monumenta.ch > Augustinus > sectio 9 > 110
Hieronymus, Epistulae, 4, 109. AD RIPARIUM PRESBYTERUM . <<<     >>> 111 AUGUSTINI AD PRAESIDIUM.

110. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SHOW APPARATUS

1  Domino venarando, et desideratissimo fratri compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Quamvis existimem antequam ista sumeres, venisse in manus tuas litteras meas, quas per Dei servum, filium nostram Cyprianum Diaconum misi, quibus certissime agnosceres meam esse epistulam, cuius exemplaria illuc pervenisse commemorasti; unde iam me arbitror rescriptis tuis, velut Entellinis gravibus atque acribus caestibus, tanquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc tamen eis ipsis respondebo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium iam mittere dignatus es, in quibus multa in me comperi tuae benevolentissimae caritatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. Itaque ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar: hoc sane vel maxime admirans, quod cum te dicas exemplaribus litterarum mearum ideo non temere putavisse credendum, ne forte, te respondente, laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere; postea iubeas, si mea est epistula, aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullo rancore stomachi, in Scripturarum disputatione versemur. Quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore versari, si me laedere paras? aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus iuste expostularem quod probare ante debuisses meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic laedere? Nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem. Proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore versandi? Ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex epistula Apostoli, vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius intellexisse, quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, SI FUERO TE docente instructus, aut emendante correctus. 2  'Verumtamen tu, mihi frater carissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod te non arbitraris laesum si sic tamen rescribis ut laedas. Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sensisti. Sed nullo modo tu me, quem nunquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus etiam cum stylum meum nosses, temere credere noluisti. Si enim non immerito vidisti, me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae: quanto iustius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset, qui putavisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente, quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse. 3  'Restat igitur, ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosses. Atque ita, quia non credo quod iniuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut si te laesi, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo, malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in scriptis vel in dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis, quae reprehendenda non sunt, te potius laedis quam me: quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica scis non esse culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiam si caret delicto quem arguendum putas: aut paterno affectu mulceas, quem abiicere nequeas. POTEST ENIM FIERI, ut tibi videatur aliud, quam veritas habet, dum tamen aliud, abs te non fiat, quam caritas habet. Nam et ego amicissimam reprehensionem tuam gratissime accipiam, etiamsi reprehendi non meruit, quod recte defendi potest. Aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam: et quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar. 4  'Quid ergo? fortasse dura, sed certe salubria verba tua tanquam caestus Entelli pertimescam. Caedebatur ille, non curabatur, et ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo. Si vero infirmitas vel humana, vel mea etiam cum veraciter arguitur, non potest non aliquantulum contristari; melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur; et non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit, qui dixit, utiliores esse plerumque inimicos obiurgantes, quam amicos obiurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera, quae corrigamus: isti autem minorem quam oportet exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter et si forte bos, ut tibi videris, lassus senectute corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce adsum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae. 5  'Proinde illud quod in extremo epistulae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus. Ego autem dico, utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut si non possent misceri nostra colloquia, litterae possent esse crebriores. Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, iuvenem me ad tuam sanctitatem scripsisse meminerim; et ecce iam senex, necdum rescripta meruerim; faciliusque ad te exemplaria epistulae meae pervenerint, nescio qua occasione praeveniente, quam ipsa epistula, me curante. Homo enim, qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulit nec ad me retulit. Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras pervenire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiae divinarum Scripturarum est, aut esse iam poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius, quam quae populi audiunt instruendi, propter Ecclesiasticas occupationes omnino non possum. 6  'Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenerunt. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto, fateor multum dolui, inter tam caras familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiae vinculo copulatas, tantum malum exstitisse discordiae. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent, quae in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? Vae mundo ab scandalis. Ecce fit, ecce prorsus impletur quod veritas ait, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? In cuius sinum tota se proiiciat secura dilectio? Quis denique amicus non formidetur, quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus, exoriri? O misera et miseranda conditio. O infida in voluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum. Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando ne ipse quidem sibi homo est notus in posterum? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea sit futurus, ignorat. 7  'Haec porro non tantum scientia qualis quisque sit, verum etiam praescientia qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis, et quomodo fuerit beatus diabolus aliquando, cum adhuc bonus angelus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac maria, quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistula mea, quam legis, ego essem, iam mihi diceres, quod quaesivi: nunc vero quando rescribes? quando mittes? quando perveniet? quando accipiam? et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse quam volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus. Unde recurro ad illa verba epistulae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio vicissim mea: Utique mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus: si tamen esse ullo modo posset, quod ego te docerem. 8  'In his autem verbis, non iam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursum acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam: cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus, iam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra videbatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans, Pacem, inquit, meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, viris aetate maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita humana super terram. Heu mihi, qui vos simul alicubi invenire non possum: forte ut moveor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum amarem. Nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utrumque pro alterutro, et pro aliis, ac maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui vos tanquam in theatro vitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea conscribendo spargatis, quae quandoque concordantes delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis. 9  'Verum dico caritati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistula tua legerem, tuae indignationis indicia non illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius hilariter iocari, quam iracunde minari visus es, quam illud, quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plusquam timui, ubi aisti, Ne forte laesus iuste expostulares. Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat. Si autem non possum dicere, quid mihi emendandum videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione invidiae, aut laesione amicitiae; quiescamus ab his, et nostrae vitae salutique parcamus. MINUS CERTE assequatur illa quae inflat, dum non offendatur illa quae aedificat. Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere veniam, si quid offendi quod mihi aperire debes; ut cum te audiero, lucreris fratrem tuum. Neque enim quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res, quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine toa iniuria, conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor. 10  'Nec omnino arbitrabor te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem, ut debui: quia nec miror nos minus scire invicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris. In quorum ego caritatem, fateor, facile me totum proiicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco. Dum quippe illic esse sentio, in quem me securus proiicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea securitate, crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido. Cum enim hominem Christiana caritate flagrantem, eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio, quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo : quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inveniat quod prodat iratus. HOC AUTEM unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari velit. Quod si misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos, quoslibet futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commissa non prodant, quae prodi timeant, ipsi nulla committant. Cum enim falsum quid a maledico fingitur, aut omnino non creditur, aut certe integra salute, sola fama vexatur. Quod autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiam si nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur. Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum vel quod iactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur. Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem. HOC MAGNUM et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse. Laetum erit, et multo maius, ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.'



Hieronymus, Epistulae, 4, 109. AD RIPARIUM PRESBYTERUM . <<<     >>> 111 AUGUSTINI AD PRAESIDIUM.
monumenta.ch > Augustinus > sectio 9 > 110