monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXVII. <<<     >>> PSALMUS LXIX.

PSALMUS LXVIII.

1 IN FINEM, PRO IIS QUI COMMUTABUNTUR DAVID. Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae <usque> ad animam meam.
2 Infixus sum in limo profundi: et non est substantia.
3 Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me.
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei: qui oderunt me gratis.
6 Confortati sunt qui persecuti sunt me, inimici mei iniuste quae non rapui, tunc exsolvebam.
7 Deus, tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita.
8 Non erubescant in me, qui expectant te, Domine, Domine virtutum.
9 Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.
10 Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam.
11 Extraneus factus sum fratribus meis: et peregrinus filiis matris meae.
12 Quoniam zelus domus tuae comedit me: et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
13 Et operui in ieiunio animam meam: et factum est in opprobrium mihi.
14 Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam.
15 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: et <in me> psallebant, qui bibebant vinum.
16 Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti Deus.
17 In multitudine misericordiae tuae exaudi me: in veritate salutis tuae.
18 Eripe me de luto, ut non infigar: libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
19 Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum.
20 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
21 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
22 Intende animae meae, <et> libera eam.
23 Propter inimicos meos eripe me.
24 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.
25 In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me: improperium exspectavit cor meum et miseriam.
26 Et sustinui qui <simul> contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni.
27 Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.
28 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
29 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
30 Effunde super eos iram tuam: et furor irae tuae comprehendat eos.
31 Fiat habitatio eorum deserta: <et> in tabernaculis eorum non sit: <qui> inhabitet.
32 Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
33 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et non intrent in iustitiam tuam.
34 Deleantur de libro viventium: et cum iustis non scribantur.
35 Ego sum pauper et dolens: salus tua, Deus, suscepit me.
36 Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude.
37 Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
38 Videant pauperes, et laetentur: quaerite Deum, et vivet anima vestra.
39 Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit.
40 Laudent illum coeli et terra, mare et omnia reptilia in eis.
41 Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Iuda.
42 Et inhabitabunt tibi: et haereditate acquirent eam.
43 Et semen servorum eius possidebit eam: et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
44 IN FINEM, PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR, PSALMUS DAVID. Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae, usque ad animam meam: infixus sum in limo [Ms. limum] profundi, et non est substantia.
45 Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me.
46 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum.
47 Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis.
48 Confortati sunt super me qui persequuntur me, inimici mei: iniuste quae non rapui, tunc exsolvebam.
49 Deus, tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita.
50 Non erubescant in me qui te exspectant, Dominus Deus virtutum; non revereantur super me qui requirunt te, Deus Israel.
51 Quoniam propter te supportavi improperium, operuit reverentia faciem meam: exter factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae.
52 Quoniam zelus domus tuae comedit me: et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
53 Et operui [Ms. cooperui] in ieiunio animam meam: et factum est mihi in opprobrium.
54 Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam.
55 Adversus me exercebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant, qui bibebant vinum.
56 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti Deus: in multitudine misericordiae tuae, exaudi me, in veritate salutis tuae.
57 Eripe me de luto, ut non inhaeream; libera me ex odientibus me, et de profundo aquarum: non me demergat tempestas aquae.
58 Neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum.
59 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
60 Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
61 Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.
62 Tu enim scis improperium meum, confusionem et verecundiam meam: in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me.
63 Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit, consolantem me quaesivi, et non inveni.
64 Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.
65 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem et in scandalum.
66 Obscurentur oculi eorum, ne videant: et dorsum illorum semper incurva.
67 Effunde super eos iram tuam: et indignatio irae tuae apprehendat [Ms. comprehendat] eos.
68 Fiat habitatio eorum deserta: et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
69 Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt me [Ms. tac. me]: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
70 Appone iniquitatem super iniquitates ipsorum: et non intrent in tuam iustitiam.
71 Deleantur de libro viventium: et cum iustis non scribantur.
72 Pauper et dolens ego sum: et salus vultus tui, Deus, suscepit me.
73 Laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude.
74 Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
75 Videant pauperes, et laetentur: quaerite Dominum [Ms. Deum], et vivet anima vestra.
76 Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non sprevit.
77 Laudent eum coeli et terra, mare et omnia, quae in eis sunt.
78 Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Iudae, et inhabitabunt ibi.
79 Et haereditate acquirent eam, et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius, inhabitabunt in ea.



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXVII. <<<     >>> PSALMUS LXIX.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXVIII.