monumenta.ch > Hieronymus > TESTIMONIA DE DUPLICI HIERONYMIANO PSALTERIO IUXTA LXX INTERPRETES. > 2
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, I. Visiones diversae sub uno capitulo breviter comprehensae. De firmamento, quantae cum universis sibi adhaerentibus densitatis sit, et de incommoditatitibus aliquorum circulorum, quomodo aliorum oppositione repellantur, vel temperentur, et de lactea zona instar arcus incurvati apparente. <<<     >>> III. Item de firmamento a Conditore ad quaslibet habilitates igne, aethere, aquis, stellis, ventis congrue disposito, et unde creentur squamae a lucido igne superioris circuli in modum favillarum decidentes, et tam terram quam eius incolas laedentes, et quid per hoc interioris ultionis demonstretur.

II. Quod Deus omnium Creator rerum per superiora inferiora confirmet, et per ea etiam peccatores puniendo emundet, et quid firmamenti spissitudo undique aequalis terrae in homine designet.

1 Deus, qui omnia creavit, superiora ita constituit ut per illa etiam subteriora confirmet et mundet, et in forma hominis illa assignata ad salutem quoque animae introducat.
2 Nam vides firmamentum cum omnibus sibi adhaerentibus tantam spissitudinem a summo usque ad summum supra terram habere, quantam terra a summo usque ad summum habet; quia, o homo, quemadmodum tibi ostenditur, et dicitur, firmamentum et terra aequalis spissitudinis sunt, et quanta vacuitas aeris supra terram ad superiora obstacula est, tanta quoque vacuitas aeris sub terra ad inferiora obstacula consistit, tantaque versus austrum versusque septentrionem inter terram et ibidem opposita obstacula firmamenti vacuitas aeris est.
3 Quod designat, quia interior spiritus hominis vires suas tam in coelestibus quam in terrenis ita manifestat, prout corpus hominis fortitudine sua in eisdem modis versari contendit.
4 Ubi enim anima et corpus in rectitudine sibi consentiunt, superna praemia in gaudio uno adipiscuntur.