monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1
>>> Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 6, II. De praescientia et praedestinatione et ordinatione Dei ab aeterno omnia praenoscentis, et in tempore cuncta creantis, et opera rationalis creaturae districto iudicio examinantis.

I. Mystica visio de aedificio in modum civitatis ostenso, de monte quoque et speculo in illo resplendente, de nube superius candida, inferius nigra, et caeteris in eadem visione apparentibus.

1 Et iterum vidi quasi cuiusdam magnae civitatis, instrumentum quadratum, velut quodam splendore et quibusdam tenebris quasi muro hinc et hinc circumdatum, ac etiam quemadmodum quibusdam montibus et imaginibus exornatum.
2 Vidi quoque in medio orientalis plagae eius, quasi montem magnum et excelsum, duri albique lapidis, sicut eius, de quo ignis eiicitur, formam habentem, in cuius summitate velut speculum tantae claritatis et puritatis resplenduit, ut etiam splendorem solis excellere videretur, in quo etiam velut columba expansis alis apparuit, quasi ad volandum praeparata.
3 Idem quoque speculum quamplurima occulta miracula in se habens, quemdam splendorem magnae latitudinis et altitudinis de se emittebat, in quo multa mysteria et plurimae formae diversarum imaginum apparebant.
4 Nam in eodem splendore ad australem plagam, quemadmodum nubes superius candida, subterius autem nigra apparebat, supra quam velut plurima multitudo angelorum fulgebat, quorum quidam ignei, quidam clari, quidam ut stellae videbantur, qui et omnes a quodam vento ut ardentes lampades volante movebantur, qui etiam plenus vocum erat, quae ut sonus maris sonabant.
5 Et ventus idem voces suas in zelo suo extendebat, atque per ipsum in praefatam nigredinem praedictae nubis ignem misit; unde illa in nigredinem sine flamma exarsit; sed et mox in illam flavit, eamque ut densum fumum evanescere et corruere fecit.
6 Sic quoque illam corruentem ab austro supra dictum montem ad aquilonem in quamdam infinitam profunditatem proiecit, ita ut se deinceps erigere non valeret, praeter quod nebulam quamdam aliquando super terram mittit.
7 Audivique quasi tubas de coelo vociferantes: Quid est hoc quod fortis in viribus suis cecidit?
8 Et sic candida pars praefatae nubis clarior effulsit quam prius fecisset, nec vento, qui tribus modis vocum suarum praedictae nubis nigredinem deiecerat, ullus amodo resistere potuit.
9 Iterumque audivi vocem de coelo dicentem: