monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 6, II. De praescientia et praedestinatione et ordinatione Dei ab aeterno omnia praenoscentis, et in tempore cuncta creantis, et opera rationalis creaturae districto iudicio examinantis. <<<     >>> IV. De spiritu Dei zelum suum per beatos angelos ad repellendam et comprimendam praesumptionem reproborum angelorum excitante, et de symphonia bonorum angelorum infatigabili, et ultra hominum intellectum inaestimabili et semper nova admiratione Deum laudantium.

III. Quod scientia Dei multa incognita et secreta in se habens, ostensionem mirabilium suorum secundum placitum suum producat, et quid significet trimoda angelorum qualitas in hac visione apparentium. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Praefatum quoque speculum, quamplurima occulta miracula in se habens, quemdam splendorem magnae altitudinis et altitudinis de se emittit, significans quod scientia Dei, multa et incognita secreta in se habens, ostensionem mirabilium suorum dilatando et elevando, secundum placitum suum producit.
2 In quo multa mysteria et plurimae formae diversarum imaginum apparent, quia cum ostensio mirabilium Dei se aperuerit, ea quae prius incognita et non visa fuerant, in apertam manifestationem procedent.
3 Nam in eodem splendore ad australem plagam quemadmodum nubes superius candida, subterius autem nigra apparet, designans quod in ostensione ardentis iustitiae Dei intentio beatorum spirituum laudabilis, reproborum vero exsecrabilis denudatur.
4 Supra quam velut plurima multitudo angelorum fulget, quorum quidam ignei, quidam clari, quidam ut stellae videntur, quoniam qui ignei apparent, in fortissimis viribus sunt, ita ut nullo modo moveri possint, quia ad faciem suam Deus eos fieri voluit, ut ipsam semper inspiciant.
5 Qui autem clari demonstrantur, in officiis operum hominum, qui opus Dei sunt, nunc moventur, quorum opera officiorum in conspectu Dei coram eisdem angelis sunt, quoniam illa semper considerant, eorumque bonum odorem Dei offerunt, utilia eligentes inutiliaque abiicientes; qui vero ut stellae videntur, naturae hominum condolent, eamque ut scripturam Deo repraesentant, hominesque comitantur, verbisque rationalitatis quomodo Deus vult eis loquuntur, atque de bonis operibus illorum Deum laudant; a malis autem se avertunt.