monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 16
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XV. De imagine in forma hominis in medio praedictae rotae apparentis vertice pedibus et manibus distentis, circulum fortis albi et lucidi aeris contingentis, et quid, et ipsa imago, et talis positio eius designet. <<<     >>> XVII. Quare principalis ventus orientalis in modum capitis leopardi super imaginis hominis in circulo puri aetheris videatur, cur etiam duo collaterales eius venti alter in specie capitis cancri, alter instar capitis cervi ostendatur.

XVI. De quatuor capitibus bestiarum in quatuor partibus eiusdem rotae apparentium, et quid tam in mundo quam in homine significent.

1 Sed et versus easdem partes quatuor capita scilicet, quasi caput leopardi et lupi, ac velut caput leonis et ursi apparent, quia in quatuor partibus mundi quatuor principales venti sunt, non tamen sic in formis suis existentes, sed in viribus suis naturam denominatarum bestiarum imitantes.
2 Homo quoque quemadmodum in quadruvio saecularium curarum existens, quamplurimis tentationibus appetitur, in quibus etiam quasi in capite leopardi, id est cum timore Domini velut in lupo infernalium poenarum recordatur, et quasi in leone iudicium etiam Dei metuens, cum velut in urso in corporali tribulatione quamplurimis tempestatibus angustiarum quatitur.