monumenta.ch > Ambrosius > 80 > 77
Hieronymus, Epistulae, 3, 76 AD ABIGAUM. <<<     >>> 78. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto.

77. AD OCEANUM SHOW APPARATUS

1  Plures anni sunt, quod super dormitione Blaesillae, Paulam venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere, consolatus sum. Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum Episcopum Nepotiani scribens Epitaphium, quidquid habere potui virium, in illo tunc dolore consumpsi. Ante hoc ferme biennium, Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae, brevem Epistulam dedi, erubescens ad disertissimum virum plura loqui, et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum. Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro appetenti, debitum munus imponis, quo pro novitate virtutum, veterem materiam novam faciam. In illis enim vel parentis affectus, vel moeror avunculi, vel desiderium mariti temperandum fuit; et pro diversitate personarum, diversa de Scripturis adhibenda medicamina. 2  In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum Gentilium, luctum pauperum, solatium Monachorum. Quidquid primum arripuero, sequentium comparatione vilescit. Ieiunium praedicem? sed praevalescunt eleemosynae. Humilitatem laudem? sed maior est fidei ardor. Dicam appetitas sordes, et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita? PLUS EST animum deposuisse, quam cultum. Difficilius arrogantia, quam auro caremus et gemmis. His enim abiectis, interdum gloriosis tumemus sordibus: et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus. CELATA VIRTUS, et conscientiae fota secreto, Deum solum iudicem respicit. Unde novis mihi est efferenda praeconiis, et ordine Rhetorum praetermisso, tota de conversionis ac poenitentiae incunabulis assumenda. Alius forsitan scholae memor, Q. Maximum. Unum qui nobis, cunctando, restituit rem, et totam Fabiorum gentem proferret in medium: diceret pugnas, describeret praelia, et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse iactaret, ut quod in virga non poterat, in radicibus demonstraret. Ego diversorii Bethleemitici, et praesepis Dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi, non de nobilitate veteris historiae, sed de Ecclesiae humilitate producam. 3  Et quia statim in principio, quasi scopulus quidam, et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium, prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi prius ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire dissidii, quam corporis sui infamare partem, et maculas eius detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit Dominus uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis: et si dimissa fuerit, manere innuptam . Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat in feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. 'Si quis meretrici iungitur, unum corpus facit' : ergo et quae scortatori impuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi: aliud Papianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos viris impudicitae frena laxantur: et solo stupro atque adulterio condemnato, passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur: quasi culpam dignitas faciat, non voluntas. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris; et eadem servitus pari conditione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum: dimisit illius et illius criminis noxium: dimisit (pene dixi) quod, clamante vicinia, uxor sola non prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito, non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. Melius est, inquit Apostolus, nubere, quam uri. Adolescentula erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et se vinctam et captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri imbecillitatem suam, et umbram quamdam miserabilis subire coniugii, quam sub gloria univirae opera exercere meretricum. Idem Apostolus vult viduas adolescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Et protinus cur hoc velit, exponit: 'Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam.' Igitur et Fabiola, quia persuaserat sibi, et putabat a se virum iure dimissum, nec Evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio, viventibus viris, feminis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit. 4  Sed quid ego in abolitis et antiquis moror, quaerens excusare culpam, cuius poenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semetipsam reversa, quo tempore solent viduae negligentes, iugo servitutis excusso, agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios; saccum indueret, ut errorem publice fateretur; et tota urbe spectante Romana, ante diem Paschae in Basilica quondam Leterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine poenitentium, Episcopo, Presbyteris, et omni populo collacrymantibus, sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam negationem trina confessione delevit. Aaron sacrilegium, et conflatum ex auro vituli caput, fraternae correxere preces. David sancti et mansuetissimi viri homicidium pariter et adulterium, septem dierum emendavit fames. Iacebat in terra, volutabatur in cinere, et oblitus regiae potestatis, lumen quaerebat in tenebris. Illumque tantum respiciens quem offenderat, lacrymabili voce dicebat: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Et: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Atque factum est, ut qui me prius docuerat virtutibus, suis, quomodo stans non caderem, doceret per poenitentiam, quomodo cadens resurgerem. Quid tam impium legimus inter reges, quam Achab, de quo Scriptura dicit; Non fuit alius talis ut Achab, qui venundatus est, ut faceret malum in conspectu Domini? Hic cum propter sanguinem Nabuthae correptus fuisset ab Elia, et audisset iram Domini per Prophetam: 'Occidisti, et insuper possedisti: et ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua,' et reliqua: scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, ieiunabatque in sacco, et ambulabat demisso capite. Tunc factus est sermo Dei ad Eliam Thesbyten, dicens: 'Nonne vidisti Achab humiliatum coram me? Quia ergo humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius.' O felix poenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem sententiam Dei, confesso errore mutavit. Hoc idem et Manassen in Paralipomenon, et Niniven fecisse legimus in Propheta, Publicanum quoque in Evangelio. E quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit; alter impendentem Dei fregit iram; tertius pectus verberans, pugnis, oculos non levabat ad coelum; et multo iustificatior recessit Publicanus humili confessione vitiorum, quam Pharisaeus superba iactatione virtutum. Non est loci huius ut poenitentiam praedicem, et quasi contra Montanum, Novatumque scribens dicam, illam hostiam Domino esse placabilem; et, 'Sacrificium Deo, spiritum contribulatum' : Et, 'Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem:'; Et, 'Exsurge, exsurge Ierusalem' ; et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae. 5  Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit, et praesenti causae conveniat. Non est confusa Dominum in terris, et ille eam non confundetur in coelo. Aperuit cunctis vulnus suum, et decolorem in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa Ecclesiam Domini, sed extra castra cum Maria sorore Moysi separata censedit, ut quam Sacerdos eiecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam, et discalceatis pedibus transivit fluenta lacrymarum. Sedit super carbones ignis. Hi ei fuere in adiutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, ornamenta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset, et multis impendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat. 6  Diu morati sumus in poenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo impedimento se laudum eius campus aperiret. Recepta sub oculis omnis Ecclesiae communione, quid fecit? scilicet in die bona malorum non oblita est; et post naufragium rursum tentare noluit pericula navigandi. Quin potius omnem censum, quem habere poterat (erat autem amplissimus, et respondens generi eius) dilapidavit, ac vendidit: et in pecuniam congregatum, usibus pauperum praeparavit; et prima omnium νοσοκομεῖον instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra foveret. Describam ego nunc diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia, et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quoties morbo regio, et pedore confectos humeris suis ipsa portavit? quoties lavit purulentam vulnerum saniem quam alius aspicere non valebat? Praebebat cibos propria manu, et spirans cadaver sorbitiunculis irrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusmodi misericordiam per aliena ministeria, et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo, et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem: sed sicut imbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in coelum laudibus fero. MAGNA fides ista contemnit. Scio quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. Ille quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum nobis vomitus erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus est luto, iisdem compactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera eius existimemus propria; et omnis animi in alterum duritia, clementi in nosmetipsos cogitatione frangetur. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim,. quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quanquam illa simili liberalitate erga Clericos, et Monachos, ac Virgines fuerit. Quod Monasterium non illius opibus sustentatum est? quem nudum, et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? in quorum se indigentiam non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae eius Roma fuit. Peragrabat ergo insulas, et totum Etruscum mare, Volscorumque provinciam, et reconditos curvorum littorum sinus, in quibus Monachorum consistunt chori, vel proprio corpore, vel transmissa per viros sanctos ac fideles munificentia circumibat. 7  Unde repente et contra opinionem omnium Ierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu, nostro parumper usa est hospitio: cuius societatis recordans, videor mihi adhuc videre quam vidi. Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus? et veluti quamdam famem satiare desiderans, per Prophetas, Evangelia, Psalmosque currebat: quaestiones et proponens, et solutas recondens in scriniolo pectoris sui. Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam, addebat dolorem; et quasi oleum flammae adiiciens, maioris ardoris fomenta capiebat. Quodam die cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries: cur singulae tribus in aliis atque aliis locis varie iungerentur: quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum Prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit; respondi ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere. Revolvens ergo librum, pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium Mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus, pervenit usque ad fluenta Iordanis. Cumque causas quaereret et rationes singularum, in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urgere, et quasi non mihi liceret nescire, quod nescio, expostulare, ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiuscemodi disputatiunculae pollicerer, quod usque in praesens tempus, ut nunc intelligo, Domini voluntate dilatum, reddetur memoriae illius: ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus, per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse. 8  Verum quod coepimus, prosequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum illa ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet: ecce subito discurrentibus nuntiis, Oriens totus intremuit, ab ultima Moeotide inter glacialem Tanain, et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunnorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia, caedis pariter, ac terroris cuncta complerent. Aberat tunc Romanus exercitus, et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert, sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annum exegisse vectigal. Avertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias. Insperati ubique aderant, et famam celeritate vincentes, non religioni, non dignitatibus, non aetati parcebant, non vagientis miserabantur infantiae. Cogebantur mori, qui nondum vivere coeperant; et nescientes malum suum, inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor, petere eos Ierosolymam, et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem percurrere Muri neglecti pacis incuria, sarciebantur. Antiochia obsidebatur. Tyrus se volens a terra abrumpere, insulam quaerebat antiquam. Tunc et nos compulsi sumus parare naves, es se in littore, adventum hostium praecavere, et saevientibus ventis, magis barbaros metuere, quam naufragium; non tam propriae saluti, quam Virginum castimoniae providentes. Erat illo tempore quaedam apud nos dissensio, et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes, et inveteratum sanctorum Locorum desiderium. Illa, quae tota in sarcinis erat, et in omni urbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat; manens in alieno, quae multos prius hospites habuit: et (ne sermonem longius protraham) in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod, illa teste, vendiderat. 9  Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis Locis monile perdidimus. Recepit Roma quod amiserat, et procax ac maledica lingua Gentilium, oculorum testimonio confutata est. Laudent caeteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum quo Heliodorum quondam iuvenis ad eremum cohortatus sum , tenebat memoriter; et Romana cernens moenia, inclusam se esse plangebat Oblita sexus, fragilitatis immemor, ac solitudinis tantum cupida, ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe, quasi de vinculis, gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae, et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis distributionem eleemosynarum tribuere; sed suis pariter effusis, ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic impatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque dum semper paratur, mors eam invenire non potuit imparatam. 10  Inter laudes feminae subito mihi Pammachius meus exoritur. Paulina dormit ut iste vigilet. Praecedit maritum, ut Christo famulum derelinquat. Hic haeres uxoris, et haereditatis alii possessores. Certabant vir et femina, quis in Portu Abrahae tabernaculum figeret: et erat haec inter utrumque contentio, quis humanitate superaret. Vicit uterque, et uterque superatus est. Ambo se victos et victores fatentur, dum quod alter cupiebat, uterque perfecit. Iungunt opes, sociant voluntates, ut quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret. Necdum dictum, iam factum. Emitur hospitium, et ad hospitium turba concurrit. 'Non est enim labor in Iacob, nec dolor in Israel'. Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat. Mittat Roma properantes, quos navigaturos littus molle confoveat. Quod Publius semel fecit in insula Melite erga unum Apostolum, et (ne contradictioni locum tribuam) in una navi; hoc isti et frequenter faciunt et in plures: nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet. Xenodochium in Portu Romano situm totus pariter mundus audivit. Sub una aestate didicit Britannia, quod Aegyptus et Parthus noverant Vere. 11  Quod scriptum est: 'Timentibus Dominum, omnia cooperantur in bonum, in obitu tantae feminae vidimus comprobatum. Quadem praesagio futurorum ad multos scripserat Monachos, ut venirent, et se gravi onere laborantem absolverent, faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula. Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa quo modo voluit: et deposita tandem sarcina, levior volavit ad coelum. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exhalaverat, necdum debitam Christo reddiderat animam, Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus, totius Urbis populum ad exequias congregabat. Sonabant Psalmi, et aurata Templorum tecta reboans in sublime quatiebat ALLELUIA. Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes, Femineas, et facta ferant. Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicerant, haec spirituales nequitias subiugavit. Audio praecedentium turmas, et catervatim in exequiis eius multitudinem confluentem. Non plateae, non porticus, non imminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria poenitentis. Nec mirum si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione Angeli laetabantur in coelo. 12  Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus saepe virgines, viduas, ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae 'sequuntur Agnum quocumque vadit'. Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur. Procul livor, facessat invidia. Si paterfamilias bonus est, quare oculus noster malus est? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. Multae mansiones sunt apud Patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Cui plus dimittitur, plus amat.



Hieronymus, Epistulae, 3, 76 AD ABIGAUM. <<<     >>> 78. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto.
monumenta.ch > Ambrosius > 80 > 77