monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 17
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XVI. De quatuor capitibus bestiarum in quatuor partibus eiusdem rotae apparentium, et quid tam in mundo quam in homine significent. <<<     >>> XVIII. Quare capita ista in rota ad imaginem hominis spirent et moralis descriptio significationis eorum.

XVII. Quare principalis ventus orientalis in modum capitis leopardi super caput imaginis hominis in circulo puri aetheris videatur, cur etiam duo collaterales eius venti alter in specie capitis cancri, alter instar capitis cervi ostendatur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Supra verticem vero praedictae imaginis in signo puri aetheris, quasi caput leopardi ex ore suo velut flatum emittens vides, quod principalem orientis ventum de puro aethere, velut leopardum venientem designat, non quod ventus iste in forma sua ut leopardus sit, sed quia ut leopardus ferocitatem leonis absque scientia habet, et ut leopardus lenior et debilior leone est, sic ventus iste in ferocitate timoris exsurgit, ac deinde in lenitatem versus flare cito desistit.
2 Nam de superiore nigro igne ferocitatem, de puro autem aethere in quo est lenitatem habet.
3 Et etiam in dextrali parte eiusdem oris se aliquantum in longum recurvans in caput cancri cum duabus forficibus quasi cum duobus pedibus formatur, quia ad partes illas idem ventus tendens, naturam cancri sibi illic assumit; in sinistrali autem parte oris ipsius aliquantum etiam in longum regirans in caput cervi desinit, quoniam in partibus illis cervum qui velox est imitatur.
4 Ex ore enim capitis huius cancri quasi alius flatus exiens usque ad medietatem spatii, quod inter capita leopardi et praefati leonis est procedit, quia secundum naturam cancri collateralis ventus surgens flatus suos ut turbo dissimiliter profert, ita ut interdum hac interdum illac in instabilitate discurrat, sicut cancer qui nunc procedit, nunc retrocedit, et sic usque ad medietatem quae inter orientem et austrum est pervenit.
5 Sed ex ore capitis cervi, velut alius flatus veniens usque ad medietatem spatii, quod est inter caput leopardi et ursi tendit, quoniam iuxta naturam cervi alius collateralis ventus procedens, in flatu suo fortis et celeres strepitus emittit, et in hoc cito cessat, quemadmodum cervus fortiter pungit, et celeriter currit, nec in hoc diu durat, talique modo usque ad medietatem, quae est inter orientem et septentrionem properando se continet.
6 Et flatus qui a dextra parte oris leopardi usque ad caput cancri procedit, flatus etiam a sinistra parte ipsius usque ad caput cervi exit; flatusque qui ex ore capitis cancri usque ad medietatem spatii inter capita leopardi et leonis ex tantis tendit; flatus quoque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem spatii quod inter capita leopardi et ursi est prolongatur, aequalis longitudinis sunt, quia principalis ventus orientalis ex utroque latere suo ad collaterales sibi ventos aequali longitudine extenditur, ipsique collaterales venti tam versus austrum, quam versus septentrionem eadem longitudine ad fines suos pertingunt.