monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XLV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XLIV. <<<     >>> PSALMUS XLVI.

PSALMUS XLV.

1 IN FINEM, FILIIS CORE, PRO ARCANIS, PSALMUS. Deus noster refugium et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
2 Propterea non timebimus turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
3 Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
4 DIAPSALMA. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
5 Deus in medio eius non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
6 Conturbatae sunt gentes, <et> inclinata sunt regna, dedit vocem suam, mota est terra.
7 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
8 DIAPSLAMA. Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad fines terrae: Arcum conteret, et confringet arma: <et scuta comburet igni.
9 Vacate et videte, quoniam ego <sum> Deus, exaltabor in gentibus <et> exaltabor in terra.
10 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
11 + DIAPSALMA. IN FINEM, FILIIS CORE, PRO ARCANIS, PSALMUS. Deus noster refugium et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
12 Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor [Ms. corde] maris.
13 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eius: conturbati sunt montes in fortitudine eius DIAPSALMA. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus: Deus in medio eius non commovebitur.
14 Adiuvabit eam Deus vultu suo: conturbatae sunt gentes, et [Ms. tac. et] inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra.
15 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
16 DIAPSALMA. Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram.
17 Auferens bella usque ad fines terrae: arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
18 Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [Ms. Dominus]: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
19 Dominus [Ms. Deus] virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.