monumenta.ch > Hieronymus > 50
Hieronymus, Epistulae, 3, 49 AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita.

50. AD DOMNIONEM. SHOW APPARATUS

1  Litterae tuae et amorem pariter sonant, et querelam. Amorem tuum, quo sedulo monens, etiam quae tuta sunt in nobis pertimescis: querelam eorum qui non amant, et quaerentes occasionem in peccatis, garriunt adversus fratrem suum, et contra filium matris suae ponunt scandalum. Scribis enim eos, imo nescio quem de trivio, de compitis, de plateis circumforaneum Monachum rumigerulum, rabulam, vafrum tantum ad detrahendum, qui per trabem oculi sui festucam alterius nitatur eruere, concionari adversum me, et libros, quos contra Iovinianum scripsi, canino dente rodere, lacerare, convellere. Hunc Dialecticum urbis vestrae, et Plautinae familiae columen, non legisse quidem κατηγορίας Aristotelis, non περὶ ἑρμηνείας, non ἀναλυτικὰ, non saltem Ciceronis τόπους, sed per imperitorum circulos, muliercularumque συμπόσια, syllogismos ἀσυλλογίστους texere, et quasi sophismata nostra callida argumentatione dissolvere. Stultus ego qui me putaverim haec absque Philosophis scire non posse; qui meliorem stili partem eam legerim, quae deleret, quam quae scriberet. Frustra ergo Alexandri verti Commentarios: nequidquam me doctus magister per εἰσαγωγήν Porphyrii introduxit ad Logicam: et, ut humana contemnam, sine causa Gregorium Nazianzenum et Didymum in Scripturis sanctis catechistas habui: nihil mihi profuit Hebraeorum eruditio, et ab adolescentia usque ad hanc aetatem quotidiana in Lege, Prophetis, Evangeliis, Apostolisque meditatio. 2  Inventus est homo absque praeceptore perfectus πνευματοφόρος, καὶ αὐτοδίδακτος, qui eloquentia Tullium, argumentis Aristotelem, prudentia Platonem, eruditione Aristarchum, multitudine librorum Chalcenterum, Didymum scientia Scripturarum, omnesque sui temporis vincat Tractatores. Denique dicitur materiam poscere: et Carneadis aliquid referens, in utramque partem, hoc est, et pro iustitia et contra iustitiam disputare. Liberatus est mundus a periculo, et Haereditariae vel Centumvitales causae de barathro erutae, quod hic forum negligens, se ad Ecclesiam transtulit. Quis hoc nolente fuisset innoxius? quem criminosum non huius servasset oratio, cum coepisset in digitis partiri causam, et syllogismorum suorum retia tendere? Nam si applosisset pedem, intendisset oculos, rugasset frontem, iactasset manum, barbam tornasset, tenebras illico ob oculos offudisset iudicibus. Nec mirum si me et absentem iamdiu, et absque usu Latinae linguae, semigraeculum, barbarumque, homo latinissimus et facundissimus superet; cum praesentem Iovinianum (Iesu bone qualem et quantum virum: cuius nemo scripta intelligeret, qui sibi tantum caneret et musis) eloquentiae suae mole oppresserit. 3  Quaeso igitur te, pater carissime, ut moneas eum, ne loquatur contra propositum suum; ne castitatem habitu pollicens, verbis destruat; ne virgo vel continens (ipse enim viderit quid esse se iactet) maritatas virginibus comparet, et frustra adversus hominem disertissimum, tanto tempore digladiatus sit. Audio praeterea eum libenter virginum et viduarum cellulas circumire, et adducto supercilio, de sacris inter eas litteris philosophari. Quid in secreto, quid in cubiculo mulierculas docet? Ut hoc sciant esse virgines, quod maritatae; ut florem aetatis non negligant, ut comedant et bibant, et balneas adeant, munditias appetant, unguenta non spernant? an magis pudicitiam, et ieiunia, et illuviem corporis? Utique illa praecipit quae plena virtutis sunt. Fateatur ego publice quod domi loquitur. Aut si et domi eadem docet quae et publice, a puellarum consortio separandus est. Miror autem non erubescere iuvenem, et Monachum, ut sibi videtur, disertum (cuius de ore veneres fluunt; qui tantae in sermocinando elegantiae est, ut Comico sale ac lepore conspersus sit) lustrare nobilium domos, haerere salutationibus matronarum, religionem nostram pugnam facere, et fidem Christi contentione torquere verborum; atque inter haec fratri suo detrahere. Utique si errare me arbitratus est (in multis enim offendimus omnes, et 'si quis in verbo non peccat, hic perfectus est vir)', debuit vel arguere, vel interrogare per litteras: quod vir eruditus et nobilis fecit Pammachius, cui ego ἀπελογισάμην ut potui, et Epistula disserui longiore, quo unumquodque sensu dixerim. Imitatus saltem fuisset tuam verecundiam, qui ea loca, quae scandalum quibusdam facere videbantur, excerpta de volumine per ordinem digessisti, poscens ut vel emendarem, vel exponerem, et non tantae me putasset dementiae, ut in uno atque eodem libro, et pro nuptiis, et contra nuptias scriberem. 4  Parcat sibi, parcat mihi, parcat nomini Christiano. Monachum se esse non loquendo, et discursando, sed tacendo, et sedendo noverit. Legat Ieremiam, dicentem: 'Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Sedebit solus et tacebit: quia tulit super se iugum' . Aut si certe in omnes Scriptores censoriam accepit virgulam, et idcirco se eruditum putat, quia Iovinianum, solus intelligit (est quippe proverbium; Balbum meluis balbi verba cognoscere) πάντες οὐ συγγραφεῖς appellamur Attilio iudice. Ipse quoque Iovinianus, συγγραφεὺς ἀγράμματος, id ei iustissime proclamabit, Quod me damnant Episcopi, non est ratio, sed conspiratio. Nolo mihi ille, vel ille respondeat, quorum me auctoritas opprimere potest, docere non potest. Scribat contra me vir, cuius et ego linguam intelligo: quem cum vicero, omnes homines simul vicerim. Ego enim bene novi (experto credite) 'quantus In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam'. Fortis est, et in disputando nodosus et tenax, et qui obliquo et arcuato pugnet capite. Saepe de nocte usque ad vesperam contra nos in plateis clamavit: habet latera et athletarum robur, et belle corpulentus est. Videtur mihi occulte mei dogmatis esse sectator. Praeterea nunquam erubescit, nec considerat quid, sed quantum dicat; et in tantam venit opinionem eloquentiae, ut soleant dicta eius Ciriatorum esse dictata. Quoties me iste in circulis stomachari fecit et adduxit ad choleram? quoties conspuit, et consputus abscessit? Sed haec vulgaria sunt, et a quolibet de sectatoribus meis possunt fieri: ad libros provoco, ad memoriam in posteros transmittendam. Loquamur scriptis, ut de nobis tacitus lector iudicet; ut quomodo ego discipulorum gregem ductito; sic ex huius nomine Gnathonici, vel Phormionici vocentur. 5  Non est grande, mi Domnion, garrire per angulos, et medicorum tabernas, ac de mundo ferre sententiam: hic bene dixit, ille male: iste Scripturas novit, ille delirat: iste loquax, ille infantissimus est. Ut de omnibus iudicet, cuius hoc iudicio meruit? Contra quemlibet passim in triviis strepere, et congerere maledicta, non crimina, scurrarum est; et paratorum semper ad lites. Moveat manum, figat stilum, commoveat se; et quidquid potest scriptis ostendat. Det nobis occasionem respondendi disertitudini suae. Possum remordere, si velim, possum genuinum laesus infigere. Et nos didicimus litteras; 'Et nos saepe manum ferulae subtraximus'. De nobis quoque dici potest; Foenum habet in cornu, longe fuge. Sed magis volumus esse discipuli eius, qui ait: 'Dorsum meum posui ad flagella; et faciem meam non averti a confusione sputorum'. 'Qui cum malediceretur, non remaledixit'; et post alapas, crucem, flagella, blasphemias, novissime pro crucifigentibus deprecatus est, dicens: 'Pater ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt'. Et ego ignosco errori fratris: intelligo, quia diaboli arte deceptus est. Inter mulierculas sciolus sibi et eloquens videbatur. Postquam Romam mea opuscula pervenerunt, quasi aemulum exhorruit, et de me quoque captavit gloriam, ut nullus esset in terris, qui non eius eloquentiae displiceret, exceptis his quorum potentiae non parcit, sed cedit; imo quos non honorat, sed metuit. Voluit scilicet homo peritissimus, ut veteranus miles uno rotatu gladii percutere utrumque, et ostendere populis quod quidquid ipse vellet, hoc Scriptura sentiret. Dignetur igitur nobis sermonem suum mittere, et non reprehendendo, sed docendo, garrulitatem nostram corrigere. Tunc intelliget aliam vim fori esse, aliam triclinii; non aeque inter fusos et calathos puellarum, et inter eruditos viros de divinae legis dogmatibus disputari. Nunc libere, et impudenter iactat in vulgus, et perstrepit, damnat nuptias; et inter uteros tumentes, infantium vagitus, et lectulos maritorum, quid Apostolus dixerit, tacet, ut me solum in invidiam vocet. Cum autem ad libros venerit, et pedem pedi contulerit, et vel proposuerit aliquid de Scripturis, vel audierit proponentem, tunc sudabit, tunc haerebit. Procul Epicurus, longe Aristippus, subulci non aderunt, scropha non grunniet. 'Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.'. Porro si non vult scribere, et tantum maledictis agendum putat, audiat tot interiacentibus terris, flactibus, populis, saltem Echo clamoris mei: Non damno nuptias, non damno coniugium. Et ut certius sententiam meam teneat, volo omnes qui propter nocturnos forsitan metus soli cubitare non possunt, uxores ducere.



Hieronymus, Epistulae, 3, 49 AD PAMMACHIUM. <<<     >>> 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita.
monumenta.ch > Hieronymus > 50