monumenta.ch > Ambrosius > sectio 85 > PSALMUS LXXVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXVI. <<<     >>> PSALMUS LXXVIII.

PSALMUS LXXVII.

1 INTELLECTUS ASAPH. Attendite, popule [Ms. populus] meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
3 Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
4 Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera.
5 Narrantes laudes Domini et virtutes eius, et mirabilia eius quae fecit.
6 Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel.
7 Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera.
8 Filii qui nascentur, <et> exsurgent, et narrabunt filiis suis.
9 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
10 Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans.
11 Generatio quae non direxit cor suum: et non ÷ est> creditus cum Deo spiritus eius.
12 Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
13 Non custodierunt testamentum Dei: et in lege eius noluerunt ambulare.
14 Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius, quae ostendit eis.
15 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
16 Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
17 Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
18 Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
19 Et deduxit aquam de petra: et eduxit tamquam flumina aquas.
20 Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram [Ms. sicut] excitaverunt excelsum in inaquoso.
21 Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
22 Et <male> locuti sunt de Deo: dixerunt, Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae: et torrentes inundaverunt.
23 Numquid et panem poterit dare? aut parare mensam populo suo? Ideo audivit Dominus, ei distulit: et ignis accensus est Iacob, et ira ascendit in Israel.
24 Quia non crediderunt in Deo: nec speraverunt in salutari eius.
25 Et mandavit nubibus desuper: et ianuas coeli aperuit.
26 Et pluit illis manna ad manducandum: et panem coeli dedit eis.
27 Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
28 Transtulit austrum de coelo: et induxit in virtute sua Africum.
29 Et pluit super eos sicut pulverem carnes: et sicut arenam maris volatilia pennata.
30 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
31 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: non sunt fraudati a desiderio suo.
32 Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum: et ira Dei ascendit super eos.
33 Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
34 In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt <in> mirabilibus eius.
35 Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
36 Cum occideret eos, quaerebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad Deum.
37 Et memorati sunt, quia Deus adiutor <est> eorum: et Deus excelsus redemptor eorum <est> Et dilexerunt eum in ore suo: et lingua sua mentiti sunt ei.
38 Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
39 Ipse autem <est> misericors, <et> propitius fiet peccatis <eorum> et non disperdet <eos> Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam.
40 Et recordatus est, quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
41 Quoties exacerbaverunt eum in deserto! in iram [Ms. ira] concitaverunt eum in inaquoso! Et conversi sunt, et tentaverunt Deum? et sanctum Israel exacerbaverunt? Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de <manu> tribulantis.
42 Sicut posuit in Aegypto signa sua: et prodigia sua in campo Taneos.
43 Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
44 Misit in eos coenomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdit eos.
45 Et dedit aerugini fructus eorum: et labores eorum locustae.
46 Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
47 Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
48 Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones [Ms. immissionem] per angelos malos.
49 Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
50 Et percussit omne primogenitum in <terra> Aegypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
51 Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
52 Et eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
53 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera eius.
54 Et eiecit a facie eorum gentes: et sorte divisit eis terram, in funiculo distributionis.
55 Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia eius non custodierunt.
57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum.
58 In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.
60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum ÷ suum> ubi habitavit in hominibus.
61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62 Et conclusit in gladio populum suum: et haereditatem suam sprevit.
63 Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatae.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduae eorum non plorabantur.
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus; tamquam potens crapulatus a vino.
66 Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
67 Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim [Ms. Effrem] non elegit.
68 Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula.
70 Et elegit David servum suum, et <sus> tulit eum de gregibus ovium: de post fetantes accepit eum.
71 Pascere Iacob servum suum, et Israel, haereditatem suam.
72 Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in [Ms. tac. in] intellectibus manuum suarum deduxit.
73 INTELLECTUS ASAPH. Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
74 Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio saeculi, Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
75 Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera [Ms. generationem alteram].
76 Narrantes laudes Domini et virtutes eius, et mirabilia eius quae fecit.
77 Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel.
78 Quam mandavit patribus nostris, ut notam facerent eam filiis suis, ut cognoscat generatio altera.
79 Filii qui nascentur, exsurgent: et narrabunt eam filiis suis.
80 Ut ponant [Al. ponam] in Deo spem suam: et non obliviscantur operum Dei sui: et mandata eius exquirant.
81 Ne fiant sicut patres eorum, genus pravum et peramarum, genus quod non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus.
82 Filii Ephrem intendentes arcum, et mittentes sagittas suas: conversi sunt in die belli.
83 Non custodierunt testamentum Dei sui: et in lege eius noluerunt ambulare.
84 Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius, quae ostendit eis coram patribus eorum.
85 Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
86 Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utrem.
87 Et eduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
88 Interrupit in eremo petram: et adaquavit eos velut abyssus multa.
89 Et eduxit aquam de petra: et eduxit tamquam [Ms. sicut] flumina aquas.
90 Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram concitaverunt excelsum in siccitate.
91 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis: et male locuti sunt de Deo, et dixerunt, Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae: et torrentes inundaverunt.
92 Numquid et panem poterit dare? aut parare mensam populo suo? Ideo audivit Dominus, et distulit: et superposuit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.
93 Quia non crediderunt in Deum suum: nec speraverunt in salutare eius.
94 Et mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit: pluit illis manna manducare.
95 Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo: frumentationem misit eis in abundantia: Et excitavit austrum de coelo: et induxit in virtute sua Africum.
96 Et pluit super eos sicut pulverem carnes: et sicut arenam maris volatilia pennata.
97 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
98 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: et non sunt fraudati a desiderio suo.
99 Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum: et ira Dei ascendit super eos.
100 Et occidit plurimos eorum; et electos Israel impedivit.
101 In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in [Ms. tac. in] mirabilibus eius.
102 Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinantia [Ms. festinatione].
103 Cum occideret eos, tunc inquirebant eum et convertebantur, et ante lucem veniebant ad Deum.
104 Et memorati sunt, quia Deus adiutor eorum est: et Deus excelsus liberator eorum est.
105 Et dilexerunt eum in ore suo: et lingua sua mentiti sunt ei.
106 Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fides habita est illis in testamento eius.
107 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos.
108 Et multiplicavit ut averteret iram suam ab eis: et non accendit omnem iram suam.
109 Et memoratus est, quia [Ms. quoniam] caro sunt: spiritus vadens, et non rediens [Ms. revertens].
110 Quoties exacerbaverunt eum in deserto! in iram concitaverunt eum in terra sine aqua! Et conversi sunt, et tentaverunt Deum? et sanctum Israel exacerbaverunt? Non sunt recordati manus eius, qua die liberavit eos de manu tribulantis.
111 Sicut posuit in Aegypto signa sua: et prodigia sua in campo Taneos.
112 Convertit in sanguinem flumina eorum, et pluviales aquas eorum, ne biberent.
113 Immisit in eos muscam caninam, et comedit eos: ranam, et exterminavit eos.
114 Et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae.
115 Occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
116 Tradidit grandini iumenta eorum: et possessiones eorum igni.
117 Immisit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
118 Viam fecit semitae irae suae, et [Ms. tac. et] non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
119 Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti [Ms. Aegypto]: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
120 Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
121 Et eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
122 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem hunc quem acquisivit dextera eius.
123 Et eiecit a facie eorum gentes: et sorte divisit eis terram, in funiculo distributionis.
124 Et habitavit in tabernaculis eorum, tribus Israel: et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia eius non custodierunt.
125 Et averterunt se, et non observaverunt pactum: quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum perversum.
126 In [Ms. Et in] iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis aemulati sunt eum.
127 Audivit Dominus, et sprevit, et ad nihilum redegit nimis Israel.
128 Et repulit tabernaculum Silo [Ms. Selom], tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines.
129 Et tradidit in captivitatem virtutes eorum: et pulchritudines eorum in manus inimici.
130 Et conclusit in gladio populum suum: et haereditatem suam sprevit.
131 Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatae.
132 Sacerdotes eorum gladio ceciderunt: viduae eorum non ploraverunt [Ms. plorabuntur].
133 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus: quasi [Ms. tamquam] potens crapulatus a vino.
134 Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit eis: Et repulit tabernaculum Ioseph, tribum [Ms. et tribum] Ephrem non elegit: sed [Ms. et] elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
135 Et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam: in terra fundavit eam in saecula.
136 Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: et [Ms. tac. et] de post fetantes accepit eum.
137 Pascere Iacob populum suum, et Israel, haereditatem suam.
138 Et pavit eos sine malitia cordis sui: et in sensu manuum suarum deduxit eos.



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXVI. <<<     >>> PSALMUS LXXVIII.
monumenta.ch > Ambrosius > sectio 85 > PSALMUS LXXVII.