monumenta.ch > Hieronymus > sectio 68 > 49 > 23
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXII. Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi debeant. <<<     >>> XXIV. Quare haec, ut et anteriora capita, in rotam et in imaginem eamdem flatus suos emittant.

XXIII. Quare principalis ventus australis in dextera parte eiusdem imaginis velut caput leonis in circulo lucidi ignis ostendatur; cur etiam duo collaterales venti eius alter in serpentis, alter in figura capitis agni conspiciatur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed ad dexteram praedictae imaginis hominis, in signo lucidi ignis, velut caput leonis aspicis, quod ab australi plaga ad prosperitatem hominis directum, de supradicto elemento lucidi ignis leonem quasi principalem australem ventum exeuntem demonstrat, quoniam ut leo fortis est, et in fortitudine sua voluntatem suam exercet, ita et ventus auster in igne et ab igne fortis et praeceps existit, atque cum dies in longitudine se protrahunt potens est, et in eadem potentia collisionem et diruptionem nubium, ac pericula in repentina emissione imbrium parat.

2 Et cuius ore quasi flatus egrediens ab utraque parte oris eiusdem aliquantum prolongatur, quia de plaga hac australi idem ventus procedens se in utramque partem sui, videlicet hac et illac extendit, et sic etiam in dextera parte in caput serpentis, in sinistra autem in caput agni formatur, quoniam in dextrali parte ventus iste naturam serpentis sibi assumens, qui leniter supplicat, acriter autem insidias ponit, quemadmodum serpentes aliquando lenes flatus producit, sed interim etiam fortes punctus et ictus emittit; in sinistrali autem in agnum qui mitis et lenis est vertitur, quia in eisdem partibus suavem et non periculosum se ostendit.

3 Et caput serpentis in medio medietatis spatii quod inter caput leonis et lupi est se ostendens, velut flatum emittit, qui se ad eamdem medietatem extendit, ac flatui qui de capite cancri egreditur, quod inter caput lupi et leonis est se coniungit, quoniam iuxta naturam serpentis, ut supra demonstratum est, ventus iste principali vento austri collateralis, in medio medietatis longitudinis illius, quae inter austrum et occidentem existit emergens, spiramina sua usque ad eamdem medietatem, quae inter austrum et occidentem est extendit, nec terminum hunc quemadmodum nec alii nisi ex iudicio Dei transgreditur, ibique flatum de collaterali vento surgentem, qui inter occidentem et austrum est excipit.

4 Nam si longitudo spatii quae inter austrum et occidentem est, in partes quatuor dividitur, terminus ab austro partis primae, qui et initium est partis secundae, medius est inter initium partis primae, ac terminum partis secundae, terminusque partis secundae, qui et initium est partis tertiae, medietas longitudinis illius est, quae inter austrum et occidentem est.

5 Eodem quoque modo finis ab occidente e contra partis primae, qui et initium est e contra partis secundae, medius est inter initium ibidem partis primae, ac finem illic partis secundae, terminusque ibidem partis secundae, qui et initium illic est partis tertiae, medietas longitudinis huius est, quae e contra inter occidentem et austrum existit, ubi et collaterales venti sibi occurrunt.

6 Sicque venti isti tam principales quam eorum collaterales inter orientem et austrum, inter austrum et occidentem, inter occidentem et septentrionem, ac inter septentrionem et orientem aequali modo ad invicem connexi, ab invicemque discreti sunt, ut praefatum est.

7 Caput autem agni in medio medietatis spatii quod inter caput leonis et leopardi exstat apparens, quasi flatum producit, qui se ad ipsam medietatem prolongans, flatui qui de capite cancri quod inter caput leopardi et leonis est, in coniunctione occurrit, quia secundum naturam agni, ut supra ostensum est, alius collateralis ventus in partibus istis, id est in medio hoc spatio quod inter austrum et medietatem hanc longitudinis, quae inter austrum et orientem existit, oritur.

8 Is etiam flatum suum ad eamdem medietatem dirigit, ibique spiramini, quod de vento naturam cancri imitantis, qui inter orientem et austrum exsurgit, strepitu suo obviam venit, ita ut ibi multoties quamplurimi terrores et collisiones ex congressu eorum fiant.

9 Sed et secundum spatia quibus capita haec a se separata sunt, longitudo flatuum eorum procedit, quemadmodum et de superioribus capitibus flatibusque eorum praemonstratum est, quoniam iuxta longitudinem, qua initia ventorum istorum a se discreta distant, et spiramina flatuum suorum usque ad loca illa emittunt, in quibus exsurgunt, in quibus etiam spiramina eorum sibi occurrunt.