monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXVI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXV. <<<     >>> PSALMUS XXVII.

PSALMUS XXVI.

1 DAVID, <PRIUSQUAM LINIRETUR. Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo? Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas.
2 Qui tribulant me inimici mei: ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra: non timebit cor meum.
4 Si exsurgat adversum me praelium: in hoc ego sperabo.
5 Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
6 Ut videam voluptatem Domini: et visitem templum eius.
7 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
8 In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
9 Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo et psalmum dicam Domino.
10 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi <ad te> miserere mei, et exaudi me.
11 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram.
12 Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo.
13 Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
14 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
15 Legem pone mihi, Domine, in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
16 Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui: et mentita est iniquitas <sibi * Credo videre bona Domini in terra viventium.
17 Exspecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
18 PSALMUS [Ms. IPSI] DAVID, PRIUSQUAM UNGERETUR [Ms. EGREDERETUR].
19 Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Dominus defensor [Ms. protector] vitae meae: a quo trepidabo? Dum appropiant [Ms. appropinquaverint] super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei: ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
20 Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum: si insurgat in me praelium, in hoc ego sperabo.
21 Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus [Ms. omnes dies] vitae meae.
22 Ut videam voluntatem Domini: et protegar a templo sancto eius.
23 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltavit me.
24 Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos; circuibo, et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis, cantabo et psalmum dicam Domino.
25 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me.
26 Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram.
27 Ne avertas faciem tuam [Ms. vultum tuum] a me: et ne declines in ira a servo tuo.
28 Adiutor meus esto, ne derelinquas me: neque despicias me, Deus salutaris meus.
29 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
30 Legem mihi constitue, Domine, in via, et dirige me in semitam rectam [Ms. semita recta] propter inimicos meos.
31 Ne tradideris me in animas persequentium [Ms. tribulantium] me, quoniam insurrexerunt in me [Ms. mihi] testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
32 Credo videre bona Domini in terra viventium.
33 Exspecta [Ms. sustine] Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXV. <<<     >>> PSALMUS XXVII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXVI.