1, XVIII. <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

81 Delectavit me diutius in partibus demorari verecundiae; quia ad vos loquebar, qui aut bona eius ex vobis recognoscitis, aut damna ignoratis. Quae cum sit omnibus aetatibus, csg97.85 personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes, iuvenilesque annos maxime decet.
82 In omni autem servandum aetate, ut deceat quod agas et conveniat, et quadret sibi ordo vitae tuae. Unde Tullius etiam ordinem putat in illo decore servari oportere: idque positum dicit in formositate, ordine, ornatu ad actionem apto: quae difficile ait loquendo explicari posse, et ideo satis esse intelligi.
83 Formositatem autem cur posuerit, non satis intelligo; quamvis ille etiam vires corporis laudet. Nos certe in pulchritudine corporis locum virtutis non ponimus, gratiam tamen non excludimus; quia verecundia et vultus ipsos solet pudore obfundere, gratioresque reddere. Ut enim artifex in materia commodiore melius operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet; ita tamen ut etiam ipse non sit affectatus decor corporis: sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus, non pretiosis et albentibus adiutus vestimentis sed communibus; ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori.
84 Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans, qualem multi gravitatis specie simulare consuerunt, sed formam quamdam et regulam ac succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere. Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut csg97.86 molliculum et infractum aut vocis sonum, aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticum. Naturam bnf1732.26 imitemur: eius effigies, formula disciplinae, forma honestatis est.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik