monumenta.ch > Hieronymus > 27
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 26. <<<     >>> 28.

27. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Monachus largus Sabas.
2 - Porro suscepti ab alio monacho, cui Sabas vocabulum est (debemus quippe parci tacere vocabulum, largi dicere); quia Dominicus erat dies, invitabantur ab eo universi in vineam, ut ante horam cibi uvarum pastu laborem viae sublevarent.
3 Et sanctus: Maledictus, ait, qui prius refectionem corporis, quam animae quaesierit.
4 Oremus, psallamus, reddamus Domino officium, et sic ad vineam properabimus [Al. properabitis].
5 Completo itaque ministerio, in sublimi stans benedixit vineae, et suas ad pascendum dimisit oves.
6 Erant autem qui vescebantur, non minus tribus millibus.
7 Cumque centum lagenis aestimata fuisset integra adhuc vinea, post dies viginti trecentas fecit.
8 Porro ille parcus frater multo minus solito colligens, etiam id quod habuerat versum in acetum sero doluit.
9 Hoc multis fratribus senex ante futurum praedixerat.
10 Detestabatur autem praecipue monachos, qui infidelitate quadam in futurum reservarent sua, et diligentiam haberent, vel sumptuum, vel vestitus, aut alicuius earum rerum, quae cum saeculo transeunt.