monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Fide, 1, XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

108 Unde non solum Deus, sed etiam verus Deus, verus e vero, et adeo verus, ut ipse sit veritas. Itaque si nomen quaerimus, veritas est: si maiestatem quaeribnf8907.637mus naturalem, eo usque Filius Dei verus est, ut et procsg95.61prius. Scriptum est enim: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum : tradidit utique secundum carnem. Proprietas divinitatis est, veritas proprietatis, misericordia pietatis, oblatio securitatis.
109 Sed ne calumniarentur, quia scriptum est: Tradidit eum Pater; ipse Apostolus alibi dixit: Pax a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris; et alibi: Sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Si ergo et traditus est a Patre, et ipse se tradidit, apparet unam esse operationem, unam esse Patris et Filii voluntatem.
110 Si naturalem ergo maiestatem quaerimus, genitus est. Qui genitum inficiatur, proprium negat: qui proprium abnuit, communem caeteris arbitratur. Sin vero generationis ipsius proprietatem requirimus, ex Deo exivit. Nam cum in usu nostro id sit exire quod iam sit, et ex csg95.62 interioribus secretis prodire videatur, quod exire perhibetur: angustis licet sermonibus proprietatem divinae generationis advertimus; ut non ex loco aliquo videatur exisse, sed ut Deus ex Deo, Filius ex Patre; nec videatur coepisse ex tempore, qui ex Patre nascendo prodit, ut dixit ipse qui natus est: Ex ore Altissimi prodii.
111 Sed si naturam non agnoscunt, si non credunt Scripturis, vel operibus credant. Cui dicit Pater: Faciamus hominem, nisi ei quem verum Filium sciret? In quo nisi in vero suam imaginem recognosceret? Non est unum adoptivus et verus; nec Filius diceret: Unum sumus; si se cum vero, qui verus non esset ipse, conferret. Fabnf8907.638ciamus ergo dicit Pater. Qui dixit, verus est: potestne ergo verus non esse ille, qui fecit; et quod dicenti defertur, facienti negatur?
112 Quomodo autem nisi verum Filium sciret, csg95.63 committeret ei voluntatis suae unitatem, et operis veritatem? Cum enim eadem faciat Filius opera, quae Pater facit, et quos vult vivificet Filius, sicut scriptum est; nec differens potestate, et liber est voluntate: ita unitas servatur; quia et virtus Dei in divinitatis proprietate est; et libertas non in aliqua differentia, sed in unitate est voluntatis.
113 Turbati in freto apostoli, licet adhuc non credentes corde, ubi primum sub pedibus Domini ludere aquas, et inquieto maris aestu deambulantis Domini super aquas intrepida videre vestigia; subitoque navi quae fluctibus turbaretur, ubi eam tamen Christus ascendit; placidata aequora, et elementa conspexere famulantia, verum Dei Filium crediderunt, dicentes: Vere Dei Filius es.
114 Hoc idem Centurio cum aliis qui secum erant, tremefactis mundi cardinibus in passione Domini csg95.64 confitetur: et tu, haeretice, negas! Centurio dicit: Vere Filius Dei erat iste. Erat, inquit Centurio, et Arianus dicit, non erat. Ille ergo generationis et veritatem et aeternitatem asserit manu cruentus, sed mente devotus: tu, haeretice, veritatem generationis negas, tempus ascribis. Utinam manus potius quam animam cruentasses! Sed nec manu innocens, et mente feralis, quantum in te est, mortem infers, qui infirmum opinaris; immo, quod gravibnf8907.639us est, etsi divinitas vulnus sentire non possit, quod in te tamen est, maiestatem suam in Christo, non corpus interficere conaris.
115 Verum igitur Deum dubitare non possumus, quem verum Dei Filium et carnifices crediderunt, et daemones fatebantur: quorum nunc non testimonia requiruntur, sed tuis tamen sacrilegiis praeferuntur. Illos nominacsg95.65vimus, ut erubesceres divina quoque responsa adhibuimus, ut crederes.
116 Clamat Dominus per Esaiam: Servientibus mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui iurant super terram, iurabunt per Deum verum. Haec, inquam, dixit Esaias, quando vidit maiestatem eius. Hoc in Evangelio designatur, quod maiestatem viderit Christi, et locutus sit de eo.
117 Accipe tamen quid etiam scripserit Evangelista Ioannes in epistola sua dicens: Scimus quia Filius Dei apparuit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Patrem, et simus in vero Filio eius Iesu Christo Domino nostro. Hic est verus Deus, et vita aeterna. Verum Ioannes Filium Dei, et verum Deum dicit: ergo si verus Deus, utique non creatus, nihil fallax habens atque fucatum, nihil confusum atque dissimile.



Ambrosius, De Fide, 1, XVI. <<<     >>> XVIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik