monumenta.ch > Hieronymus > 18
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 17. <<<     >>> 19.

18. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Orion vir primarius.
2 - Sed nec illud tacendum est, quod Orion [Al. Orionus] vir primarius et ditissimus urbis Ailae, quae mari Rubro imminet, a legione possessus daemonum, ad eum adductus est.
3 Manus, cervix, latera, pedes ferro onerati erant, furorisque saevitiam torvi oculi minabantur.
4 Cumque deambularet sanctus cum fratribus, et de Scripturis nescio quid interpretaretur, erupit ille de manibus se tenentium: et amplexus [Al. amplexans et amplexatus] eum post tergum, in sublime levavit.
5 Clamor ortus ab omnibus: timebant enim ne confecta ieiuniis membra collideret.
6 Sanctus arridens: Silete [Al. sinite], inquit, et mihi meum palaestritam dimittite.
7 Ac sic reflexa super humeros manu, caput eius tetigit: apprehensoque crine, ante pedes adduxit: stringens e regione ambas manus eius, et plantas utroque calcans pede, simulque ingeminans, torquere [Al. torquere, ait], daemonum turba, torquere.
8 Cumque ille eiularet, et reflexa cervice terram vertice tangeret: Domine, inquit, Iesu, solve miserum, solve captivum.
9 Ut unum, ita et plures vincere tuum est.
10 Rem loquor inauditam, ex uno hominis ore diversae voces, et quasi confusus populi clamor audiebatur.
11 Curatus itaque et hic, non post multum temporis cum uxore et liberis venit ad monasterium, plurima, quasi gratiam redditurus, dona afferens.
12 Cui sanctus: Non legisti, inquit, quid Giezi (IV Reg. V), quid Simon (Act. VIII) passi sint: quorum alter accepit pretium, alter obtulit: ut ille venderet gratiam Spiritus sancti, hic mercaretur?
13 Cumque Orion flens diceret: Accipe, et da pauperibus; respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes.
14 EGO QUI MEA reliqui, cur aliena appetam?
15 Multis nomen pauperum, occasio avaritiae est: misericordia vero artem non habet.
16 NEMO MELIUS erogat, quam qui sibi nihil reservat.
17 Tristi autem et in terra iacenti: Noli, inquit, contristari fili; quod facio pro me, et pro te facio.
18 Si enim haec accepero, et ego offendam Deum et ad te legio revertetur.