monumenta.ch > Martianus Capella > bnf8670.68 > 150
Hieronymus, Epistulae, 5, 149 . S. HIERONYMI. De solemnitatibus Paschae. <<<    

150. PROCOPII AD HIERONYMUM. SHOW APPARATUS

1  Procopius Hieronymo. 'Iterum Aegyptus et mollities, nosque tibi pauperes, et absentium ratio nulla. Nihil est istud, rideas modo auro fluentem spectans Nilum. Etiamsi magis etiamnum attolas supercilium, contemptum omnino patiemur. Erit enim tempus cum iterum videbis Elusam, et flebis arenam disiectam ventis et radice tenus vastantem pluvius ibi nusquam. Tunc quidem ipse ridebo et subsannabo fortunam. Tu vero me nunc abiectum, tum beatum putabis. Verumtamen dum tibi Nilus deliciis vivere permittit, scribe tantummodo, et nos minutos et velut quosdam humo prorepentes appelles. Sic enim et te scribente fruemur, et tuam superbiam futuri exspectatione mollius feram.