monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio 60 > 12
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, XI. Quia homo instar firmamenti cuiusdam in Deo roboratus, ipsum et opera eius sedule semper considerare debeat, quoniam ad cognoscendum et glorificandum se inter omnia maxime rationalem creaturam fecit Deus. <<<     >>> XIII. De superbia vel tumore primi angeli et sequacium eius in Deum, et de praecipitatione eorum in locum tenebrarum et clamor beatorum angelorum illos detestantium.

XII. Quia Deus pulchritudinem operum suorum in primo angelo signaverit, et quod ad demonstrandum in qua mundi parte infernus sit, tribus partibus solis et lunae praesentia illustratis, quartam partem, id est septentrionalem vacuam lumine reliquerit, et quod fulgore lucis tenebrae arguantur, et oppositione tenebrarum lux gratior sit.

1 Omnem quippe pulchritudinem operum possibilitatis suae Deus in primo angelo signavit, ipsumque stellis et pulchritudine viriditatis, omnique genere fulgentium lapidum, quasi stellatum coelum ornavit, et eum Luciferum nominavit, quoniam ab ipso, qui solus aeternus est, lucem portavit.
2 Ego enim qui sum in tribus parietibus opera mea ostendi, videlicet in oriente, in austro et in occidente; quartum autem parietem in septentrione vacuum dimisi, in quo nec sol nec luna lucet.
3 Quapropter et in illa plaga extra firmamentum infernus est, qui nec superius tectum, nec inferius fundum habet, et etiam ibi tenebrae existentes, ministerium omnium lucidorum laudis meae sunt, quia quomodo lux cognosceretur nisi per tenebras?
4 Et quomodo tenebrae scirentur, nisi per radiantem fulgorem ministrorum meorum?
5 Si hoc non esset, potestas mea plenitudine careret, ita ut omnia miracula mea non nominarentur.
6 Sed nunc potestas mea plena et perfecta est, nec ullus defectus in miraculis meis est.
7 Quoniam enim lumen absque tenebris est, ideo lux nominatur.
8 Vivens quippe oculus lux est, caecitas autem tenebrae sunt.
9 In his etenim duobus partibus omnia cognoscuntur, sive bona, sive mala sint; per lucem quidem opera Dei, per tenebras vero fuga a Deo quae lucem non tangit, in illis scilicet qui per superbam partem ipsum confiteri nolunt.