monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXI. <<<     >>> PSALMUS CXXIII.

PSALMUS CXXII.

1 CANTICUM GRADUUM. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis.
2 Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum.
3 Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum: donec misereatur nostri.
4 Miserere nostri, Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione.
5 <Quia> multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus et despectio superbis.
6 CANTICUM GRADUUM. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.
7 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum.
8 Et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis.
9 Miserere nobis, Domine, miserere nobis: quia multum repleti sumus contemptione.
10 Et multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus et despectio superbis.