monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 17
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XVI. Quod in constitutione sua firmamentum et homo multam similitudinem ab opifice suo Deo acceperunt, et quid per hoc in anima ipsius hominis demonstretur. <<<     >>> XVIII. Descriptio quarumdam mensurarum, quae in labiis, in auribus, in humeris, in gutture hominis inveniuntur, et qualiter secundum ista interior homo in opere Dei vel poenitentia se agere debeat; quodque maligni et impoenitentes saepe valde confunduntur, quod poenitentiam homini abstrahere non possunt.

XVII. Quia in capite hominis per tres aequalium distinctiones mensurarum, scilicet a vertice usque ad guttur superiores firmamenti tres circuli cum duobus sibi interpositis deputentur, et qualiter eorumdem circulorum densitas in circuitu capitis aequali divisione assignetur, et quomodo haec etiam viribus animae per significationem coaptentur.

1 In capite quoque hominis tria superiora clementa designata sunt, scilicet a superficie calvariae usque ad frontem lucidus ignis cum subteriori nigro igne; a fronte autem usque ad extremitatem nasi, purus aether; et de naso usque ad guttur aquosus aer cum sibi subposito forti et albo lucidoque aere.
2 Et loca ista aequali mensura ab invicem discreta sunt, quemadmodum et densitas superioris ignis cum nigro igne, densitas etiam puri aetheris, necnon densitas aquosi aeris cum forti et albo lucidoque aere aequalis mensurae existunt.
3 Nam et in anima tres vires sunt, videlicet comprehensio, qua in potentia Dei coelestia et terrestria comprehendit; et intelligentia, qua plurima intelligit, cum etiam peccata mala esse novit, ubi ea per poenitentiam negligit; ac motio, qua in se ubique movetur, cum sancta opera in exemplis iustorum cum habitaculo suo perficit; comprehensioque ista et intelligentia ad motionem animae se in unum coniungunt, ita ut si anima plus comprehenderet quam intelligere aut movere posset, in iniusta mensura esset.
4 Atque eaedem vires in anima hoc modo unanimes sunt, nec alia aliam excedit.
5 Comprehensio enim animae totum corpus cum omnibus appendiciis suis circumdat, omnia scilicet in ipso recta mensura movens ad illa quae caro sentiendo et gustando concupiscit, velut fabricator aedificium suum hominibus ad habitandum recte metitur, corpusque per animam movetur, nec anima omittere potest, quin corpus ad diversa opera moveat, quia intelligit illa quae caro concupiscit, quoniam et caro per eam vivit.
6 Et anima vita existens etiam vivens ignis in corpore est, corpus autem factum opus, et ideo se continere non valet, quin in duabus viis operetur, videlicet aut secundum gustum carnis, aut secundum desiderium animae.
7 Bonum autem opus animae quasi pulcherrimum aedificium coram Deo et angelis est, sed malum opus illius velut aedificium ex luto factum et plurimo stercore infectum apparet.
8 Quapropter et anima quae bona opera facit ab angelis Dei laudatur, et quae mala opera secundum gustum carnis operatur, a laude repudiatur.
9 Sed et in recta aequalique mensura, quae a summo capitis hominis in ante usque ad supercilia, et usque in utramque aurem eius, et retro usque ad initium colli ipsius est, aequalis densitas elementorum cum sibi adhaerentibus constitutionibus designatur.
10 Hoc etiam modo pares in anima tres vires sunt, id est exspiratio, scientia et sensus, cum quibus perficit opera sua.
11 Per exspirationem enim haec incipit quae facere potest, et hoc quasi anterior pars capitis est, atque per scientiam velut ad utramque aurem se dilatat, et per sensum quasi retro usque ad initium colli se reflectit.
12 Istae namque vires hoc modo aequales sunt, scilicet quoniam anima exspirando non plus facere incipit quam scientia comprehendere aut quam sensu sufferre possit, et sic unanimiter operantur quia nulla istarum aliam excedit, quemadmodum et caput rectam mensuram habet.