monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.7 > PSALMUS CI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS C. <<<     >>> PSALMUS CII.

PSALMUS CI.

1 ORATIO PAUPERIS, CUM ANXIUS FUERIT, ET CORAM DOMINO EFFUDERIT PRECEM SUAM. Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
2 Non avertas faciem tuam a me: in <quacumque> die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
3 In quacumque die invocavero <te> velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei, adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax [Ms. necticorax] in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei <et> qui laudabant me, adversum me iurabant.
10 Quia cinerem tamquam panem manducabam: et potum meum cum fletu miscebam.
11 A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes: et memoriale tuum in generationem, et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, + quia venit tempus.
15 Quoniam> placuerunt servis tuis lapides eius, et terrae eius miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam.
17 Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
18 Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram aspexit.
21 Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum.
22 Ut annuntient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.
23 In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
25 Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
26 Initio <tu Domine> terram fundasti: et opera manuum tuarum <sunt> coeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent [Ms. veterascunt].
28 Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem <idem> ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in saeculum dirigetur.
30 ORATIO PAUPERIS, CUM ANXIATUS FUERIT, ET CORAM DEO EFFUDERIT PRECEM SUAM. Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat.
31 Ne avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam: in quacumque die invocavero te, volociter exaudi me.
32 Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.
33 Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia [Ms. quoniam] oblitus sum manducare panem meum: a voce gemitus mei, adhaeserunt ossa mea carni meae.
34 Similis factus sum pelicano in solitudine, et factum sum, sicut nycticorax in domicilio: vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio.
35 Tota die exprobrabant me inimici mei: et qui me laudabant, adversus me iurabant.
36 Quia cinerem sicut panem manducabam: et potum meum cum fletu temperabam.
37 A facie irae et indignationis tuae: quia elevans elisisti me.
38 Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut [Ms. velut] fenum arui.
39 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in saeculum saeculi.
40 Tu exsurgens misereberis Sion: quia venit tempus miserendi eius.
41 Quia [Ms. quoniam] beneplacitum habuerunt servi tui lapides eius: et terrae eius miserebuntur.
42 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam.
43 Quoniam aedificabit [Ms. aedificavit] Dominus Sion: et videbitur in maiestate sua.
44 Et respexit in orationes pauperum: et non sprevit preces eorum.
45 Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
46 Quoniam prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram prospexit.
47 Ut audiret gemitum vinculatorum: et solvat filios interemptorum.
48 Ut annuntietur in Sion nomen Domini: et laus eius in Ierusalem.
49 In convertendo populos in unum, et regna ut serviant Domino.
50 Respondit ei in via virtutis suae, paucitatem dierum meorum enuntia mihi: et ne revoces me in dimidio dierum meorum, in saeculum saeculi anni tui.
51 Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli.
52 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent [Ms. veterascunt]: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
53 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
54 Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi: et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur.



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS C. <<<     >>> PSALMUS CII.
monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.7 > PSALMUS CI.