monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Fide, 1, XIV. <<<     >>> XVI.

CAPUT XV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

95 Unde et illud vane iactare consuerunt quod scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus. Imperiti legant totum, et intelligant; sic enim scriptum est: Et Dominum eum fecit, et Christum fecit Deus hunc Iesum, quem vos crucifixistis. Non divinitas crucifixa, sed caro est. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei Filius.
96 Facessat igitur et illud, de quo calumniari solent, et discant quemadmodum dictum sit: Dominus creavit me.. Non dixit: Pater creavit, sed Dominus creavit me. Caro Dominum agnoscit, gloria Patrem significat: creatura nostra Dominum confitetur, charitas Patrem novit. Itaque quis ignoret quia ob causam incorporationis hoc dicitur? In eo igitur se creatum dicit, in quo et hominem testificatur dicens: csg95.55 Quid me quaeritis occidere hominem, qui veritatem locutus sum vobis? Hominem dicit, in quo et crucifixus et mortuus, et sepultus est.
97 Nec dubitandum quod praeteritum posuit, quod erat futurum: haec enim consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi facta dicantur. Denique in psalmo XXI legisti: Tauri pingues obsederunt me; legisti etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea : quod evangelista de tempore passionis prophetatum esse significat; Deo enim quae sunt futura, praesentia sunt: et ei cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae ventura sunt.
98 Nec mirum si ante saecula fundatum se esse dicit, cum legeris praedestinatum ante tempobnf8907.634ra saecularia. Quam vere de incarnatione id videatur expressum, declarant sequentia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas csg95.56 septem, et interfecit suas hostias: miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam; et misit suos servos, convocans cum altissima praedicatione, dicens: Qui est insipiens declinet ad me. Nonne in Evangelio post incarnationem haec omnia videmus esse completa, quod sacri convivii celebravit mysteria, quod apostolos misit, voce magna clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat? Ergo sequentia respondent prioribus, et totius cursum incarnationis videmus prophetiae expositione digestum.
99 Multa alia documenta praesto esse possent huiusmodi de incarnatione dicta videri: sed non me involvo libris, ne tractatus videatur esse diffusior.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik