monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 69
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, LXVIII. Verba David ad idem pertinentia, et quod sensu accipienda sint. <<<     >>> LXX. Quia sicut succedente fructu flores excutiuntur, ita et esuries subveniente saturitate depellatur, et quod eodem modo anima peracta poenitentia de peccatis in quibus quasi fame tabescebat, iustitia Dei in exsecutione sanctorum operum saturetur.

LXIX. Quod teneritudo ventris, costis et ossibus vallata, mollitiem terrae fructiferae et lapidibus interpositae designet; et quid etiam per haec in diversa qualitate humanae vitae exprimatur, adhibito in testimonium versu psalmi XVI ad idem congruente. SHOW APPARATUS

1 Et venter, qui costis et aliis ossibus quae succum medullae non habent, sustentatur, mollem fructiferamque terram, quae lapidibus interposita est designat.

2 Hoc exemplo anima gustum peccata in natura sua non habet, quamvis peccata cum corpore operetur, et illud ad opera quae gustus carnis suae postulat, in similitudine aeri venti qui totam terram ad germinandum movet, accendat.

3 Ipsa enim corpus in omni opere suo continet, ut mollis fructifera terra interpositione lapidum firmatur; et sicut tener infans de peccatis quae nondum gustavit loquitur, et velut Adam ante praevaricationem peccatum scivit, et non gustavit, sic ipsa in corpore quod peccat peccatum non naturaliter gustat.

4 Anima vero quae sancta et bona opera operatur, pro meritis operum suorum coram Deo in coelesti regno gloriosa est; sed animae quae mala opera perpetrat magnae poenae per iudicium Dei adsunt.

5 Beatus etiam homo de bonis operibus suis coram Deo et hominibus laudatur, quapropter anima ipsius gaudet; sed homo qui lubricis peccatis involvitur, coram Deo et hominibus in magnam confusionem ducitur.

6 Unde ipse cum sudore pudoris homines propter peccata sua fugiens, cum se in his culpabilem cognoverit, omni honore beatitudinis se mortuum et despoliatum plangit dicens: 'Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.' Quod sic intellectui patet: Homo cum peccaverit omni beatitudine propter peccata sua denudatur, quando per propriam voluntatem ipsius omnis sanctitas ab eo rapitur, sicut leo quod devorare vult rapit; et propter miserabilem confusionem peccatorum suorum, sicut catulus leonis in abditis, sic ipse de peccatis suis erubescens, hominibus absconditur, ne opera eius cognoscantur.

7 Sic quoque omne opus hominis aut praemium in gloria, aut poenam in iudicio Dei consequetur.

8 Sed anima quae in sanctitate gaudet ad Deum dicit: 'O altissime Deus, omnia vota mea tibi ad laudem reddo, quia sine te per me nihil possum, nisi quantum per gratiam Spiritus sancti in me accendis.