monumenta.ch > Ambrosius > sectio 64 > 35
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXIV. Quorsum tres primi planetarum radios, qui in hac visione ex eis procedere cernuntur, dirigant; et quid tam per ipsos planetas, quam per radios eorum designetur. <<<     >>> XXXVI. Quorsum tres infimi radios suos intendunt, et quid etiam tam per ipsos quam per radios eorum figuretur.

XXXV. Quare sol medius eorum plures quam caeteri radios emittere videatur, et vel quid ipse vel radii eius significent. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ut autem vides quod solis quoque signum, quasi quosdam radios de se emittens, alio signum capitis leopardi, alio signum capitis leonis, alio signum capitis lupi, non autem signum capitis ursi tangit, hoc est quod spiritus fortitudinis exspirationes suas effundens, quadam timorem Domini, quadam iudicium Dei, quadam infernales poenas tangit, ostendens ut homo propter timorem Domini peccare metuat, et propter tremendum iudicium eius peccata sua deserat, et propter crudelissimas infernales poenas consuetudinem peccatorum abiiciat.

2 Non autem signum capitis ursi tangit, quia spiritus fortitudinis corporali tribulationi quae simpliciter propter Deum non fit, se subtrahit (ursus enim interdum humanos mores, interdum bestiales in se ostendit); quoniam dum homo corpori suo tribulationem sine discretione infert, corpus ipsum, labore et taedio affectum, multoties fatigatum, succumbit, et dum se in his perseverare posse dubitat, quasi in ira velut bestia submurmurat.

3 Unde nec tribulatio illa quae homini per semetipsum sine recto moderamine infertur, nec illa quae ab aliis ipsi etiam nolenti infligitur, spiritum fortitudinis advocat, quia aequitate discretionis caret.

4 Nam quoniam instabilis est, ita quod nunc sursum, nunc deorsum extra rectum modum quasi volando movetur, fortitudinem habere non potest, scilicet ut in uno statu permaneat, quoniam fortitudo nec hac nec illac vacillando fortis semper persistit.

5 Homo autem qui propter timorem seu amorem Dei cum moderamine discretionis et rectitudinis corpus suum affligit, in interiori spiritu quemadmodum in epulis gaudet; quapropter contritio haec non afflictio, sed potius quemadmodum benedictio habenda est, et hic spiritus fortitudinis operatur, quatenus fidelis iste in his operibus rectitudinis permaneat, quia cum Deo sunt.

6 Alium autem radium sol super signum lunae mittit, quoniam spiritus fortitudinis ad timorem Domini se coniungit, videlicet ut quilibet fidelis in timore quo Deum timere debet fortis sit, ne per levitatem victus a loco beatitudinis deiiciatur.

7 Alium quoque velut super cerebrum, et usque super utrumque calcaneum praefatae imaginis extendendo figit, quia idem spiritus fortitudinis ut intentionem et initium boni operis ad rectam consummationem homo perducat, ipsum inspirat, quoniam beatus est qui seipsum ad bonum finem constringit.