monumenta.ch > Hieronymus > 75
Hieronymus, Epistulae, 3, 74 AD RUFFINUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 76 AD ABIGAUM.

75. AD THEODORAM VIDUAM. SHOW APPARATUS

1  Lugubri nuntio consternatus super sancti et venerabilis mihi dormitione Lucinii, vix brevem Epistulam dictare potui. Non quod eius vicem doleam, quem scio ad meliora transisse, dicente Moyse: Transiens videbo visionem hanc magnam; sed quod torquear desiderio, non meruisse me eius viri, videre faciem, quem in brevi tempore huc venturum esse credebam. Verum est illud super necessitate mortis prophetale vaticinium, quod fratres dividat, et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. Sed habemus consolationem, quia Domini sermone iugulatur, et dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne; et in consequentibus: Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccabit omnes venas eius, et desolabit fontem illius. Exivit enim virga de radice Iesse, et flos de virginali frutice pullulavit : qui loquitur in Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium. Flos noster mortis interitus; ideoque et mortuus est, ut mors illius morte moreretur. Quod autem de deserto dicitur adducendus, virginalis uterus demonstratur, qui absque coitu et semine viri Deum nobis fudit infantem: qui calore Spiritus Sancti exsiccaret fontes libidinum, et caneret in Psalmo: In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi. Adversum ergo mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur, quod brevi visuri sumus eos, quos dolemus absentes. NEQUE ENIM mors, sed dormitio et somnus appellatur. Unde et beatus Apostolus vetat de dormientibus contristari : ut quos dormire novimus, suscitari posse credamus; et post digestum soporem, vigilare cum Sanctis, et cum Angelis dicere: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis. In coelo, ubi non est peccatum, gloria est, et perpetua laus, et indefessa praeconia. In terra autem, ubi seditio, bella atque discordiae, pax imprecanda est: et pax non in omnibus; sed in his qui bonae sunt voluntatis; et salutationem audiunt Apostolicam: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo multiplicetur : ut in pace sit locus eius, et habitatio eius in Sion, id est, in specula, in sublimitate dogmatum atque virtutum, in anima credentis; cuius quotidie Angelus videt faciem Dei, et revelato vultu gloriam Dei contemplatur. 2  Unde obsecro te, et currentem, ut aiunt, impello, ut Lucinium tuum desideres quidem ut fratrem; sed gaudeas regnare cum Christo: Quia raptus est, ne malitia immularet mentem eius. Placita enim erat Deo anima illius, et in brevi spatio tempora multa complevit. NOS DOLENDI magis, qui quotidie stamus in praelio peccatorum, vitiis sordidamur, accipimus vulnera, et de otioso verbo reddituri sumus rationem. Ille iam securus et victor te aspicit de excelso, et favet laboranti: et iuxta se locum praeparat, eodem amore et eadem caritate, qua oblitus officii coniugalis, in terram quoque sororem te habere coeperat, imo fratrem; quia casta coniunctio sexum non habet nuptialem. Et si adhuc in carne positi, et renati in Christo, non sumus Graecus et Barbarus, servus et liber, masculus et femina; sed omnes in eo unum sumus: quanto magis cum corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis? Quando dicit, non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis, non natura et substantia corporum tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur. Neque enim scriptum est, erunt Angeli; sed, sicut Angeli, ubi similitudo promittitur, veritas denegatur. Erunt, inquit, sicut Angeli, id est, similes Angelorum: ergo homines esse non desinent. Inclyti quidem, et Angelico splendore decorati; sed tamen homines: ut et Apostolus, Apostolus sit, et Maria, Maria: et confundatur haeresis, quae ideo incerta et magna promittit, ut quae certa et moderata sunt, auferat. 3  Et quia haereseos semel fecimus mentionem, qua Lucinius noster dignae eloquentiae tuba praedicari potest? qui, spurcissima per Hispanias Basilidis haeresi saeviente, et instar pestis et morbi, totas intra Pyrenaeum et Oceanum vastante provincias, fidei Ecclesiasticae tenuit puritatem, nequaquam suscipiens, Armagil, Barbelon, Abraxas, Balsamum, et ridiculum Leusiboram, caeteraque magis portenta, quam nomina, quae ad imperitorum, et muliercularum animos concitandos, quasi de Hebraicis fontibus hauriunt, barbaro simplices quosque terrentes sono: ut quod non intelligunt, plus mirentur. Refert Irenaeus, vir Apostolicorum temporum, et Papiae, auditoris Evangelistae Ioannis discipulus, Episcopusque Ecclesiae Lugdunensis: quod Marcus quidam de Basilidis Gnostici stirpe descendens, primum ad Gallias venerit: et eas partes per quas Rhodanus et Garumna fluunt, sua doctrina maculaverit: maximeque nobiles feminas, quaedam in occulto mysteria repromittens, hoc errore seduxerit: magicis artibus, et secreta corporum voluptate, amorem sui concilians. Inde Pyrenaeum transiens, Hispanias occuparit, et hoc studii habuerit, ut divitum domos, et in ipsis feminas maxime appeteret: quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hoc ille scripsit ante annos circiter trecentos. Et scripsit in his libris, quos adversus omnes haereses doctissimo et eloquentissimo sermone composuit. 4  Ex quo perpendat prudentia tua, qua Lucinius noster laude sit dignus, qui clausit aurem, ne audiret iudicium sanguinis: et omnem substantiam suam dispersit et dedit pauperibus, ut iustitia eius maneret in aeternum. Nec patriae suae largitate contentus, misit Ierosolymarum et Alexandrinae Ecclesiae tantum auri, quantum multorum possit inopiae subveniri. Quod cum multi mirentur et praedicent, ego in illo magis laudabo fervorem et studium Scripturarum. Quo ille desiderio opuscula nostra flagitavit, et missis sex notariis (quia in hac provincia Latini sermonis scriptorum penuria est) describi sibi fecit, quaecumque ab adolescentia usque in praesens tempus dictavimus? Non nos honoravit, qui parvuli et minimi Christianorum omnium sumus, et ob conscientiam peccatorum, Bethleemitici ruris saxa incolimus; sed Christum, qui honoratur in servis suis; et Apostolis repromittit, dicens: 'Qui vos recipiunt, me recipiunt. Et qui me recipiunt, recipiunt eum, qui me misit. 5  Itaque, carissima filia, hanc Epistulam amoris mei in illum habeto Epitaphium: et quidquid posse me scieris in opere spirituali, audacter impera, ut sciant saecula post futura, eum, qui dicit in Isaia: 'Posuit me ut sagittam electam, in pharetra sua abcondit me', duos viros tantis maris atque terrarum inter se spatiis separatos, suo acumine vulnerasse, ut cum mutuo in carne se nesciant, amore spiritus copulentur. Subscriptio: Sanctam te corpore et spiritu servet ille Samarites, id est, Servator et custos, de quo in Psalmo scribitur: 'Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel'; ut Hir, qui interpretatur vigil, qui descendit ad Daniel, ad te quoque veniat, et possis dicere: dormio, et cor meum vigilat.



Hieronymus, Epistulae, 3, 74 AD RUFFINUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 76 AD ABIGAUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 75