monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Officiis, 1, XII. <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

47 Sed revertamur ad propositum, ne divisionem factam praeteriisse videamur, quia occurrimus opinioni eorum qui videntes sceleratos quosque divites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique iustorum egeant, atque infirmi sint, putant vel nihil Deum curare de nobis, ut Epicurei dicunt: vel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: vel si scit omnia, iniquum esse iudicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos. Nec superfluus velut quidam excursus fuit, ut opinioni huiusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos iudicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis bnf1732.13 crederent.
48 Quo decurso, proclive aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles asserit usque ad lunam eius descendere providentiam. Et quis operator negligat operis sui curam? Quis deserat et destituat quod ipse condendum putavit? Si iniuria est regere, nonne est maior iniuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla iniustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia?
49 Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant iniuria? Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in virtute eius consistere, vim et maiestatem eius per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant iniuriam eius, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, csg97.71 penetret, et divinae maiestatis ingrediatur scientia?
50 Sed horum magistrum velut ebrium, et voluptatis patronum, ipsi qui putantur sobrii, irrident philosophi? Nam de Aristotelis opinione quid loquar, qui putat Deum suis contentum esse finibus, et praescripto regni modo degere, ut poetarum loquuntur fabulae, qui mundum inter tres ferunt esse divisum; ut alii coelum, alii mare, alii inferna coercenda imperio, sorte obvenerint: eosque cavere ne usurpata alienarum partium sollicitudine, inter se bellum excitent. Similiter ergo asserit quod terrarum curam non habeat, sicut maris vel inferni non habet. Et quomodo ipsi excludunt quos sequuntur, poetas?


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik