monumenta.ch > Hieronymus > 73
Hieronymus, Epistulae, 3, 72. AD VITALEM PRESBYTERUM. <<<     >>> 74 AD RUFFINUM PRESBYTERUM.

73, AD EVANGELUM PRESBYTERUM. SHOW APPARATUS

1  Misisti mihi volumen ἀνώνυμον ἀδέοσποτον et nescio, utrum tu de titulo nomen subtraxeris, an ille qui scripsit, ut periculum fugeret disputandi, auctorem noluerit confiteri. Quod cum legissem, intellexi famosissimam quaestionem super Pontifice Melchisedec illuc plurimis argumentis esse perductam, ut docere conatus sit, eum qui benedixerit tanto Patriarchae, divinioris fuisse naturae, nec de hominibus aestimandum. Et ad extremum ausus est dicere Spiritum Sanctum occurrisse Abrahae, et ipsum esse qui sub hominis figura visus sit. Quomodo autem Spiritus Sanctus, panem vinumque protulerit, et decimas praedae, quas Abraham victis quatuor regibus reportarat, acceperit, omnino tangere noluit: petisque ut quid mihi, vel de Scriptore, ve de quaestione videatur, respondeam. Fateor volui dissimulare sententiam, nec me periculoso et φιλεγκλήμονι miscere tractatui, in quo quodcumque dixissem, reprehensores habiturus forem. Sed rursum cum Epistulam legerem, et invenissem in extrema pagella, miris me obtestationibus adiuratum, ne spernerem precatorem: revolvi Veterum libros, ut viderem quid singuli dicerent, et tibi quasi de multorum consilio, responderem. 2  Statimque in fronte Geneseos primam Homiliarum Origenis reperi scriptam de Melchisedech, in qua multiplici sermone disputans, illuc devolutus est, ut eum Angelum diceret. Iisdemque pene argumentis, quibus Scriptor tuus de Spiritu sancto, ille de supernis virtutibus est locutus. Transivi ad Didymum sectatorem eius, et vidi hominem pedibus in magistri isse sententiam. Verti me ad Hippolytum, Irenaeum, Eusebium Caesariensem, et Emisenum, Apollinarem quoque, et Eustathium nostrum, qui primus Antiochenae Ecclesiae Episcopus contra Arium clarissima tuba bellicum cecinit: et deprehendi, horum omnium opiniones, diversis argumentationibus ac diverticulis ad unum compitum pervenisse, ut dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Ierosolymae, quae primum Salem, postea Iebus, ad extremum Ierusalem appellata sit. Nec mirum esse, si Sacerdos Dei altissimi describatur absque circumcisione et legalibus caeremoniis, et genere Aaron: cum Abel quoque, et Enoch, et Noe placuerint Deo, et victimas obtulerint: et in Iob volumine legamus, quod ipse et oblator munerum fuerit, et sacerdos, et quotidie pro filiis suis hostias immolarit. Et aiunt ipsum quoque Iob non fuisse de genere Levi, sed de stirpe Esau: licet aliud Hebraei autument. 3  Quomodo autem Noe inebriatus in domo sua, et nudatus atque derisus a mediano filio, typum Salvatoris praebuit, et Cnam populi Iudaeorum: Samson quoque amator meretricis et pauperis Dalilae, multo plures hostium mortuus, quam vivus occidit, ut Christi exprimeret passionem: omnesque pene Sancti et Patriarchae et Prophetae, in aliqua re figuram expresserunt Salvatoris; sic et Melchisedech, eo quod Chananaeus fuerit, et non de genere Iudaeorum, in typum praecessisse sacerdotis Filii Dei, de quo dicitur in centesimo nono Psalmo: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Ordinem autem eius multis modis interpretantur, quod solus et rex fuerit, et sacerdos, et ante circumcisionem functus sacerdotio: ut non gentes ex Iudaeis, sed Iudaei a gentibus sacerdotium acceperint, neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt : sed oleo exsultationis, et fidei puritate, neque carnis et sanguinis victimas immolaverit, et brutorum animalium exta susceperit: sed pane et vino, simplici puroque sacrificio Christi dedicaverit sacramentum; et multa alia quae epistularis brevitas non recipit. 4  Praeterea (fort. Praetereo) plenius esse tractatum in Epistula ad Hebraeos, quam omnes Graeci recipiunt, et nonnulli Latinorum, quod iste Melchisedech, id est, rex iustus, rex fuerit Salem, id est, rex pacis, sine patre, sine matre, et quomodo hoc intelligendum sit, uno statim verbo explicari ἀγηνεαλόγητος, non quod absque patre et matre fuerit, cum Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habuerit et matrem, sed quod subito introducatur in Genesi occurrisse Abraham a caede hostium revertenti; et nec ante. nec postea eius nomen feratur adscriptum. Affirmat autem Apostolus, quod Aaron sacerdotium, id est, populi Iudaeorum, et principium habuerit et finem: Melchisedech autem, id est, Christi et Ecclesiae, et in praeteritum et in futurum aeternum sit, nullumque habuerit auctorem: et quod translato sacerdotio, legis quoque mutatio fiat: ut nequaquam de Agar ancilla, et monte Sina, sed de Sara libera, et arce Sion egrediatur verbum Domini, et lex Dei de Ierusalem. Et difficultatem rei primo exagerat, dicens: Super quo multus nobis sermo est, et ininterpretabilis : non quia Apostolus non potuerit id interpretari, sed quia illius temporis non fuerit. Hebraeis enim, id est, Iudaeis persuadebat, non iam Fidelibus, quibus passim proderet sacramentum. Verumtamen si vas electionis stupet ad mysterium, et de quo disputat, ineffabile confitetur; quanto magis nos vermiculi et pulices, solam debemus scientiam inscitiae confiteri, et amplissimam domum, parvo quasi foramine ostendere: ut dicamus duo sacerdotia inter se ab Apostolo comparata, prioris populi et posterioris? Et hoc agit tota disputatione, ut ante Levi et Aaron, sacerdos fuerit Melchisedech ex gentibus, cuius tantum praecedat meritum, ut futuris sacerdotibus Iudaeorum, in lumbis benedixerit Abraham. Totumque quod sequitur in laudes Melchisedech, ad Christi typum referri, cuius profectus Ecclesiae sacramenta sunt. 5  Haec legi in Graecorum voluminibus, et quasi latissimos terrarum situs, in brevi tabella volui demonstrare, non extendens spatia sensuum atque tractatuum, sed quibusdam punctis atque compendiis infinita significans, ut in parva Epistula multorum simul disceres voluntates. Verum quia amanter interrogas, et universa quae didici, fidis auribus instillanda sunt, ponam et Hebraeorum opinionem: et ne quid desit curiositati, ipsa Hebraica verba subnectam UMELCHISEDEC MELEC SALEM MOSI LEHEM VAIAIN, UHU CHOEN LEEL ELION: VAIBAR CHEU VAIOMER BARUCH ABRAM LEEL ELION CONE SAMAIM VA ARES: UBARUCII EL ELION ESER MAGGEN SARACH BIADACH VAIETHEN LO MAASER MECCHOL. Quod interpretatur in Latinum hoc modo: Et Melchisedech rex Salem, protulit panem et vinum; erat autem sacerdos Dei excelsi: benedixitque illi, et ait, Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram: et benedictus Deus altissimus, qui tradidit inimicos tuos in manu tua; et dedit ei decimas ex omnibus. Traduntque hunc esse Sem primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abram, habuisse aetatis annos trecentos nonaginta, qui ita supputantur. Sem post diluvium anno secundo, cum centum esset annorum, genuit Arphaxad: post cuius ortum, vixit annos quingentos, hoc est, simul sexcentos. Arphaxad annos natus triginta et quinque, genuit Salem, qui et ipse tricenarius, procreavit Eber, quem triginta quatuor annorum legimus genuisse Phaleg. Rursum Phaleg expletis annis triginta, genuit Rehu: qui et ipse, post trigesimum et secundum nativitatis suae annum, edidit Serug: de quo cum ad triginta pervenisset annos, ortus est Nachor: qui viginti novem annorum, genuit Thare: quem legimus quod septuagenarius genuit Abram, et Nachor, et Aran. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem, usque ad generationem Abram, trecentos nonaginta annos. Mortuus est autem Abraham centesimo septuagesimo quinto aetatis suae anno. Ratione deducta, invenitur Sem, abnepoti suo decimi gradus, Abraham, supervixisse annos triginta quinque. 6  Simulque et hoc tradunt, quod usque ad sacerdotium Aaron, omnes primogeniti ex stirpe Noe, cuius series et ordo describitur, fuerint sacerdotes, et Deo victimas immolarint: et haec esse primogenita, quae Esau fratri suo vendiderit Iacob. Nec esse mirum, si Melchisedech victori Abram obviam processerit, et in refectionem tam ipsius, quam pugnatorum eius, panes vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc iure debuerit: et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo: sive quod habetur ambiguum, ipse dederit ei substantiae suae decimas, et avitam largitatem ostenderit in nepotem. Utrumque enim intelligi potest, et iuxta Hebraicum et iuxta Septuaginta interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliorum, et Abrahae dederit decimas substantiae suae: quanquam Apostolus in Epistula sua ad Hebraeos apertissime definiat, non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum eius, sed de spoliis hostium, partem accepisse Pontificem. 7  Salem autem non, ut Iosephus, et nostri omnes arbitrantur esse (f. est) Ierusalem, nomen ex Graeco Hebraicoque compositum, quod absurdum esse, peregrinae linguae mixtura demonstrat: sed oppidum iuxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem, et ostenditur ibi palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum, veteris operis ostendens magnificentiam: de quo in posteriore quoque parte Geneseos scriptum est. Venit Iacob in Socoth, id est, in tabernacula, et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit in Salem civitatem regionis Sichem. quae est in terra Chanaan . 8  Considerandum quoque est, quod Abrahae a caede hostium revertenti; quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur; non devia Ierusalem, sed oppidum metropoleos Sichem, in itinere fuerit: de quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Ioannes baptizans in Ennon, iuxta Salim, quia aquae erant multae ibi. Nec refert, utrum Salem, an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum, ac varietate, regionem eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. 9  Haec ab eruditissimis gentis illius didicimus, qui intantum non recipiunt Spiritum sanctum, vel Angelum fuisse Melchisedech, ut etiam certissimum hominis nomen adscribant. Et revera stultum est, id quod in typo dicitur: eo quod Christi sacerdotium finem non habeat; et ipse rex et sacerdos nobis utrumque donaverit, ut simus genus regale et sacerdotale, et quasi angularis lapis parietem utrumque coniunxerit, et de duobus gregibus bonus pastor unum effecerit gregem; sic quosdam referre ad ἀναγωγην, ut historiae auferant veritatem, et dicant non fuisse regem, sed imagine hominis Angelum demonstratum: cum intantum nitantur Hebraei Melchisedech regem Salem, filium Noe, Sem ostendere, ut ante hoc scriptum sic referant: Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ei (haud dubium, quin Abrahae) postquam reversus est a caede Chodorlaomor, et regum qui cum eo erant in valle Save: haec est vallis regis; de qua statim sequitur: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, et reliqua. Si ergo haec civitas regis est, et vallis regis, sive ut Septuaginta transtulerunt, campus, quem hodie Aulonem Palaestini vocant: manifestum est hominem fuisse, qui in terrena et valle et urbe regnavit. 10  Habes quae audierim, quae legerim de Melchisedech. Meum fuit citare testes: tuum sit de fide testium iudicare. Quod si omnes repuleris, tuum certe spiritualem illum interpretem non recipies, qui imperitus sermone, et scientia, tanto supercilio et auctoritate Melchisedech Spiritum sanctum pronuntiavit, ut illud verissimum comprobarit, quod apud Graecos canitur, Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Ego post longam aegrotationem, vix in Quadragesimae diebus febri carere potui, et cum alteri me operi praepararem, paucos dies qui supererant in Matthaei expositione consumpsi: tantaque aviditate studia omissa repetivi, ut quod exercitationi linguae profuit, nocuerit corporis valetudini.



Hieronymus, Epistulae, 3, 72. AD VITALEM PRESBYTERUM. <<<     >>> 74 AD RUFFINUM PRESBYTERUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 73