monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXIII. <<<     >>> PSALMUS XXV.

PSALMUS XXIV.

1 PSALMUS DAVID. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam.
2 Neque irrideant me inimici mei: et <enim> universi, qui sustinent te, non confundentur.
3 Confundantur <omnes> iniqua agentes, supervacue.
4 Vias tuas, Domine, demonstra mihi: <et> semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, <et> te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
7 Delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris.
8 Secundum misericordiam tuam memento mei + tu ** propter bonitatem tuam, Domine.
9 Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
10 Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.
11 Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
12 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.
13 Quis est homo qui timet Dominum? legem statui ei in via, quam elegit.
14 Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius haereditabit terram.
15 Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius, ut manifestetur illis.
16 Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
17 Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
18 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
19 Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
20 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me.
21 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
22 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
23 Libera, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus suis.
24 IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
25 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido: non erubescam, neque irrideant me inimici mei.
26 Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur iniqua facientes vane.
27 Vias tuas, Domine, notas fac mihi: et semitas tuas edoce me.
28 Dirige me in veritate tua, et doce me: quia [Ms. quoniam] tu es Deus salutaris [Ms. salvator] meus, et te sustinui tota die.
29 Reminiscere miserationum tuarum, Domine: et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt.
30 Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris: secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, propter bonitatem tuam, Domine.
31 Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem statuit [Ms. statuet] delinquentibus in via.
32 Diriget mites in iudicio: docebit mansuetos vias suas.
33 Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
34 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo, copiosum [Ms. multum] est enim.
35 Quis est homo, qui timeat Dominum? legem statuit [Ms. statuet] ei in via, quam elegit.
36 Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius haereditatem [Ms. haereditate] possidebit terram.
37 Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius [Ms. eius] ut manifestetur illis.
38 Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
39 Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego.
40 Tribulationes cordis mei dilatatae [Ms. multiplicatae] sunt: de necessitatibus meis eripe [Ms. libera] me.
41 Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea.
42 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me.
43 Custodi animam meam et eripe me: Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
44 Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quoniam sustinui te, Domine.
45 Redime me, Deus Israel, ex omnibus augustiis meis.



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXIII. <<<     >>> PSALMUS XXV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXIV.