monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > 34
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXIII. Quid significet quod eorumdem planetarum tres in circulo lucidi ignis, unus in spatio nigri ignis, tres item in ambitu puri aetheris conspiciantur. <<<     >>> XXXV. Quare sol medius eorum plures quam caeteri radios emittere videatur, et vel quid ipse vel radii eius significent.

XXXIV. Quorsum tres primi planetarum radios, qui in hac visione ex eis procedere cernuntur, dirigant; et quid tam per ipsos planetas, quam per radios eorum designetur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quod autem a medio signi summi primique planetae, qui super caput eiusdem imaginis signatus apparet, velut radii quidam exeunt, quorum unus ad signum solis descendit, hoc est quod ab exoptabili praecellentique dono Spiritus sapientiae, totam altitudinem intellectus hominis transgredientis virtutes prodeunt, ex quibus exspiratio sancta ad signum solis, id est ad Spiritum fortitudinis descendit, illi se associans, quatenus in fideli homine fortitudo sanctitatis sapienter incedat, ne insipienter praesumat hoc facere quod complere non possit.

2 Sed unus ad dextrum pedem capitis cancri, quod a capite leopardi procedit radiat, ostendens quod in salute animarum exspiratio Spiritus sapientiae propalata, ad rectum incessum fiduciae, quae a timore Domini exsurgit, se dilatat, illam muniens ita ut cum timore Domini in Deum confidat, nec frivole misericordiam ipsius velut pro nihilo habeat.

3 Unus vero ad dextrum cornu cervini capitis, quod etiam ab eodem capite leopardi exit se tendit, quia in castigatione exspiratio rectitudinis se demonstrans, ad fortitudinem fidei, quae etiam a timore Domini oritur, se expandit, illam ad rectam viam ducens, quatenus a diabolicis artibus se avertat, cum hominem pro ignorantia veritatis castigare non cessat.

4 A medio quoque signi planetae secundi, ut radius quidam super signum solis se declinat, significans quod ex abundanti plenitudine spiritus intellectus effusio intelligentiae ad spiritum quoque fortitudinis accedit, in hoc etiam manifestans, ut quilibet fidelis homo subtiliter intelligat, forti animo se Creatori suo servire debere, ac diabolo abrenuntiare.

5 Atque alius ad caput agni, quod a signo capitis leonis venit, egreditur, quoniam ut homo ad Creatorem suum prospere incedat, exspiratio de spiritu intellectus ad patientiam quae ex iudicio Dei procedit, extenditur, ostendens quod cum homo patientiam imitatur, prosperitatem et tribulationem aequo animo ferre debeat.

6 Et alius ad praedictam lineam, quae in firmamento principio orientalis partis praefatae rotae velut ad finem occidentalis partis ipsius, versus septentrionalem eius plagam extenditur, capite agni illic superius posito, quod a signo capitis ursi exit, dirigitur; quia ut quilibet fidelis contraria animae suae devitet, exspiratio iterum a spiritu intellectus veniens ad rectitudinem iustitiae quae ab exordio bonorum factorum in virtute Dei manentium usque ad finem ipsorum diabolicas insidias de iustis operibus segregans, patientia illi a sursum assistenti, quae de corporali tribulatione producitur, se extendit, hominem monens ut cum iudicium Dei ipsum castigat, castigationem illam patienter sufferat, ne acrius feriatur.

7 Signum etiam tertii planetae a medio sui quasi radium unum ad signum solis extendit, quod designat spiritum consilii a virtute sua exspirationem ad spiritum fortitudinis dirigere, quia quamvis haec dona Spiritus sancti diversa nomina habeant, uno tamen studio et opere hominem ad beatitudinem perducunt, sicque spiritus consilii fortitudinem temperat, ut homo ad Deum bene et ordinate se erigat.

8 Alium autem ad caput serpentis, quod a signo capitis leonis procedit, dirigit, quoniam in prosperitate verae salutis spiritus consilii exspirationem suam ad prudentiam, quae ex iudicio Dei progreditur, dilatat, innuens quatenus homo prudenter corpus suum castiget, ne si illud sine discretione turbaverit, victus per stultam contritionem in labore succumbat.

9 Sed alium ad praefatam lineam versus caput serpentis, quod a signo capitis ursi egreditur, prolongat, quia ne homo adversitatem animae incidat, praedictus spiritus consilii exspirationem suam iterum ad rectitudinem iustitiae prudentia superius apparente, quae de corporali tribulatione extenditur, se convertit, hominem qui iudicium Dei metuit, per hoc docens ut provideat, ne supramodum illud timens, in desperationem cadat, sed ut prudenter per consilium bonae inspirationis illud evadat.