monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LIX. <<<     >>> PSALMUS LXI.

PSALMUS LX.

1 IN FINEM, IN HYMNIS DAVID. Exaudi, Deus, deprecationem meam: intende orationi meae.
2 A finibus terrae ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
3 Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
4 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: protegar in velamento alarum tuarum.
5 DIAPSALMA. Quoniam tu Deus <meus> exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
6 Dies super dies regis adiicies annos eius usque in diem generationis et generationis.
7 Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem <eius> quis requiret? Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum <saeculi ** ut reddam vota mea de die in diem.
8 IN FINEM, IN HYMNIS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
9 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi.
10 Dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
11 Deduxisti me, quia [Ms. quoniam] factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
12 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: protegar in velamento alarum tuarum.
13 DIAPSALMA. Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
14 Dies super dies regis adiicies, annos usque in diem saeculi et saecula: permanebit in aeternum in conspectu Dei.
15 Misericordiam et veritatem quis requiret eorum? sic psallam nomini tuo, Deus [Ms. tacet Deus] in saeculum saeculi: ut reddam vota mea de die in diem.