monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 67
Hieronymus, Epistulae, 3, 66. AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 68. AD CASTRUTIUM.

67 AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SHOW APPARATUS

1  Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo caritatis observando atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS. 'Habeo gratiam, quod pro subscripta salutatione, plenam mihi Epistulam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem suscipere, tali viro, a quo, tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque saecularium, curis circumstemur ingentibus: tamen Epistulae tuae brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis redderetur. Quare aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disiungendos liceat absentiae corporali; quanquam simus in Domino spiritus unitate coniuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, atque taceamus. Et libri quidem quos de horreo Dominico elaborasti, pene totum nobis te exhibent. Si enim propterea te non novimus, quia faciem corporis tui non vidimus, hoc modo nec ipse te nosti: nam tu quoque non vides eam. Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum: et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus qui tua legunt, te talem dedit.'2  'Liber quidam tuus, inter caetera non diu est, quod venit in manus nostras: quae sit eius inscriptio, nescimus adhuc. Non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater, apud quem inventus est, quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur, crederemus, si eorum tantum hominum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui iam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris. Tamen utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus.'3  'In expositione quoque Epistulae Pauli Apostoli ad Galatas, invenimus aliquid, quod nos multum moveat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint, velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis subruatur improbitas? Statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur; dicet illud quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior, credi affirmarique mentitus, eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba: Quum viderem, quia non recte ingrediebantur ad veritatem Evangelii?. Si enim recte ingrediebantur illi, iste mentitus est. Si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit? An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit? Cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur? Non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. Non opus est hanc causam multis verbis agere, praesertim apud te, cui sapienter providenti dictum est satis. Nequaquam vero mihi arrogaverim, ut ingenium tuum divino dono aureum, meis obolis ditare contendam: nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet.'4  'Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem, et caetera quae ibi dicuntur COMPASSIONE misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus, qui ministrat aegroto: non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Sedi deo susceperat ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus; ut doceret non esse perniciosa iis, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christo credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Iesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat. 5  'Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret; quamvis enim iam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam gentes cogebat iudaizare, quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent: quod vehementer per Apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec Apostolus Petrus hoc ignorabat: sed id faciebat, timens eos qui ex Circumcisione erant. Itaque et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit; ne sancta scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet ac fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur. 6  'Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant: et in primis illud, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda. Quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei Martyres fierent. Postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tanquam hostes legis persequebantur. Hos itaque atque huiusmodi errores et vitia, dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret : non observationes legis, si more patrio celebrarentur: sicut ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate: non sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret: cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et iis qui sine lege erant, tanquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret : nisi quia et illud fecit, ut natura Iudaeus: et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat; sed ut misericorditer eis ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret? NON SCILICET mentientis astu, sed compatientis affectu: sicut eo ipso loco generaliter intulit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem, ut sequens conclusio: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ad hoc referenda intelligatur, ut cuiusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? infirmitatem alterius simulasse potius quam condoluisse, volebat intelligi. 7  'Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere Christianam cum caritate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινωδιαν, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. PRO ISTA ENIM fortius nostri Martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi haeres adversus Troiam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias, quos absit, ut amiseris; sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti; ut non intenderes quae consequantur adversa, si semel creditum fuerit, posse honeste atque pie scriptorem divinorum librorum in aliqua sui operis parte mentiri. 8  'Scripseram iam hinc aliquando ad te Epistulam, quae non perlata est, quia nec is perrexit, cui perferendam tradideram. Ex qua illud mihi suggestum est, cum ista dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest) ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio.'9  De Origene autem quod rescribere dignatus es, iam sciebam non tantum in Ecclesiasticis litteris, sed in omnibus, recta et vera quae invenerimus, approbare atque laudare, falsa vero et prava improbare atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa eius errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. In libro etiam, quo cunctos, quorum meminisse potuisti, Scriptores Ecclesiasticos, et eorum scripta commemorasti, commodius ut arbitror fieret, si nominatis eis quos haeresiarchas esse nosti (quando ne ipsos quidem praetermittere volueris, subiungeres etiam in quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam praetermiseris, quod scire cuperem, quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes, in quibus eos Catholica damnarit auctoritas, quaeso ne grave sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam in latina lingua sanctorum studia et accendisti et adiuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna caritas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei christianae usque ad hoc tempus, vel imprudentia, vel imperitia, vel pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam eorum, quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus de caritate praesumentis. Hunc interea fratrem nostrum in Christo Paulum multum commendo benignitati tuae, cuius in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus.'



Hieronymus, Epistulae, 3, 66. AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 68. AD CASTRUTIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 67