monumenta.ch > Hieronymus > 79
Hieronymus, Epistulae, 3, 78. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. <<<     >>> 80. Sive PRAEFATIO RUFFINI ΠΕΡΙ ΑΡΚΩΝ ORIGENIS.

79. AD SALVINAM. SHOW APPARATUS

1  Vereor, ne officium putetur ambitio; et quod illius exemplo facimus, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, gloriae facere appetitione dicamur: et non viduam alloqui, et in angustia constitutam; sed aulae nos insinuare regali; et sub occasione sermonis, amicitias potentium quaerere. Quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum, Personam pauperis non accipies in iudicio : ne sub praetextu misericordiae, quod iniustum est iudicemus. UNUSQUISQUE enim non hominum, sed rerum pondere iudicandus est. Nec diviti obsunt opes, si eis bene utatur: nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caveat. Utriusque nobis rei testimonium, et Abraham Patriarcha, et quotidiana exempla suppeditant: quorum alter in summis divitiis amicus Dei fuit; alii quotidie in sceleribus deprehensi, poenas legibus solvunt. Alloquimur igitur pauperem divitem, ut nesciat ipsa quae possidet. Neque enim marsupium eius discutimus, sed animae puritatem. Loquimur ad eam, cuius faciem ignoramus, et virtutes novimus, quam nobis fama commendat, cuius venerabiliorem pudicitiam adolescentia facit. Quae mortem iuvenis mariti sic flevit, ut exemplum coniugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet, non amissum. Orbitatis magnitudo, religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit absentem, ut in Christo praesentem noverit. Cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? Triplex nimirum causa est. Prima, quia pro officio Sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus, et profectus eorum nostra est gloria. Altera, quia pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit. Extrema, quae et validior, quod filio meo Avito roganti negare nihil potui; qui crebris litteris interpellatricem duri iudicis viduam superans, et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla poponens, ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem quid ille cuperet, quam quid me facere conveniret. 2  Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae, et in materterae nutritus sinu, invictissimo Principi ita carus fuit, ut ei coniugem nobilissimam quaereret, et bellis civilibus Africam dissidentem, hac velut obside sibi fidam redderet. Mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi vicinae mortis praescius, inter fulgorem palatii, et honorum culmina quae aetatem anteibant, sic vixit, ut se ad Christum crederet profecturum. Sacra narrat historia, Cornelium centurionem cohortis Italicae in tantum acceptum Deo, ut Angelum ad eum mitteret, et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertinere doceret, qui primus ab Apostolo baptizatus, salutem Gentium dedicavit. Scriptumque est de eo: Erat vir quidam in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et orans Deum semper . Quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato, in Nebridio meo vindico. Sic religiosus fuit, et amator pudicitiae, ut virgo sortiretur uxorem: sic timens Deum cum universa domo sua, ut oblitus dignitatis, omne consortium cum Monachis haberet et Clericis: tantasque eleemosynas faceret in populis, ut fores eius pauperum ac debilium obsiderent examina. Certe sic semper orans Deum, ut illi quod optimum esset, eveniret. Raptus est, ne malitia mutaret mentem eius, quia placita erat Deo anima illius. Unde et ego possum super eo vere abuti Apostoli voce, dicentis: In veritate cognovi, quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni proposito, qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Nihil nocuit militanti paludamentum, et baltheus, et Apparitorum catervae: quia sub habitu alterius, alteri militabat. Sicut e contrario aliis nihil prodest vile palliolum, furva tunica, corporis illuvies, et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant. Legimus, et in Evangelio de alio centurione Domini testimonium: Nec in Israel tantam fidem inveni. Et ut ad superiora redeamus, Ioseph, qui et in egestate et in divitiis dedit experimenta virtutum, qui et servus et dominus, docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regiis ornatus insignibus, sic Deo carus fuit, ut super omnes Patriarchas, duarum tribuum pater fieret? Daniel et tres pueri sic praeerant Babyloniae opibus, et sic erant inter principes civitatis, ut habitu Nabuchodonosor, Deo mente servirent. Mardochaeus et Esther inter purpuram, sericum, et gemmas, superbiam humilitate vicerunt, tantique fuere meriti, ut captivi victobus imperarent. 3  Haec illud tendit oratio, ut ostendam iuvenem meum coniunctionem regalis sanguinis, et affluentiam divitiarum, atque insignia potestatis, materiam habuisse virtutum, dicente Ecclesiaste: Sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia. Nec statim illud huic testimonio putemus adversum: Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum . Et rursum: Dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum . Alioquin Zachaeus publicanus, quem ditissimum commemorat Scriptura, contra hanc sententiam salvatus videbitur. Sed quomodo quod apud homines impossibile est, apud Deum possibile fiat, Apostoli consilium docet scribentis ad Timotheum. Divitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant; communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Didicimus quomodo camelus introire possit per foramen acus: quomodo animal tortuosum, deposito pondere sarcinarum, assumat sibi pennas columbae, et requiescat in ramis arboris, quae de sinapis semente succrevit. Legimus in Isaia, camelos. Madian et Epha et Saba, aurum et thus ad urbem Domini deportantes. In typo horum camelorum, Ismaelitae negotiatores stacten et thymiama, et resinam, quae nascitur in Galaad, et cutem vulneribus obducit, Aegyptiis deferunt: tantaeque felicitatis sunt, ut emant et vendant Ioseph, et mercimonium eorum salus mundi sit. Docet et Aesopi fabula, plenum muris ventrem per angustum foramen egredi non valere. 4  Ergo Nebridius meus quotidie illud revolvens: 'Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa'. Quidquid et Imperatoris largitio, et honoris insulae dederant, in usus pauperum conferebat. Noverat enim a Domino esse praeceptum: 'Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me'. Et quia hanc sententiam implere non poterat, habens uxorem et parvulos liberos, et multam familiam, faciebat sibi amicos de iniquo mamona, qui se reciperent in aeterna tabernacula. Nec semel abiiciebat sarcinam, quod fecerunt Apostoli, patrem, rete, et naviculam relinquentes : sed ex aequalitate, aliorum inopiae suam abundantiam communicabat, ut postea illorum divitiae, huius indigentiam sustentarent. Scit ipsa, cui libellus hic scribitur, me non nota, sed audita narrare: nec ex aliquo in me beneficio, scriptorum more Graecorum, gratiam lingua reddere. Procul a Christianis ista suspicio. 'Habentes victum et vestitum, his contenti sumus'. Ubi vile olusculum, et cibarius panis, et cibus potusque moderatus: ibi divitiae supervacuae, ibi nulla adulatio, quae vel praecipue fructum respicit. Ex quo colligitur, fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi. 5  Ac ne quis putet me solas in Nebridio praedicare eleemosynas, quanquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: 'Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum', ad caeteras virtutes eius veniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. Quis fornacem regis Babylonii sine adustione ingressus est? Cuius adolescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? Quae uxor Eunuchi nullos creat liberos voluptate transacta? Quem hominum disputatio illa non terreat: 'Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis?' Mirum dictu est, nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis, et terrae ac maria serviunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae verecundiae fuit, ut virginalem pudorem vinceret, et ne levem quidem obsceni rumoris in se fabulam daret. Deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus, iisdem cum ambobus studiis eruditus (quae res etiam externorum mentes sibi conciliat) non est inflatus superbia, nec caeteros homines adducta fronte contempsit: sed cunctis amabilis, ipsos principes amabat ut fratres, venerabatur ut dominos; et in illorum salute, suam salutem positam fatebatur. Ministros autem eorum, et universum ordinem palatii, quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. Difficile factu est, gloriam virtute superare: et ab his diligi, quos praecedas. Quae vidua non huius auxilio sustentata est? quis pupillus non in eo reperit patrem? Totius Orientis Episcopi ad hunc miserorum preces, et laborantium desideria conferebant. Quidquid ab Imperatore poscebat, eleemosyna in pauperes, pretium captivorum, misericordia in afflictos erat. Unde et ipsi Principes libenter praestabant, quod sciebant, non uni, sed pluribus indulgeri. 6  Quid ultra differimus? Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni. Reversa est terra in terram suam: dormivit in Domino, et appositus est ad patres suos, plenus dierum ac luminis, et nutritus in senectute bona. Cani enim hominis sunt sapientia eius. In brevi aetate tempora multa complevit. Tenemus pro eo dulcissimos liberos. Uxor heres pudicitiae pretium est. Nebridius pusio, patrem quaerentibus exhibet. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. Scintilla vigoris paterni lucet in filio: et similitudo morum per speculum carnis erumpens. Ingentes animos angusto in pectore versat. Iungitur ei germana, rosarum et liliorum calathus, eboris ostrique commercium. Sic refert ore patrem, ut ad venustatem propensior sit. Sic matrem mixta pingit similitudine, ut in uno corpore utrumque agnoscas. Ita suavis est, et mellitula, ut honor sit omnium propinquorum. Hanc tenere non dedignatur Augustus: hanc fovere in sinu Regina laetatur. Certatim ad se omnes rapiunt. Pendet ex collo, haeret in brachiis singulorum. Garrula atque balbutiens, linguae offensione fit dulcior. 7  Habes igitur, Salvina, quos nutrias, in quibus virum absentem tenere te credas. Ecce hereditas Domini, filii merces, fructus ventris. Pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. Quidquid debebas marito, redde filiis. Amore praesentium absentis desiderium tempera. Non est parvi apud Deum meriti, bene filios educare. Audi Apostolum commonentem: 'Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuerit unius viri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si lilios educavit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lavit, si afflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est . Didicisti catalogum virtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas. Nec te moveat, quod sexagenaria eligatur vidua, et putes adolescentulas ab Apostolo reprobari. Et te crede eligi ab eo, qui discipulo dixerat: Nemo adolescentiam tuam contemnat; non continentiam, sed aetatem. Alioquin omnes quae ante sexaginta annos viduatae sunt, hac lege accipient maritos. Sed quia rudem Christi instituebat Ecclesiam, et omni ordini providebat, praecipueque pauperibus, quorum ci cura cum Barnaba fuerat demandata; illas vult Ecclesiae opibus sustentari, quae propriis manibus non queunt laborare, quae vere viduae sunt, quas et aetas probat, et vita. Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum. Ergo e contrario placatur Deus virtutibus eorum, 'si permanserint in fide et caritate, et sanctitate cum pudicitia'. 'O Timothee, te ipsum castum custodi'. Absit ut sinistrum quippiam mihi de te suspicari liceat; SED EX abundantia lubricam aetatem monuisse, pietatis est. Quae dicturus sum, non tibi, sed puellaribus annis dicta intellige. 'Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est'. Hoc vas electionis loquitur; et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat, 'An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?' Hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur. 'Non enim quod volo bonum, hoc operor, sed quod nolo malum'. Et propterea subiicio et redigo in servitutem corpus meum, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar'. Si ille timet, quis nostrum potest esse securus? Si David amicus Domini, et Salomon amabilis eius, victi sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem, et poenitudinis ad salutem exempla praeberent, quis in lubrica via lapsum non metuat? Procul sint a conviviis tuis Phasides aves, crassi turtures, Attagen Ionicus, et omnes aves, quibus amplissima patrimonia avolant. Nec ideo te carnibus vesci non putes, si suum, leporum atque cervorum, et quadrupedum animantium esculentias reprobes. Non enim haec pedum numero, sed suavitate gustus iudicantur. Scimus ab Apostolo dictum: 'Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur'. Sed idem loquitur: 'Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare'. Et in alio loco: 'Nolite inebriari vino, in quo est luxuria'. Omnis creatura Dei bona est. Audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant viris. Comedant carnes, quae carni serviunt, quarum fervor despumat in coitum, quae maritis alligatae, generationi ac liberis dant operam. Quarum uteri portant foetus, earum et intestina carnibus impleantur. Tu vero quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter voluptates; quae litam purpurisso et cerussa faciem, super feretrum eius lacrymis diluisti; quae pullam tunicam, nigrosque calceolos, candidae vestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud, nisi perseverare in ieiunio. Pallor et sordes gemmae tuae sint: plumarum mollicies iuvenilia membra non foveat. Balnearum calor novum adolescentulae sanguinem non incendat. Audi quidex persona viduae continentis ethnicus Poeta decantet: Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit: ille habeat secum, servetque sepulcro. Si tanti vilissimum vitrum, quanti pretiosissimum margaritum? Si communi lege naturae damnat omnes Gentilis vidua voluptates, quid exspectandum est a vidua Christiana, QUAE PUDICITIAM suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed et ei, cum quo regnatura est? 8  Quaeso te, ne generalia monita, et conveniens puellari sermo personae suspicionem tibi iniuriae moveant, et arbitreris me obiurgantis animo scribere, non timentis: cuius votum est, te nescire quae metuo. Tenera res in feminis fama pudicitiae est: et quasi flos pulcherrimus cito ad levem marcescit auram, levique flatu corrumpitur, maxime ubi et aetas consentit ad vitium, et maritalis deest auctoritas, cuius umbra tutamen uxoris est. Quid facit vidua inter familiae multitudinem? inter ministrorum greges? quos nolo contemnat ut famulos, sed ut viros erubescat. Certe si ambitiosa domus haec officia flagitat, praeficiat his senem honestis moribus, cuius honor dominae dignitas sit. Scio multas, clausis ad publicum foribus, non caruisse infamia servulorum, quos suspectos faciebat, aut cultus immoderatus, aut crassi corporis nitor, aut aetas apta libidini, aut ex conscientia amoris occulti, securus animi tumor; qui etiam bene dissimulatus, frequenter erumpit in publicum, et conservos quasi servos despicit. Hoc ex abundantia dictum sit, ut omni diligentia custodias cor tuum, et caveas quicquid de te fingi potest. 9  Non ambulet iuxta te calamistratus Procurator, non histrio fractus in feminam, non cantoris diabolici venenata dulcedo, non iuvenis volsus et nitidus. Nihil artium scenicarum, nihil tibi in obsequiis molle iungatur. Habeto tecum viduarum et virginum choros, habeto tui sexus solatia. Ex ancillarum quoque moribus dominae iudicantur. Certe cum tecum sancta sit mater, et lateri tuo amita haereat virgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere, de tuorum societate secura. Semper in manibus tuis sit divina lectio, et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, huiusmodi clypeo repellantur. Difficile est, quin potius impossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci προπαθείας vocant: nos, ut verbum vertamus e verbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiva vitiorum, omnium titillent animos, et quasi in meditullio nostrum iudicium sit, vel abiicere cogitata, vel recipere. Unde et naturae Dominus in Evangelio loquebatur: 'De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae'. Ex quo perspicuum est, iuxta alterius libri testimonium, proclivius esse cor hominis a pueritia ad malum : et inter opera carnis et spiritus, quae Apostolus enumerat, mediam animam fluctuare, nunc haec, nunc illa cupientem. Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur velut si Egregio inspersos reprehendas corpore naevos. Hoc est quod aliis verbis Propheta significat: Turbatus sum, et non sum locutus. Et in eodem volumine: Irascimini, et nolite peccare. Et illud Architae Tarentini ad villicum negligentem: Iam te verberibus enecassem, nisi iratus essem. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur. Quod de una perturbatione dictum est, referamus ad caeteras. SICUT IRASCI hominis est, et iram non perficere, Christiani: sic omnis caro concupiscit quidem ea, quae carnis sunt; et quibusdam illecebris ad mortiferas animam voluptates trahit: sed nostrum est, voluptatis ardorem maiore Christi amore restringere, et lasciviens iumentum frenis inediae subiugare: ut non libidinem, sed cibos quaerat ac desideret, ET SESSOREM Spiritum Sanctum, moderato atque composito portet incessu. 10  Quorsum ista; Ut hominem esse te noveris, et passionibus humanis, nisi caveris, subiacere. De eodem cuncti facti sumus luto, iisdem compacti exordiis. In serico et in pannis eadem libido dominatur. Nec regum purpuras timet, nec mendicantium spernit squalorem. Multoque melius est, stomachum te dolere, quam mentem: imperare corpori, quam servire: gressu vacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis poenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. Cavendum est vulnus, quod dolore curatur. Aliud est, integra nave et salvis mercibus, portum salutis intrare: aliud, nudum haerere tabulae, et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa collidi. Nesciat vidua digamiae indulgentiam, nec noverit illud Apostoli: Melius est nubere, quam uri. Tolle quod peius est uri, et per se bonum non erit nubere. Procul sint Haereticorum calumniae. Scimus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum. Etiam de Paradiso expulsus Adam, unam uxorem habuit. Primus Lamech maledictus et sanguinarius, et de Cain stirpe descendens, unam costam divisit in duas, et plantarium digamiae protinus diluvii poena subvertit. Unde illud Apostoli, quod fornicationis metu indulgere compellitur, scribens ad Timotheum: 'Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matris familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti causa'. Et cur indulserit, statim subiecit: 'Iam quaedam declinaverunt post Satanam.' Ex quo intelligimus, illum non stantibus coronam, sed iacentibus manum porrigere. Vide qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, 'quia declinaverunt quaedam post Satanam.' Ideo adolescentula vidua, quae se non potest continere, vel non vult, maritum potius accipiat, quam diabolum. 11  Pulchra nimirum et appetenda res, quae Satanae comparatione suscipitur. Fornicata est quondam et Ierusalem, et divaricavit pedes suos omni tanseunti. In Aegypto primum devirginata est, et ibi fractae sunt mammae eius. Cumque ad deserta venisset, et morarum Moysi ductoris impatiens, quasi oestro libidinis furibunda dixisset: 'Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti', accepit praecepta non bona, et iustificationes pessimas, in quibus non viveret, sed puniretur: Quid ergo mirum, si et lascivientibus viduis, de quibus in alio loco Apostolus dixerat: 'Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt', concessit digamiae praecepta non bona, et iustificationes pessimas; ita secundum indulgens maritum, ut et tertium, et si liberet, etiam vicesimum; ut scirent sibi non tam viros datos, quam adulteros amputatos? Haec, filia in Christo carissima, inculco, et crebrius repeto, ut posteriorum oblita, in priora te extendas: habens tui ordinis quas sequaris, Iudith de Hebraea historia, et Annam filiam Phanuelis de Evangelii claritate, quae diebus et noctibus versabantur in Templo, et orationibus atque ieiuniis thesaurum pudicitiae conservabant. Unde et altera in typo Ecclesiae, diabolum capite truncavit; altera Salvatorem mundi prima suscepit, sacramentorum conscia futurorum. Illud in calce sermonis quaeso, ut brevitatem libelli, non de inopia eloquii, vel de materiae sterilitate, sed de pudoris magnitudine aestimes accidisse; dum vereor ignotis me diu ingerere auribus, et occultum legentium iudicium pertimesco.



Hieronymus, Epistulae, 3, 78. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. <<<     >>> 80. Sive PRAEFATIO RUFFINI ΠΕΡΙ ΑΡΚΩΝ ORIGENIS.
monumenta.ch > Hieronymus > 79