monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 33
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXII. Quomodo iidem planetae a Deo mundi conditore in firmamento dispositi sint, et de variis ipsorum efficientiis. <<<     >>> XXXIV. Quorsum tres primi planetarum radios, qui in hac visione ex eis procedere cernuntur, dirigant; et quid tam per ipsos planetas, quam per radios eorum designetur.

XXXIII. Quid significet quod eorumdem planetarum tres in circulo lucidi ignis, unus in spatio nigri ignis, tres item in ambitu puri aetheris conspiciantur.

1 Super caput enim imaginis huius septem planetae sursum ab invicem signati sunt, tres in praefato circulo lucidi ignis, unus etiam in subiecto illi circulo nigri ignis; tres autem in subiecto illi circulo puri aetheris, significantes quod omnem intellectum hominis, septem dona Spiritus sancti excellentia per tria tempora mundi, videlicet ante legem, in lege, et in Evangelio.

2 Sol etiam in subiecto illi circulo nigri ignis positus Deum omnipotentem designat, qui solus iusto iudicio contra inimicos suos pugnavit et eos potenter superavit.

3 Tres autem in subiecto illi circulo puri aetheris constituti demonstrant quod tres personae Divinitatis in bono affectu subiectionis purae poenitentiae homini veraciter colendae sint, ubi homo se totum Deo subiecit, ita ut etiam versus dextrum latus eius, nec non et sub pedibus ipsius, sol eodem modo ac ordine signatus et distinctus in circulo suo ad praedicta loca appareat, quia in iudicio Dei, ac in salute animarum, et in exemplo bonorum operum, eadem dona ipsa exhibitione, ut praemonstratum est, in significationibus suis se declarant, quoniam ut Deus timeatur pureque colatur, iudicium Dei salusque animarum ac exempla iustorum exhortantur.