monumenta.ch > Hieronymus > 100
Hieronymus, Epistulae, 4, 99 AD THEOPHILUM. <<<     >>> 101 AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

100. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI EPISCOPI AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS PASCHALIS ANNI 404. D. HIERONYMO INTERPRETE. SHOW APPARATUS

1  Nunc quoque Dei viva sapientia nos ad sanctum provocat Pascha celebrandum, omnes cupiens eius esse participes: unde propero ad illud currentes gradu, ieiuniis et continentia omnique afflictione corporis pugnantes contra virtutum adversariarum industriam, voluptates redigamus ad nihilum, fulti Salvatoris auxilio: et peccata nostra Deo, qui sanare potest, simpliciter confitentes, verum conscientiae iudicium formidemus, ut cum David vociferantes atque dicentes: Peccata adolescentiae meae et ignorantiae meae ne memineris: secundum misericordiam tuam memor esto mei; terrore ignis aeterni crescentia vitia consumemus : quorum finis est, alia ultra non facere, et exordium salutis, praeteritorum oblivio. Sicut enim principium viae (f. vitae) bonae, facere iusta, sic exordium cessantium peccatorum est, eorum impetus cohibere, dum aut ratione frenantur, aut metu ad praecipitia non veniunt. Cumque legis fuerit in animo recordatio, illico fugiunt, et cessantes ultra procedere, in triumphantium virtutum castra concedunt, paulatimque poenitendo referentes pedem, et sapientium iudicium declinantes, instar fumi resolvuntur in nihilum. Difficile sanantur mala, quae non statim ut crescere coeperunt, opprimuntur: facilis est eorum eradicatio, cum qui dudum peccaverunt, per poenitentiam ad prudentiam convertuntur, et fine peccandi, emolumentum invenerint poenitendi. Neque enim possumus opprimere incentiva vitiorum, nisi virtutes facere coeperimus: aut cessabunt vetera priusquam novorum operibus excludantur. Et quomodo si contra supervenientes voluptates firmo animo resistamus, praeterita peccata delentur: ita perseverans si fuerit praeteritorum oblivio, futura delicta ultra crescere non valebunt. Malorum quippe operatores, quasi in ditionem suam redigentes eos, qui possunt prohibere, nec prohibent, tota ad peccandum debacchantur insania, et silentium in sensum trahentes, quidquid animo libido suggesserit, opere explere nituntur. Libertas praesentium vitiorum futura germinat vitia: et si priora neglexeris, fons et seminarium futurorum est. 2  Prohibenda peccata. Quae cum ita sint, qui possunt prohibere peccantes, et laboris fuga inertique silentio dissimulant, et crescere patiuntur mala, participes eorum rectissime iudicabuntur, qui auctores scelerum sunt, et negligentiae poenas luent: dum irrationabile otium sudori ulciscentium praetulerunt, malentes quietem culpabilem, quam severitatem vitia succidentem. Si enim recedamus a vitiis, penitus interibunt, et eorum fraudulenta dulcedo siccabitur; omnisque impetus voluptatis quodam, ut ita dicam, languore torpescit: quando mens nostra fuerit virtutis hospitium. Legis recordatio non sinit peccata generari, nec ea crescere patitur; cumque futurum tribunal et formidolosum iudicii diem cogitaverint, tum principii diem, medium, finemque peccati prohibebit, et amaros illius fluctus, atque intumescentes gurgites usque ad ipsum fontem, venasque siccabit; virtus lege comitata vitiorum opprimet semina, et animum de humilibus ad excelsa sustollet. E contrario vitia, nisi coerceantur, superbiunt, et obedientes sibi ad inferna detrudunt; cumque semel possederint animas, opprimunt eas illecebris voluptatum, nec sinunt iuxta humani corporis statum in sublime, erectumque suspicere, sed instar pecudum ad terrena declinant. De quibus Psalmista testatur, dicens, Vocaverunt nomina sua in terris suis. 3  Qui exuenda vitia. Dicat aliquis, quod si tantam habent vitia fortitudinem, et plurimos usque adeo blanda persuasione supplantant: quid debent agere, qui peccare se sentientes, cupiunt mutare peccata virtutibus, et amore meliorum peiora contemnunt? Audiant huiuscemodi loquentem Moysen: Peccasti? desine, fine peccati priora subvertens, et efficacissimo medicamine vitia emendans cessatione vitiorum: dulces malae vitae illecebras, et blandientes corporis voluptates, quasi noxia venena declina. Nec per lubricam et mollem deliciarum ingrediaris semitam: quia ieiuniis et continentia solemnitas apprehenditur, et vix laborantes atque sudantes mala bonis possumus immutare, et repugnantes opprimere voluptates. Pauci sunt, qui caleatis vitiis tramitem teneant veritatis, dum malitia innumeris nocendi utitur artibus, et vinci non potest, nisi sapientiae desuper fulciamur auxilio, clamantis nobis atque dicentis: Noli timere, quia tecum sum. Mali interitus est, mala ultra non facere: radix vitiorum legis scita contemnere. Ut peccata germinat negligentia, ita sollicitudo virtutes parit. Lex custodita fugat ignominiam, neglecta parturit poenas: et quanto, si despiciatur, severi iudicis imitatur truculentiam, tanto, si servetur, clementissimi patris exhibet mansuetudinem. IGITUR PECCATI cessatio virtutis principium est. Medicina praeteritorum, ac praesentium, futurorumque vitiorum legis indefessa meditatio: quae cum possessoris sui habuerit securitatem, cunctis perturbationibus caret. Sapientia quippe in nobis operatur bonum: postquam ei mundum cordis praebuerimus habitaculum, et cogitationes in opera verterimus. Nec ambigitur, quin in utramque partem, vel faciendi, vel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem, et oppressis pravis, recta nascantur: tuncque virtutum inter se concinit chorus, cum vitiorum in animis fuerit solitudo. Sicut enim continentia in corporibus nostris obtinens principatum, infirmitates nasci prohibet, et amatores sui nec debilitat, nec occidit, praeteritosque languores in pristinam restituit sanitatem, et expellens quod contra naturam est, revocat ea quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento vitae huius ratio conservetur: sic anima legum iussa conservans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione secernitur, et ex omni parte sollicita, seque circumspiciens, nihil ad se introire permittit, quod contrarium sit praeclaris cogitationibus. Quin potius in templum versa Dei, coelesti iugiter solemnitate perfruitur, habens divitias, observantiam legis, quae iacentes suscitat, malosque puniens, alios corrigit, et semper clamans: Numquid qui cecidit, non resurget? aut qui aversus est, non revertetur? spem salutis largitur poenitentibus: dum monet, ut prosit: corripit, ut emendet: pudoremque pristinorum iniiciens peccatorum, facit meliora sectari: quae appetere nemo possit, nisi prius conscientiae vulnera condemnarit. 4  Verum quia lex negligentes sui, et in errorem demersos consiliis optimis ad meliora revocare festinat, quasi norma pravorum operum; eos autem qui sibi obediunt, absque praemio esse non patitur, neque aeternis angustiis premi; quotquot sanctum Pascha celebramus, continentia atque ieiuniis latorem legis amicum nobis esse faciamus, Propheta his qui Pascha celebrant, promittente: Eris corona decoris in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Opulentum virtutum convivium requiramus, ornantes nos scientia Scripturarum, quasi solemnibus vestimentis. Sancta, laetantibus nobiscum Angelis in coelo, oscula praeparemus, fugantes omnem negligentiam, et rumpentes moram, ut alacri cum discipulis ad Salvatorem pergamus incessu, dicamusqe ei, Ubi vis paremus tibi Pascha? atque in coelorum coenaculo constituti, ac mysticum Pascha facientes, possimus cantare: Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum! Ibi enim Angelorum reperiemus choros, et cum eis festa celebrantes, habebimus eos socios mysteriorum Dei, et exultatione ineffabili gestiemus, sapientiae cum illis sacramenta discentes: ubi nulla fraudis deceptio est: ubi qui vestem non habet nuptialem, convivium intrare prohibetur, licet in praesenti saeculo iustum esse se iactet. Omnia sunt ibi senescentis ac provectae plena prudentiae: nullusque ibi, iuxta Prophetam, immaturae sapientiae reperietur: Erit enim, inquit, iuvenis centum annorum : magnitudine numeri perfectionem eruditionis ostendens. Unde, fratres, sanctae coelestisque vocationis participes, Salvatorem per Prophetam audiamus clamantem: Veniam congregare omnes gentes, et venient, et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum mundi. 5  Ad solemnitatem igitur properemus, atque dicamus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Christi. Dabit, dabit, inquam, laborantibus gaudium, et ieiunantibus benedicens loquetur: Erunt domui Iudae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates bonas, et laetabimini: veritatem ac pacem diligite : non est enim omnium solemnitas, sed domui Iudae, id est, Ecclesiae Christi. Igitur quia secundum Psalmistam, Tempus faciendi Domino : et Paulus scribit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non comessationibus et ebrietatibus, non cubilibus et impudicitiis, non contentione et aemulatione: sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. Iustum est cunctos Domini timore purgatos dignam peragere solemnitatem, continentiis quoque ac ieiuniis redimere castitatem, et dormientem sensum vigili suscitare fide, imitarique sapientissimum Danielem, de quo scribitur: Est vir in regno tuo, in quo est spiritus Dei, et in diebus patris tui vigilantia et sapientia inventae sunt in eo. Qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis eius, et venientia contra se peccata subvertunt, splendore operum illustrantes Paschae festivitatem: et securitate conscientiae, perturbationum iacula negligentes, spe anticipant victoriam. Qui autem horum imitatores sunt, antequam ineant praelium, desiderio virtutis palmam occupant triumphorum, coronamque victores lubricae voluptatis in coelestibus possident, revelata facie, animo contemplantes, vociferabuntur et dicent: Dominus Deus, fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa statuens me, ut vincam in cantico eius. 6  Nec putemus, fratres carissimi, certamen esse perpetuum, ut idcirco lassemur; sed sciamus finem huius coronam esse iustitiae, quam nulla saeculorum corrumpit aetas. Studium vitae istius et certaminis temporale est, qui autem inoffenso cucurrerint gradu, et ad calcem venerint praemiorum, novas invenient mansiones, victoriam canticis demonstrantes. Itaque gratia Domini triumphos nobis de sceleratissimis daemonibus pollicente, ieiunia rite celebremus, ut solemnitatis quoque rite participes simus. Nequaquam diebus Quadragesimae, sicut luxuriosi divites solent, vini poculum suspiremus, neque in procinctu et praelio, ubi labor et sudor est necessarius, carnium edulio delectemur. Crapula quippe et ebrietas, et caeterae huius vitae illecebrae opulentissimum animarum thesaurum exhauriunt, et sementem scientiae doctrinaeque uberrimam sui admixtione suffocant. Quamobrem Dominus atque Salvator provocans discipulos suos ad rigorem continentiae, loquebatur: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae . Surgite: abeamus hinc, quos ob negligentiam sui poenae illico consequentur. Qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant vinum in ieiuniis, carnium esum repudiant, et insatiabilem avaritiam Dei timore compescunt. Unde ad continentes Scriptura quotidie clamitat: Vinum et siceram non bibent . Et e contrario Iudaei ob culpam audiunt: Dabatis bibere sanctis vinum et prophetis. Non possunt suscipere correptionem, qui luxuriae oblectatione capiuntur, neque ventris ingluviem ratione et consiliis refrenare amore ieiunii, qui desidia et peritura cito voluptate, studium virtutis infamant, non erubescentes vinum clam bibere, et avidis faucibus arbitros declinantes, in cubiculis mulsa potare, ut inediam et ieiunia, quae ultro appetere debebant, ieiuniorum tempore, luxuria et ebrietate commutent: nescientes quod, etiam si hominum conscientiam fugiant, et clausis parietibus vescantur carnibus, atque aves altiles diebus Quadragesimae, et propinquante Pascha immundis manibus lacerent, tristi vultu foris ieiunia promittentes, corripiat huiuscemodi Dominus, et dicat: Iniquitates magnas faciunt isti, ut recedant a sanctis meis. Non decet ieiunantes tempore agonis et praelii vesci carnibus, monente Scriptura: Affligetis animas vestras. Neque phasides aves sollicito labore perquirere, et garrulas volucres, earumque pinguedinem hianti ingerere gulae. Nec investigare magni pretii coquos, qui ventris rabiem iure multiplici, et carnibus contusione mutatis, diversoque ciborum sapore demulceant: fumantibus pateris, et nidore sui furori gutturis blandientibus, cum in iniuriam continentiae diversi saporis et coloris vina quaerantur. 7  Docet nos sancti Danielis historia, et trium puerorum virtus, consona appetere et honorare ieiunia, qui, ut longum sermonem brevi explicem compendio, in servitutem libertate mutata, cum captivi debuerant desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes, et simplicem cibum regali mensae praetulerunt. Praeceperat quippe rex Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captivitatis Israel, et de regio semine pueros, in quibus nulla esset macula, pulchros corpore, et aptos ad sapientiam perdiscendam, introduceret palatium, et essent in aula regis, discerent litteras ac linguam Chaldaeorum, et de reliquiis mensae eius viverent, atque inde accepta vina potarent . Eliguntur itaque de tribu Iuda, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, et genere concordes, et fide, quorum nobilitatem dura non mutaverat servitus. E quibus Daniel, sicut Scriptura testatur, Posuit in corde suo non coinquinari de mensa regis. Tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati, suscipiunt viri consilium, et approbant sapientiam, simulque eunuchorum principem deprecantes, Dei opitulante clementia, impetrant quod desiderant, et in terra captivitatis servant generis nobilitatem: nam timentem praepositum, ne aliorum puerorum vultus hilarior capitali se poenae addiceret, ratione et consilio leniunt, his verbis loquentes: Tenta pueros tuos diebus decem, et detur nobis de seminibus, et comedemus, et aquam bibemus, et appareant in conspectu tuo vultus nostri, et vultus puerorum qui comedunt de mensa regis, et sic ut videris, ita facies cum servis tuis. Videbat enim et virtutis desiderium Dei clementia sustentatum, quodque continentia pulchra et fortia corpora conservaret, et omnem deformitatem fides vinceret, et nitorem pulchritudinis nulla macies commutaret. 8  Haec idcirco, fratres carissimi, replicavimus, ut Pauli Apostoli de sanctorum virtutibus praedicantis, verba noscentes, in quibus ait: Quorum considerantes exitum conservationis, imitamini fidem; suadeamus eis qui tempore ieiuniorum esu carnium delectantur, imitari sanctorum continentiam: qui nulla vi superari potuerunt, ut rigorem virtutis amitterent, ut Babyloniorum imperia formidantes, captivam in se ostenderent voluptatem, sed manserunt liberi, ventrisque desideria ratione superarunt, et titillantem gulae vicere luxuriam, nobisque suae fortitudinis exempla reliquerunt, habitantes in Babylone corporibus, sed sensu et fide cum Angelis in coelesti Ierusalem morantes, ut omnem deinceps aetatem docerent, ieiuniorum tempore a vino et carnibus abstinendum, sumere de terra semina, et potandam aquam, quibus comitibus utitur pudicitia. 9  Quid memorem insignes Macchabaeorum victorias? qui, ne illicitis carnibus vescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus: totiusque orbis in Ecclesiis Christi laudibus praedicantur, fortiores poenis, ardentiores quibus comburebantur ignibus. Victa sunt in eis omnia crudelitatis ingenia, et quidquid ira persecutoris invenerat, patientium fortitudo superavit. Inter poenas magis paternae legis, quam dolorum memores: lacerabantur viscera, tabo et sanie artus diffluebant, et tamen sententia perseverabat immobilis: liber erat animus, et mala praesentia futurorum spe despiciebat. Lassabantur tortores, et non lassabatur fides: frangebantur ossa, et volubili rota omnis compago nervorum atque artuum solvebatur, et in immensum spirantia mortem incendia consurgebant: plenae erant ferventis olei sartagines, et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter haec omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant quod patiebantur, sed quod videre cupiebant. Mens enim Dei timore vallata flammas superat, varios tormentorum spernit dolores. Cumque semel virtuti se tradiderit, quidquid adversi evenerit, calcat, et despicit. Qualis fuit Paulus scribens: In his omnibus superamus, per eum, qui nos dilexit. Quod enim sustinere non potest carnis fragilitas, naturali infirmitate superata, vincit animus, fide colloquens Deo. 10  Ergo qui ieiunia, id est, conversationem Angelicam imitantur in terris, meminerint illius dicti, Regnum Dei non est cibus et potus, sed iustitia, et gaudium, et pax, et laetitia. Isti per continentiam, brevi et parvo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia; et multo plus accipiunt, quam offerunt, et futuri temporis gloria praesentes augustias mitigant, quia in hoc stadio pro virtute pugnantibus, finis erit aliquando certaminis. Nam qui pugnam incunt contra vitia, et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana conditio, scientiam appetunt futurorum, per speculum et imaginem, sensu et fide coelorum regna cernentes, consequentur aeterna praemia, et nullo temporum fine claudenda. Dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis, paulatimque decrescentes, quod amittunt, recipiunt, et quod recipiunt, tribuunt: ad eamdem mensuram bis in anno convenientes, nec manent in eodem statu, sed brevitate et longitudine horarum momenta discriminant, ut utilem mundo faciant temporum diversitatem. Nam que dies ordine et circulo suo de noctis temporibus mutuatur, et rursum nox recipit quod largita est: dumque vicissim et tribuunt, et accipiunt, et orbe quodam quod paulatim amiserant decrescentes, sensim crescentes recipiunt: creatoris Dei interpretantur sapientiam. Atque ex hac vicissitudine spatiorum vel menstruus lunae orbis efficitur, vel solis sua per vestigia revertentis annus impletur, dum crescunt, atque decrescunt, et lapsu praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora commutantur. Unde et luna prudentissimo Dei artificio condita, et formarum mutans varietates, ad plenitudinem tendit, et festinat ad diminutionem, ut quicquid crescens acquisierat, perdat amittatque decrescens. Nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens, de paupertate pergit ad divitias, et de divitiis redit ad paupertatem: ipsa diversitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans. Quis vero possit digno sermone exprimere solis cursum, et anni circulum rationi menstruae sive lunari congruentem? Dum per quatuor volvitur tempora, et in se semper revertitur, eademque mensura conscendit atque descendit, et aeterno ordine labitur: ut quod lunare spatium triginta diebus implet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis anni vertentis reficiat. Cumque ad aequalitatem diei noctisque pervenerit, et parumper in libra iusti cursus steterit, festinat ad inaequalitatem, deserens ad quod pervenerat. Quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in volumine suo dicere: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus, annuum solis cursum significantem. Eadem enim temporum rota in semet revertitur, rediens ad ea, unde profectus fuerat. 11  Sancta vero coelestisque solemnitas radios nobis sui splendoris emittens, nullis spatiis terminatur: cumque sanctorum certamina, et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedet perpetuum gaudium, et aeterna festivitas. Unde perfecti viri animas suas ab omni errorum caligine separantes, iam nunc festa decantant: Introeamus portas eius in confessione, atria eius in hymnis, Salvatoris adventum laetis vocibus personantes. Cum enim in toto orbe regnaret malitia, et tenebras humanis oculis daemones offudissent, neque posset eis ullus opitulari, iuxta illud quod scriptum est: Respexi, et non erat qui auxiliaretur: consideravi, et nullus qui susciperet, ut finem haberet aliquando impietas, et destrueretur idololatriae fraudulentia, vivens Sermo Dei, nihil de nostra relinquens similitudine, absque solo peccato, quod substantiam non habet, novo modo ad nos venire dignatus est, ut fieret filius hominis, et permaneret Filius Dei, natus quippe ex Virgine, hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant. Ex operibus vero et signorum magnitudine Deus invisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc virtutes significabant Deum, servilis formae vilitate coopertum. Quanquam enim tradiderint eum Iudaei, et crucifigendum vocibus impiis conclamarint, interfectione corporis eius Dominum blasphemantes: imo occisione carnis dominicae servi impietatis effecti, tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis virtutis praeberet exemplum, Dominus gloriae in ipsa passione monstratus est, impassibilis divinitatis permanens maiestate, et carne passibilis, iuxta beati Petri repertus eloquium. Et ideo pro nobis patiens, non fugit mortem, ne nos timore mortis eius proprietate bellantes, victoriam perderemus. Nam si timuisset crucem, contraria his quae docuerat gerens, quis discipulorum eius libens pro religione pugnasset? Irridetur itaque a a stultis et incredulis, qui orbem terrarum suae subiecit fidei, et nominis Christiani sanctis largitus est dignitatem. Cumque magnitudo virtutum eius omnibus enitescat, blasphemare non cessant. Ille vero qui irridetur Deus, operibus demonstratus est, ut daemonum templa subverteret, ut Origenistarum impietatem argueret versipellem: quorum auctor Origenes, ita aures simplicium et leviorum sua persuasione decepit, ut solent in littora ex alto venientes illidi gurgites, et in semet spumanti mole confringi. 12  Nos ergo ad eum, qui ausus est scribere, ruina rationabilium creaturarum esse corpora fabricata, zelo fidei concitati loquamur: Si tibi huiuscemodi impietas placet, quomodo Paulus Apostolus scribit: Volo adolescentulas nubere, filios procreare? Utrum idcirco praecepit nuptias, ut ex mulieribus nascentia corpora, ruentibus de coelo Angelis, et versis iuxta te in animas, carceres praepararent? An ut in coniunctione maritali Dei sententiae serviens, conservet humanum genus? Si enim vult adolescentulas nubere, et filios procreare, per quas nascuntur corpora humana: corporibus autem propter poenas atque supplicia errantes animae uniuntur, nulli dubium, quin propter poenas animarum, et non propter generationis ordinem nuptiarum adolescentulis vincula tribuantur. Verum absit, ut ita esse credamus, et mariti, uxorisque foedera non ob benedictionem, sed ob peccatum iuncta credamus. Nec Adam et Evam plasmans Deus, propter animas de coelo ruentes et lapsas rationabilium creaturarum benedictione sociavit: Crescite et multiplicamini, dicens, et replete terram. Si enim propter peccata in coelis praecedentia ad terras missae sunt animae, ut corporibus ligarentur, mentitur Paulus scribens: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum. Sed nequaquam ille mentitur. Igitur non propter ruinam animarum, corpora fabricantur: sed ut mundus successione nascentium, morientium damna compenset, et brevitatem humanae vitae vincat successione perpetua. Nam si ruentes iunctaeque corporibus benedicuntur a Deo, melioris conditionis erunt, postquam corpora susceperunt : quod si idcirco dicuntur, ut in ultionem peccatorum, corpora accipiant, quomodo benedicuntur in corporibus, in quae ob peccata venerunt? E duobus enim alterum erit: aut ante ruinam fuisse eas in benedictione, aut post ruinam iunctas corporibus nequaquam posse benedici. Si enim illam vitam benedictio sequitur, istam deserit: si ad istam transfertur, in illa non fuisse convincitur. Quod si et antequam ruerent, necdumque humanis corporibus vestirentur, fuerunt in benedictione, et ruentes, habentesque corpora, rursus benedictae sunt, similis erit iuxta benedictionis conditionem et prior vita, et posterior: quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem merentur. Quidquid e duobus verum esse responderint, vitio subiacebit: dum isti nolunt ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. Sive enim propter peccata de coelo animae corruentes instar carceris et catenarum corporibus illigatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eva, masculus et femina, viventes in corporibus benedicti sunt? Neque enim iuxta deliramenta eorum nudae animae vir et mulier appellantur, sed corpora quae sexum utrumque distinguunt. Sive ante corpora in coelestibus morabantur, et beata eis tunc erat, dignaque benedictione absque corporibus conversatio: qua ratione aut priusquam ruerent, benedictae sunt, aut postquam corruerunt, et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae sunt, rursus benedictione donantur? Neque enim idipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus, et operibus procul distant: nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta dividit repugnantia. Quomodo autem et iustis multitudo liberorum pro benedictione promittitur? Propheta dicente: Qui minimus est, erit in millia: et qui novissimus, in gentem magnam. 13  Ergo et qui volunt Domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant, et turpitudinem dogmatum illius ratione superent. Sicut enim Ethnicorum impiissimi errorem et consuetudinem praeferunt veritati, fabricantes in hominum similitudinem idola, et invisibilem blasphemantes Deum, dum formam et membra et organa genitalia in eis esse confingunt: nunc virum, nunc feminam confitentes, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, variarumque formarum: ita Origenes facilitate et impietate credentium, quasi delubra idolorum, tractatuum suorum monimentis demisit, quae nos auctoritate Scripturarum, et zelo fidei subvertentes, utamur illa similitudine: Ut etenim caementarii quadram volentes aedificare domum, aequales ex omni parte parietes metiuntur, eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere exstruunt: et eiusdem mensurae per quadrum latera quatuor iungunt angulis sursum ac deorsum, coeptam aequalitatem, paulatimque incrementa servantes, ut materiae diversitatem iungat operis pulchritudo, et angulares lineas artifex structura custodiat: sic Ecclesiae praeceptores habentes testimonia Scripturarum, firma doctrinae faciunt fundamenta, et intrepidi permanent, offerentes opera sua Christo, atque dicentes: Confirma me in verbis tuis. Ipse enim, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, nos et eos qui sursum sunt, una solemnitate consociat, ad quam cursu celeri navigantes, rabiem contra nos haereticorum fluctuum velociter dissolvendam, minime formidemus. 14  Sicut enim gubernatores magnarum navium, cum viderint immensum ex alto venire gurgitem, quasi venatores ferocissimam bestiam, spumantes fluctus suscipiunt, eosque prorae obiectione sustentant, flectentes in diversum gubernacula, et prout ventorum flatus et necessitas imperarit, stringentes funiculos, vel laxantes, cumque unda subsederit, ex utroque navis latere laborantia clavorum vincula dimittunt, ut parumper quiescentia venturo gurgiti praeparentur: qui cum rursus advenerit, stringunt clavorum capita, et palmulas dilatant, ut huc atque illuc scissis flatibus, aequalis sit utriusque lateris labor, et quod simul non poterat sustineri, divisim tolerabilius fiat: qui sui curam gerunt, imitantur exempli similitudinem, et divinorum dispensatione verborum, quasi gubernaculo, utentes, occurrunt haereticorum tempestati, et fluctibus, legem Dei pro arte retinentes, ut qui corruerant, suscitentur: qui stant, firmo perserverent gradu, et omnes in commune doctrinae opitulatione serventur. Quod enim gubernatori clavus, hoc animo est lex Dei: In qua Dominicum Pascha facientes, caritati Dei et proximi in mundo nihil aliud praeferamus, neque pro varietate humanorum casuum, qui huc illucque vertuntur, sententiam commutemus, ut quibus dudum pro potentia, turpi adulatione servivimus, si forte reflaverint venti, et paupertate divitiae, humilitate sublimitas, ignominia gloria fuerint immutata, in hostes repente vertamur, resistentes eis in faciem, quos, veneratione dignos ducebamus, temporibus, non fide necessitudinem ponderantes. Imo latentes inimicitias necessitatis tempore demonstrantes, et in similitudinem serpentium procedentes de foveis, ut non solum ingratissimi simus in eos, quorum beneficiis sustentabamur, gaudentes si nomina clientium possederimus, sed quasi perduelles eos usque ad sanguinem persequamur: deiectos prostratosque calcantes, quos dudum propter divitias suspiciebamus, pessimos omnium conclamantes, postquam opes paupertate mutaverint, laudantes potentiam, et infelicitatem calumniantes: nec pro rerum natura, sed pro varietate casuum honorantes aliquem, vel contemnentes: ut quos prius dominos et patronos vocabamus, eosdem quasi verberones, et servos nequissimos appellemus: atque ex omni parte appareat nostra iniquitas, dum aut indignos laudamus, aut dignos laude, obtrectatione persequimur, imitantes illud quod ad beatum Iob exprobrantes loquebantur, Pauca pro quibus peccasti, verberatus es. 15  Nequaquam igitur dubias opes, sed virtutem firmissimam diligamus: non nos duritia humiliet paupertatis, non extollant divitiae, quae stultissimos hominum deprimere et elevare consueverunt; sed utrumque pro rerum honestate moderemur, et tristia, et laeta aequali animo sustinentes. Divitiarum cura somnos interrumpit dulcissimos, innoxiis calumnias struit, et cum infinitas opes congregaverit, materiam aeternis ignibus parat. Postquam vero insatiabilis furor quaesitis opibus incubuerit, non expletur avaritia, sed contemnit leges, gehennae flammas despicit, futurum iudicii tribunal habet pro nihilo. Nec tantum adversarii contra hostes suos, quantum divitiae contra virtutes dimicant, nisi ratione, et in proximos misericordia temperentur. Hae in urbibus nobilitati praeferuntur, hae novis hominibus antiquam donant familiam. Nunquam divitiarum desiderium ullis divitiis satiari potest. Eget semper, qui avarus est: nescit mensuram, cui tantum deest quod habet, quantum quod non habet. Infernus mortuis non expletur: sed quanto plures susceperit, tanto plures desiderat. Imitatur ergo eum avaritia, nec satiari potest, sed quicquid habuerit, plus requiret: minus putat ab eo quod cupit omne quod possidet, semper immensa, semper immodica, ardorem peccatoris opum magnitudine non restinguens, in conviviis non cibos vorans, sed iniustitiam: in iudiciis iurgia miscens, atque discordias, invidiam parturit, per quam ad homicidium pervenitur: non est compos mentis, sed quasi ebria fluctuat, unam habens mensuram, extra mensuram semper inquirere. Mare littoribus clauditur, et venientes ex alto fluctus, et rabiem immitescentium gurgitum portus vel manufacti, vel natura firmissimi prohibent: divitiarum cupidinem, nisi ratione frenetur, nec consilium temperat, nec lex mitigare potest, nec ulla satiat abundantia. Non erubescit, non futurum iudicium reformidat, sed desiderio plus habendi, ut luxuriosi dediti voluptatibus solent gestire in amplexus, et insanire ad libidinem, ita calumniarum et dissensionum urbes ac viculos, villasque complet: insulas, maria, terras, littora, vias, transitus, studia possidet avaritia, dum desiderio plus habendi, negotiatione merces huc illucque commutat, et fraudibus atque periuriis divitiarum iacit inexplebilia fundamenta. 16  Itaque huiuscemodi rabiem contemnentes, divitias cultum Dei, et firmissimas possessiones castitatis et sanctimoniae, requiramus; adorantes Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam divinitatem; resurrectionem mortuorum incorruptibilem, et iugiter permanentem esse credentes. Neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione firmata est, suscitans incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui. Oremus pro piissimis Imperatoribus; et observatione legis Dei, ieiuniorum praecepta decoremus: quia virtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos, et sensum in cogitationes varias fluctuantem, de terrenis ad excelsa sublimat, nequaquam pulchritudinem corporum, sed conversationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in coelo Angelorum choros, et docens splendentium disciplinarum fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus illatas sustineat plagas, et futuram pro his gloriam praestoletur: nequaquam vitiis subiacens, sed interiorem hominem desiderio sui ad aeterna sustollens; atque omnes impetus voluptatis, ratione compescens, illud cogitet quod futurus est, et quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine, praeferens carnalibus spiritualia, ut etiam ipsum corpus despiciens, et praesentium voluptatum duriorem, sed meliorem vitam inire persuadeat, ut qui tum libidini serviebat, libertate bona serviat castitati, et retractus a praecipitiis, mollia ieiuniorum frena suscipiat. Etenim si absque rectore fuerit ac magistro corporum infirma natura, nec imperanti animo voluerit obedire, et sibi, et rectori concitat infinita naufragia, et pertrahit eum ad turpissimas libidines, ac barathrum voluptatum, ut nequaquam honesta consideret, sed fugiens bona, in coeno ac sordibus commoretur. Virtus vero cum aurigae modo animum rexerit, et quasi in curru stans, impetus eius et varios appetitus doctrinae habenis composuerit, de humilibus eum ad excelsa sublevat, invisibilia aeternaque pro visibilibus ostendens, mansionem in coelis parat, et amicos illi efficit eos, qui Dei ministerio servientes, spiritualibus deliciis perfruuntur: ut quod hic cernebat in imagine, ibi in veritate perspiciat, et maiorem solis radiis videat claritatem, quae nobis huc ex parte descendit, ut de minoribus ad maiora tendamus, et quasi per litteras ac syllabas ad legendum proficiamus: quia et illa his, et haec illis indigent. Ibi cum fuerimus beatorum iuncti consortio, audiemus: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui . 17  Incipient sanctae Quadragesimae ieiunia ab undecima die mensis Phamenoth, et hebdomadae Dominicae passionis sextadecima die mensis Pharmuthi. Et finiemus ieiunia vespere sabbati vicesima prima die eiusdem mensis Pharmuthi, et sequenti die Dominica Pascha celebrabimus, vicesima et secunda die eiusdem mensis. Post quae iungemus septem hebdomadas sanctae Pentecostes: pauperum memores, amantes Deum et proximum, orantes pro inimicis, persecutoribus blandientes, infirmorum ruinas consolatione et misericordia sublevantes: ut lingua semper in Dei laudibus personet: ut Ecclesiae iusta iudicia nequaquam irrationabili clementia destruantur, ne Legi Dei arbitria praeferantur humana: cuius si desideraverimus amicitias, coelestem gloriam consequemur in Christo Iesu Domino nostro; per quem, et cum quo Deo Patri claritas et imperium cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen. 18  Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos fratres qui nobiscum sunt. Et hoc nosse debetis: Pro defunctis Episcopis in locis singulorum constitutos. In urbe Nichium pro Theopempto, Theodosium: In Terenuthide Arsinthium: In oppido Geras pro Eudemone Pirozum: In Achaeis pro Apolline Musaeum: In Athrividi pro Isidoro Athanasium: In Cleopatride Offellum: In oppido Laton pro Timotheo Apellen. His ergo scribite, et ab eis, iuxta morem, Ecclesiasticas suscipite litteras.



Hieronymus, Epistulae, 4, 99 AD THEOPHILUM. <<<     >>> 101 AUGUSTINI AD HIERONYMUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 100