monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 58
Hieronymus, Epistulae, 3, 57. AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 59. AD MARCELLAM.

58. AD PAULINUM. SHOW APPARATUS

1  Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert ea quae bona sunt, et ex fructibus arbor cognoscitur. Metiris nos virtutibus tuis, et parvos magnus extollis: ultimamque partem convivii occupas, ut patrisfamilias iudicio proveharis. Quid enim in nobis, aut quantulum est, ut doctae vocis mereamur praeconium? ut illo ore, quo religiosissimus Princeps defenditur, humiles modicique laudemur? Noli igitur, frater carissime, annorum nos aestimare numero: nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Salomone testante: 'Cani hominis prudentia eius'. Nam et Moyses septuaginta Presbyteros iubetur eligere, quos ipse sciret esse Presbyteros: utique non aevo, sed prudentia iudicandos. Et Daniel adhuc puer, longaevos iudicat, atque impudicos senes aetas lasciva condemnat. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: nec me idicirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare. Paulus Apostolus, vas electionis, de persecutore mutatus, novissimus in ordine, primus in meritis est: quia extremus licet, plus omnibus laboravit. Iudas, qui quondam audierat: 'Tu autem homo, qui simul mecum dulces capiebas cibos, dux meus et notus meus; in domo Dei ambulavimus cum consessu' , proditor amici et magistri, Salvatoris arguitur voce; Et nodum informis lethi trabe nectit ab alta. E contrario latro crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. Quanti hodie diu vivendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata, plena sunt ossibus mortuorum? Subitus calor longum vincit teporem. 2  Denique et tu, audita sententia Salvatoris: 'Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me'; verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Iacob. Tunicam mutas cum animo, nec pleno marsupio, gloriosas sordes appetis: sed puris manibus et candido pectore, pauperem te et spiritu et operibus gloriaris. Nihil est enim grande, tristi et lurida facie, vel simulare, vel ostentare ieiunia: possessionum redditibus abundare, et vile iactare palliolum. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; nec putavit se simul posse et virtutes et divitias possidere. Nos suffarcinati auro, Christum pauperem sequimur; et sub praetextu eleemosynae, pristinis opibus incubantes, quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reservamus? Plenus venter facile de ieiuniis disputat. Non Ierosolymis fuisse, sed Ierosolymis bene vixisse, laudandum est. Illa expetenda, illa laudanda est civitas, non quae occidit Prophetas, et Christi sanguinem fudit; sed quam fluminis impetus laetificat : quae in monte sita, caelari non potest: quam matrem sanctorum Apostolus clamitat: in qua se municipatum cum iustis laetatur habere. 3  Neque vero hoc dicens, memetipsum inconstantiae redarguo, damnoque quod facio: ut frustra videar ad exemplum Abraham, et meos et patriam reliquisse: sed non audeo Dei omnipotentiam angusto fine concludere, et coarctare parvo terrae loco, quem non capit coelum. Singuli quique credentium, non locorum diversitatibus, sed fidei merito ponderantur. Et veri adoratores, neque Ierosolymis, neque in monte Garizim adorant Patrem: quia Deus Spiritus est, et adoratores eius in spiritu et veritate adorare oportet. 'Spiritus autem spirat ubi vult. Domini est terra et plenitudo eius' . Postquam siccato Iudaeae vellere, universus orbis coelesti rore perfusus est, et multi de Oriente et Occidente venientes, recubuerunt in sinu Abrahae; desiit notus esse tantum in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius: sed in omnem terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Salvator ad discipulos suos loquens, cum esset in templo: Surgite, inquit, abeamus hinc : et ad Iudaeos: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Si coelum et terra transibunt, utique transibunt omnia quae terrena sunt. Et Crucis igitur et Resurrectionis loca prosunt his, qui portant crucem suam; et cum Christo resurgunt quotidie; qui dignos se tanto exhibent habitaculo. Caeterum qui dicunt: Templum Domini, Templum Domini, audiant ab Apostolo: Vos estis templum Domini, et Spiritus Sanctus habitat in vobis. Et de Ierosolymis et de Britania aequaliter patet aula coelestis: Regnum enim Dei intra vos est. Antonius, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae, Ponti, Cappadociae, et Armeniae examina Monachorum non viderunt Ierosolymam: et patet illis absque hac urbe paradisi ianua. Beatus Hilarion, cum Palaestinus esset, et in Palaestina viveret, uno tantum die vidit Ierosolymam, ut nec contemnere loca sancta propter viciniam, nec rursus Dominum loco claudere videretur. Ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini, per annos circiter centum octoginta, in loco Resurrectionis simulacrum Iovis; in Crucis rupe, statua ex marmore Veneris a gentibus posita colebatur: existimantibus persecutionis auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram, et augustissimum orbis locum de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est, lucus inumbrabat Thamuz, id est, Adonidis: et in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit, Veneris amasius plangebatur. 4  Cur, inquies, haec tam longo repetita principio? Videlicet ne quidquam fidei tuae deesse putes, quia Ierosolymam non vidisti: nec nos idcirco meliores aestimes, quod huius loci habitaculo fruimur: sed sive hic, sive alibi, aequalem te pro operibus tuis apud Dominum nostrum habere mercedem. Revera, ut simpliciter motus mentis meae fatear, considerans et propositum tuum, et ardorem quo saeculo renuntiasti, differentias in locis arbitror, si urbibus et frequentia urbium derelicta, in agello habites, et Christum quaeras in solitudine, et ores solus in monte cum Iesu, Sanctorumque tantum locorum vicinitatibus perfruaris, id est, ut et urbe careas, et propositum Monachi non amittas. Quod loquor, non de Episcopis, non de Presbyteris, non de Clericis loquor, quorum aliud officium est; sed de Monacho, et Monacho quondam apud saeculum nobili: qui idcirco pretium possessionum suarum ad pedes Apostolorum posuit, docens pecuniam esse calcandam; ut humiliter et secreto victitans, semper contemnat quod semel contempsit. Si Crucis et Resurrectionis loca non essent in Urbe celeberrima, in qua curia, in qua aula militum, in qua scorta, mimi, scurrae, et omnia sunt, quae solent in caeteris urbibus: vel si Monachorum turbis solummodo frequentaretur, expetendum revera huiuscemodi cunctis Monachis esset habitaculum. NUNC VERO summae stultitiae est renuntiare saeculo, dimittere patriam, urbes deserere, Monachum profiteri, et inter maiores populos peraeque vivere, quam eras victurus in patria. De toto huc orbe concurritur. Plena est civitas universi generis hominum: et tanta utriusque sexus constipatio, ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris. 5  Quia igitur fraterne interrogas, per quam viam incedere debeas, revelata tecum facie loquar. Si officium vis exercere Presbyteri, si Episcopatus, te vel opus, vel honor forte delectat, vive in urbibus et castellis; ET ALIORUM salutem, fac lucrum animae tuae. Sin autem cupis esse, quod diceris Monachus, id est, solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos. Romani duces imitentur Camillos, Fabricios, Regulos, Scipiones. Philosophi proponant sibi Pythagoram, Socratem, Platonem, Aristotelem. Poetae aemulentur Homerum, Virgilium, Menandrum, Terentium. Historici, Thucydidem, Sallustium, Herodotum, Livium. Oratores, Lysiam. Graccos, Demosthenem, Tullium. Et ut ad nostra veniamus, Episcopi et Presbyteri habeant in exemplum Apostolos, et Apostolicos viros: quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes, Paulos et Antonios, Iulianos, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Iordanis. De his sunt et illi filii Rechab, qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Ieremiam voce laudantur, et promittitur eis quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino. Hoc reor et septuagesimi Psalmi titulum significare: Filiorum Ionadab: et eorum qui primi in captivitatem ducti sunt. Iste est Ionadab filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Ieu. Et huius filii sunt, qui in tabernaculis semper habitantes, ad extremum propter irruptionem Chaldaici exercitus, Ierosolymam intrare compulsi, hanc primi captivitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem, urbe quasi carcere sunt reclusi. 6  Obsecro itaque te, ut quoniam sanctae sororis tuae (Therasiae uxoris) ligatus es vinculo, et non penitus expedito pergis gradu, sive hic, sive ibi, multitudines hominum, et officia, et salutationes, et convivia, veluti quasdam catenas fugias voluptatum. Sit vilis et vespertinus cibus, olera et legumina: interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat, et illo pane vescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem tibi sit quod panis et legumina. Habes adversus Iovinianum libros de contemptu ventris et gutturis plenius disserentes. Semper in manu tua sacra sit lectio. Frequenter orandum, et flexo corpore, mens erigenda ad Dominum. Crebrae vigiliae: et ventre vacuo saepius dormiendum. Rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores, quasi hostes fuge. Pauperibus et fratribus refrigeria sumptuum manu propria distribue. Rara est in hominibus fides. Non credis verum esse quod dico? Cogita Iudae loculos. Humilitatem vestium tumenti animo non appetas. Saecularium, et maxime potentium consortia devita. Quid tibi necesse est ea videre crebrius, quorum comtemptu Monachus esse coepisti? Soror praecipue tua matronarum declinet colloquia; nec inter sericas vestes et gemmas circumsedentium feminarum se sordidatam, aut doleat, aut miretur: QUIA ALTERUM propositi poenitentiam, alterum iactantiae seminarium est. Cave ne quasi fidelis et famosus tuorum quondam dispensator, alienam pecuniam distribuendam accipias. Intelligis quid loquar; dedit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos: et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. NON MULTUM distat in vitio, vel decipere posse, vel decipi Christianum. Quem senseris tibi aut semper, aut crebro de numnis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto, quam Monachum. Praeter victum et vestitum, et manifestas necessitates, nihil cuiquam tribuas: ne filiorum panem canes comedant. 7  Verum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. QUAE UTILAS est parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame periclitari? Iam non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphirae. Illi sua timide servaverunt: tu considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato iudicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi viri liberalitate liberalitas pereat. Noli Respicere ad phaleras, et nomina vana Catonum. Ego te, inquit, intus et in cute novi ESSE CHRISTIANUM grande est, non videri. Et nescio quomodo plus placent mundo, qui Christo displicent: Haec non sicut aiunt, Sus Minervam; sed ingredientem pelagus, amicus amicum monui, malens a te facultatem meam requiri, quam voluntatem: ut in quo ego lapsus sum, tu firmo pergeres gradu. 8  Librum tuum, quem pro Theodosio principe prudenter ornateque compositum transmisisti, libenter legi; et praecipue mihi in eo subdivisio placuit. Cumque in primis partibus vincas alios, in penultimis teipsum superas. Sed et ipsum genus eloquii pressum est et nitidum: et cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis. Iacet enim (ut ait quidam) oratio in qua tantum verba laudantur. Praeterea magna est rerum consequentia, et alterum pendet ex altero. Quidquid assumpseris, vel finis superiorum, vel initium sequentium est. Felix Theodosius, qui a tali Christi oratore defenditur. Illustrasti purpuras eius, et utilitatem legum futuris saeculis consecrasti. Macte virtute: qui talia habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris? O si mihi liceret istiusmodi ingenium non per Aonios montes et Heliconis vertices, ut Poetae canunt, sed per Sion et Itabyrium, et Sina excelsa ducere. Si contingeret docere quae didici: et quasi per manus mysteria tradere Prophetarum, nasceretur nobis aliquid quod docta Graecia non haberet. 9  Audi ergo, mi conserve, amice, germane: ausculta paulisper, quo in Scripturis sanctis calle gradiaris. TOTUM quod legimus in divinis Libris, nitet quidem, et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangat nucem. 'Revela,' inquit David, 'oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua'. Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas parvulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem velamen non solum in facie Moysi, sed et in Evangelistis et in Apostolis positum est. Turbis Salvator in parabolis loquebatur, et contestans mysticum esse quod dicebatur, aiebat: Qui habet aures audiendi audiat. Nisi aperta fuerint universa quae scripta sunt ab eo, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit: nullo alio reserante, pandentur. Si haberes hoc fundamentum, imo si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius, nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus voluminibus. 10  Tertullianus creber est in sententiis, sed difficilis in loquendo. Beatus Cyprianus instar fontis purissimi, dulcis incedit et placidus; et cum totus sit in exhortatione virtutum, occupatus persecutionum angustiis, de Scripturis divinis nequaquam disseruit. Inclyto Victorinus martyrio coronatus, quod intelligit, eloqui non potest. Lactantius quasi quidam fluvius eloquentiae Tullianae, utinam tam nostra affirmare potuisset, quam facile aliena destruxit. Arnobius inaequalis et nimius, et absque operis sui partitione confusus. Sanctus Hilarius Gallicano cothurno attollitur: et cum Graeciae floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur, et a lectione simpliciorum fratrum procul est. Taceo de caeteris, vel defunctis, vel etiam adhuc viventibus, super quibus in utramque partem post nos alii iudicabunt. 11  Ad teipsum veniam symmysten, sodalem meum, et amicum, amicum, inquam, meum, antequam notum; et precabor, ne assentationem in necessitudine suspiceris: quin potius vel errare me aestimato, vel amore labi, quam amicum adulatione decipere. Magnum habes ingenium, et infinitam sermonis supellectilem: et facile loqueris et pure, facilitasque ipsa et puritas mixta prudentiae est. Capite quippe sano omnes sensus vigent. Huic prudentiae et eloquentiae si accederet vel studium, vel intelligentia Scripturarum, viderem te brevi arcem tenere nostrorum: et ascendentem cum Ioab tectum Sion, canere in domatibus, quod in cubilibus cognovisses. Accingere, quaeso, te, accingere. 'Nihil sine magno labore vita dedit mortalibus, Nobilem te Ecclesia habeat, ut prius Senatus habuit. Praepara tibi divitias, quas quotidie eroges: et nunquam deficiant, dum viget aetas, dum nondum canis spargitur caput: antequam 'subeant morbi, tristisque senectus, Et labor, et durae' rapiat 'inclementia mortis.' Nihil in te mediocre esse contentus sum: totum summum, totum perfectum desidero. Sanctum Vigilantium Presbyterum qua aviditate susceperim, melius est ut ipsius verbis, quam meis discas litteris: qui cur tam cito a nobis profectus sit, et nos reliquerit, non possum dicere, ne laedere quempiam videar. Tamen quasi praetereuntem et festinantem paululum retinui, et gustum ei nostrae amicitiae dedi, ut per eum discas, quid in nobis desideres. Sanctam conservam tuam, et tecum in Domino militantem, per te salutari volo.



Hieronymus, Epistulae, 3, 57. AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 59. AD MARCELLAM.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 58