monumenta.ch > Hieronymus > 34
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 33. <<<     >>> 35.

34. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 De Adriano discipulo.
2 Egressus ergo de Bruchio, per inviam solitudinem intravit Oasim: ibique anno plus minus exacto, quia illuc quoque sua fama pervenerat, quasi iam in Oriente latere non posset, ubi multi illum et opinione, et vultu noverant, ad solas navigare insulas cogitabat; ut quem terra vulgaverat, saltem maria celarent.
3 Eodem ferme tempore Hadrianus discipulus eius de Palaestina supervenit, dicens Iulianum occisum, et Christianum imperatorem (Iovinianum) regnare coepisse; revertique eum debere ad monasterii sui reliquias.
4 Quod ille audiens detestatus est: et conducto camelo, per vastam solitudinem, pervenit ad maritimam urbem Libyae, Paretonium: ubi Hadrianus infelix volens Palaestinam reverti, et pristinam sub nomine magistri quaerens gloriam, multas ei fecit iniurias.
5 Ad extremum, convasatis quae a fratribus ei missa detulerat, nesciente illo, profectus est.
6 Super hoc quia alter locus referendi non est, hoc tantum dixerim in terrorem eorum qui magistros despiciunt; quod post aliquantulum temporis computruerit morbo regio.