monumenta.ch > Hieronymus > 47
Hieronymus, Epistulae, 3, 46. PAULAE ET EUSTOCHII AD MARCELLAM. <<<     >>> 48, SEU LIBER APOLOGETICUS, AD PAMMACHIUM, PRO LIBRIS CONTRA IOVINIANUM.

47. AD DESIDERIUM. SHOW APPARATUS

1  Lecto sermone Dignationis tuae, quem mihi nec opinanti tua benevolentia tribuit, gavisus quidem sum testimonio honesti et eloquentis viri: sed in memet reversus, satis dolui, indignum tantis laudibus atque praeconio opprimi me potius quam levari. Scis enim dogma nostrum, humilitatis tenere vexillum, et per ima gradientes, ad summa nos scandere. Quotus igitur ego, vel quantus sum, ut eruditae vocis merear testimonium; ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime, deterruit ne scriberem? Verumtamen audendum est, ut caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum implere non valet praeceptoris. 2  Gratulor tibi et sanctae atque venerabili sorori tuae Serenillae, quae φερονύμος calcatis fluctibus saeculi, ad Christi tranquilla pervenit: quanquam hoc nominis vaticinio etiam in te praedestinatum sit. Legimus enim sanctum quoque Danielem appellatum desideriorum virum, et amicum Dei, quia mysteria eius scire desideravit. Itaque quod venerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio: hortorque vos et precor per Domini caritatem, ut nobis vestros tribuatis aspectus, et per occasionem sanctorum Locorum, tanto nos ditetis munere. Certe si consortia nostra displicuerint; adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est; et quasi recentia nativitatis et crucis ac passionis vidisse vestigia. 3  Opusculorum meorum, quia plurima evolaverunt de nidulo suo, et temerario editionis honore vulgata sunt, nihil misi; ne eadem forsitan mitterem quae habebas. Quod si exemplaria libuerit mutuari, vel a sancta Marcella, quae manet in Aventino, vel a Lot temporis nostri, Domnione, viro sanctissimo accipere poteris. Ego autem operiens praesentiam tuam, aut totum tibi dabo cum affueris, aut si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam. Scripsi librum de Illustribus Viris, ab Apostolis usque ad nostram aetatem, imitatus Tranquillum, Graecumque Apollonium: et post catalogum plurimorum, me quoque in calce voluminis quasi abortivum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit usque ad decimum quartum annum Theodosii Principis quae scripserim breviter annotare: quem librum cum a supradictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, paulatim scribi faciam, si volueris.