monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Sophonia, I <<<     >>> III

Caput II SHOW APPARATUS

1 Convenite, congregamini, gens non amabilis: priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem: antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos ira indignationis Domini. LXX: Congregamini et colligamini, gens inerudita: antequam sitis sicut flos pertransiens diem: antequam veniat ira Domini super vos: antequam super vos irruat dies irae furoris Domini. Post descriptionem malorum, quae in die ventura sunt Domini (secundum duplicem captivitatis expositionem, quam supra diximus) populus ad poenitentiam provocatur, et dicitur ei: Convenite, et congregamini, sive, ut in LXX scriptum est, colligamini, id est, estote vobis (iuxta Apostolum) charitatis vinculo copulati: gens non amabilis, quae amore Dei indigna es: sive gens inerudita, de qua dicitur in Deuteronomio: Populus stultus, et non sapiens. Et in Ieremia: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis, antequam fiat quod prophetatum est, antequam praeceptum sequatur effectus (quod ita facile veniet quasi pulvis pertransiens), antequam super vos furor Domini compleatur.
2 Simulque cerne Dei clementiam: suffecerat prudentibus malorum venientium impetum descripsisse; verum quia non vult inferre supplicia, sed tantum terrere passuros, ipse ad poenitentiam provocat, ne faciat quod minatus est. Generaliter autem tota multitudo credentium, et eorum qui Dei populus nuncupatur, in Ecclesiam congregatur, et dicitur ei: Convenite in Ecclesiam, sociamini vobis charitate et pace, o gens inerudita, quae non vis Dei recipere disciplinam, nec habere scientiam mandatorum eius; sed divitiis et corporis sanitate et pulchritudine huius saeculi, carnis quoque voluptatibus delectaris, quae transit quasi flos qui in una marcescit die.
3 Propterea autem dico vobis, convenite, sociamini, ne cum iudicii tempus venerit, et omnis gloria vestra transierit: tunc velitis agere poenitentiam, quando locus non erit poenitentiae, sed poenarum. Quaerat aliquis, quomodo hoc ipsum super unoquoque migrante de saeculo possit intelligi. Dicitur ergo ad singulos: O tu, qui saeculi negotiis occupatus, per diversa discurris, revertere in sanctorum Ecclesiam, et iunge te eorum vitae et coetui quos vides placere Deo, et dissoluta membra animae tuae nec sibi cohaerentia in unam sapientiae coge compagem, et illius haere complexui, et audi mystice: Confortamini, manus dissolutae: genua debilia, solidamini : nec glorieris in bonis carnis, et eius flore qui praeterit: Omnis enim caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni.
4 Aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. Possumus hoc capitulo uti pro tempore: si quando viderimus aliquem honoribus saeculi et congregandis divitiis occupatum, ad Ecclesiam vel raro, vel numquam venire, et dicere ad eum, congregare et coniungere populo Dei, qui Domini praecepta non audis, antequam gloria tua pertranseat, antequam dies tibi furoris Domini adveniat.
5 Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati: quaerite iustum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum. Azotum in meridie eiicient, et Accaron eradicabitur. LXX: Quaerite Dominum, omnes humiles terrae: iudicium operamini, et iustitiam quaerite, et respondete ea, ut protegamini in die irae Domini, quia Gaza direpta erit, et Ascalon in desertum: et Azotus in meridie proiicietur, et Accaron eradicabitur. Humilis terrae appellatur, qui non humilitate, quae virtutem sonat, sed peccatis humiliatus est, nec potest cum Christo dicere: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Omnis enim qui se humiliat, exaltabitur.
6 Et in alio loco sermo ad sanctum dirigitur: quanto maior fueris, tanto magis humilia teipsum, et coram Deo invenies gratiam. Qui autem peccatis humiliatus est, et aggravatus est conscientia delictorum, ac loquitur: Sicut onus grave, gravatae sunt super me, iste debet audire: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Hoc dictum sit in principio secundum LXX interpretes.
7 Caeterum iuxta Hebraicum alter sensus est. Dicitur enim ad sanctos: O vos, qui mea praecepta custoditis, qui in terra positi, et scientes, quoniam omnis qui se humiliat exaltabitur, imitati estis mansuetudinem meam, et iudicium estis operati, quaerite Dominum in mansuetudine vestra. Et si vultis scire quis iste sit Dominus, quaerite iustum, quaerite mansuetum: Pater enim omne iudicium dedit Filio, qui iuste iudicaturus est. Et quia mansueti estis, propterea quaerite mansuetum, ut quidquid in vestra mansuetudine minus est, ab eo qui fons est mansuetudinis, impleatur.
8 Hoc autem dico vobis: Si quomodo abscondamini in die furoris Domini, hoc est, si forte possitis ex eo, quod quaesistis Dominum, et iustitiam eius estis operati, iram diei vitare venientis, et effugere captivitatem, quae vel a Nabuchodonosor, vel a Romanis inferenda est populo Iudaeorum. Si autem de his dubitat, qui eius iudicia fecerint, dicens. Si quomodo abscondamini in die furoris Domini, quid fiet de peccatoribus? Tanta enim vastitas Iudaeae terrae veniet, et tam sublimis victor huc Babylonius ascendet exercitus, ut etiam potentissimas urbes Philistinorum, quae semper vobis aequo certamine restiterunt, eadem captivitas apprehendat.
9 Gaza enim destructa erit, et Ascalon in solitudinem redigetur, et Azotum, non furto, sed bello, id est, manifesta luce atque victoria in captivitatem trahent: et Accaron, quae interpretatur eradicatio, hoc sustinebit, quod in suo vocabulo sonat, id est, eradicabitur. Hoc iuxta litteram et Hebraicam veritatem. Iuxta Septuaginta autem praecipitur humilibus terrae, de quibus supra dictum est, ut operentur iudicium, et quaerant iustitiam, quam non puto aliam esse praeter Christum.
10 Et quia omnis qui quaerit, inveniet, id quod invenerint, aliis respondeant, hoc est, alios doceant: Sapientia enim abscondita, et thesaurus non comparens, quae utilitas in ambobus? Et hoc, inquit, praecipio vobis, ut in die irae Domini protegamini, vel in consummatione mundi, vel in exitu uniuscuiusque de saeculo, Gaza enim et Ascalon, et Azotus, et Accaron diversa supplicia sustinebunt: Gaza enim interpretatur fortitudo eius. Omnes ergo qui sibi applaudunt in fortitudine corporis et potentia saeculari, et dicunt cum diabolo, fortitudine faciam, diripientur in die irae Domini, et ad nihilum redigentur.
11 Ascalon quoque, quae dicitur ponderata, vel ignis homicida, cum venerit dies irae Domini, sceleris sui mensuram sentiet, et eodem quo operata est, pondere deprimetur. Et quia arsit ad effundendum sanguinem, et multas scandalizavit animas, et impletum est in ea: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus, non diripietur ut Gaza, sed in solitudinem redacta, gehennae ignibus usque ad pulverem cremabitur. Nec non et Azotus, quae Hebraice dicitur ESDOD, et in lingua nostra sonat, ignis generationis, clara luce vastabitur: arsit enim libidine, et generationis incendio debacchata est.
12 Et quia omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee VII), et sagitis ardentibus vulnerati sunt, non in tenebris, non in occulto iudicio; sed in meridie, hoc est, quando sancti plenam recipient claritatem, proiicientur in tenebras, et sanctorum consortium non habebunt. Sed Accaron, quae interpretatur sterilitas, vel eradicatio: quia nullos fructus habuit et perversitate doctrinae suae eradicavit plurimos, ipsa quoque eradicabitur.
13 Has autem omnes varietates intellige in animarum vitiis atque peccatis, et quia uniuscuiusque opus quale sit, in die iudicii ignis probabit.
14 Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum: verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: et disperdam te ita ut non sit habitator. Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum: et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent: quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. LXX: Vae qui habitatis funiculum maris, advenae Cretensium: verbum Domini super vos, Chanaan, terra Allophylorum, et perdam vos de habitatione. Et erit Creta pascua gregum, et ovile pecorum, et erit funiculus maris his, qui reliqui sunt de domo Iuda: super ipsos pascentur in domibus Ascalonis: post meridiem divertent ÷ a facie filiorum Iuda ** quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. Quantum ad historiam, non est difficile interpretari, quia in superioribus dixerat: Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum: Azotum in meridie eiicient, et Accaron eradicabitur. Quatuor magnis Palaestinae urbibus nominatis, nunc ad ipsam generaliter provinciam patet sermonem Domini fieri, et praedici ei: Vae qui habitatis funiculum maris, Babylonio veniente; quia et ipsi qui iuxta mare habitant, perient atque tollentur.
15 Quod autem terra Palaestinorum terra sit Chanaan, nulli dubium est. Et disperdam te, inquit, ita ut nullus sit habitator: et in tantam venies vastitatem, quae laetabaris in eversione Iudaeae, ut omnes tuae urbes munitissimae in ovilia sint pastorum. Et postquam Dominus visitaverit populum suum, et fecerit eos regredi sub Zorobabel et Iesu, et aedificaverint templum, et exstruxerint Ierusalem, tu ita inculta eris, et sic vepribus urticisque operieris, ut pastores de reliquiis Iudaeorum in Ascalone post meridiem requiescant, et in urbe quondam nobili greges suos faciant accubare, et hoc fiet, quia Dominus visitabit plebem suam, et avertet captivitatem eius, quod factum nec ne sit, Deus viderit. Neque enim nunc nobis propositum est historiae texere veritatem; sed ea intimare nostris, quae accepimus ab Hebraeis.
16 Iuxta spiritualem autem sensum et translationem LXX difficilis intelligentia est, maxime quia et in interpretatione discordant. Ubi enim nos transtulimus, gens perditorum, illi dixerunt, advenae Cretensium: et quod Hebraice scriptum est GOI CHORETHIM, pro GOI, id est, gente, legerunt GAR, hoc est, advenam: et pro CHORETHIM, quod dicitur, perditorum, nomen Cretae insulae putaverunt.
17 Denique et Aquila, et quinta editio interpretati sunt, ἔθνος ὀλέθριον: Et Theodotio ἔθνος ὀλεθρίας: Symmachus quoque ἔθνος ὀλεθρευόμενον, quae omnia cum interpretatione nostra faciunt.
18 Rursum, ubi nos diximus, Et erit funiculus maris requies pastorum, et omnes interpretes huic translationi congruerunt, scribitur in LXX: Et erit Creta pascua gregis, et ovile pecorum. Igitur spiritualibus spiritualia comparantes, et Vulgatae editionis coeptam semel tenentes semitam, quaerimus an alibi in Scripturis sanctis nomen Cretae legerimus.
19 Et, ni fallor, illud in promptu est: Cretenses semper mendaces: malae bestiae, ventres pigri: testimonium hoc verum est. Qui fluctuant et circumferuntur omni vento doctrinae in deceptione hominum, in versutia erroris: isti cum debuerint in terra confessionis, hoc est, in terra habitare Iudaeae, voluerunt magis advenae esse Cretensium, qui diversis maris fluctibus hinc inde tunduntur, et sonant aere Corybantio, et sunt, iuxta Apostolum, quasi cymbalum tinniens. Et quia advenae sunt Cretensium, ideo sermo Dei, hoc est, comminatio fit ad illos: et dicuntur terra Chanaan semper in fluctu, semper in motu, et terra Allophylorum: alieni enim a Deo, in funiculo maris et in Cretae regione versantur.
20 Fit itaque ad eos sermo Dei, vel in consummatione et fine mundi, vel quotidie per ecclesiasticos viros, et qui possunt cum apostolo dicere: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? ut eiiciantur de Creta, et perdantur de pristinis habitationibus suis, et illa regio quae prius gregem perditum continebat, incipiat esse ovile pecorum Christi; et Iudas, id est, vera confessio, habitet in funiculis maris. Cumque iam coeperit esse mundus ad vesperam, et de multis vocatis pauci electi, et qui nunc reliqui vocantur de domo Iuda, paverint eos qui primum in mari, et in Creta, et in mendacio pascebantur: declinabunt in domibus Ascalonis, id est ubi prius ignis diaboli et interfectorum manabat cruor: Ascalon enim interpretatur ignis homicida. Et hoc fiet quia visitabit Dominus populum suum, et hi qui ante facile capiebantur sophismatibus haereticorum, quasi de captivitate venientes, vincent adversarios suos, et habitabunt in tabernaculis eorum.
21 Quod autem legitur in LXX, A facie filiorum Iuda, obelo praenotavimus, nec in Hebraeo enim, nec apud ullum fertur interpretum, et contextum capituli sensumque conturbat: non quod difficile fuerit quomodocumque et hoc posito sententiam texere; sed semel decrevimus veritatem interpretationis, et lectoris magis eruditi, quam vulgi iudicium sequi.
22 Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus exercituum, Deus Israel: quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum et acervi salis, et desertum usque in aeternum, reliquiae populi mei diripient eos: residui gentis meae possidebunt illos.
23 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini exercituum. Horribilis Dominus super eos: et attenuabit omnes deos terrae, et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. LXX: Audivi opprobrium Moab, et contumelias filiorum Ammon: in quibus exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos meos.
24 Propterea vivo ego, dicit Dominus virtutum, Deus Israel: quia Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, et Damascus derelicta quasi acervus areae, et dissipata usque in sempiternum, et qui reliqui fuerint de populo meo, diripient eos, et residui gentis meae possidebunt eos: hoc erit eis pro contumelia sua, quia exprobraverunt et magnificati sunt super Dominum omnipotentem: manifestus erit Dominus super eos, et disperdet omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum singuli de loco suo, omnes insulae gentium. Quod excepto Daniele propheta, qui quatuor regnorum saepius cernit visiones, et eorum differentias sub aliis atque aliis imaginibus exponit, Isaias, Ieremias, Ezechiel faciunt, ut post visionem Iudae adversum caeteras nationes, quae in circuitu eius sunt, vertant vaticinium, et iuxta ἰδιώματα singularum, quae eis ventura sunt, nuntient, atque in descriptione earum diutius immorentur: hoc nunc propheta Sophonias, quamquam breviter, eodem tamen ordine facit.
25 Post Philisthiim enim contra quos supra comminatio praecucurrit, Gaza, inquit, destructa erit, et Ascalon in desertum, Azotum in meridie eiicient, et Accaron eradicabitur. Nunc adversus Moab, et filios Ammon, sive ut in LXX additum est, contra Damascum, quae in Isaia dicitur Aram, texitur prophetia, eo quod praebentes auxilia Nabuchodonosor, vastaverint Iudam, conculcaverint sanctuarium eius, templum quoque subverterint, et subiugato populo Israel, Dominum blasphemaverint. Nabuchodonosor quippe atque Chaldaei, Iudaeorum urbibus subrutis, caeteras gentes oppresserunt, et ita factum est, ut qui insultaverant populo Dei, ipsi quoque eadem malorum angustia premerentur, et haberent conservum Iudam, quem putaverunt se habere subiectum.
26 Igitur antequam veniat captivitas sub Iosia adhuc rege, necdum Ierosolymis temploque subversis, dirigitur adversum insultantes prophetia, ut mala quondam populi Dei, caeterarum gentium levarentur malo. Audivi, inquit, opprobrium Moab, quae nunc Areopolis appellatur, et blasphemias filiorum Ammon, quae et ipsa urbs Arabiae secunda post Bosram Philadelphia dicitur: in quibus exprobraverunt populo meo, et eiectis Iudaeis, dilataverunt in terra eorum fines suos.
27 Propterea quia blasphemaverunt me, et exprobraverunt populo meo, ego Dominus exercituum, qui possum implere quod comminor, et Deus Israel, qui in populo meo ipse patior iniuriam, faciam ut sit Moab quasi Sodoma, et filii Ammon quasi Gomorrha. Legamus huiuscemodi visiones in Isaia et Ieremia, et eadem quae nunc hic legimus, reperiemus. Siccitas spinarum et acervi salis, et desertum usque in aeternum, pro quo nescio quid sibi volentes LXX Damascum evulsam et derelictam interpretati sunt, nisi fallor, verbi ambiguitate decepti: siccitas enim quod Hebraice dicitur MAMASAC, excepta prima littera MEM si mutetur, et DALETH accipiatur, easdem litteras reliquas habet, quas et Damascus, et potest legi pro superiori verbo DAMASEC. Quaeritur autem quomodo istae urbes, hoc est, Moab et filii Ammon, redactae sint in Sodomam et Gomorrham, et quasi spinarum ariditas et acervi salis, usque in aeternum non aedificentur? Et quod quidem vastatae sint quasi Sodoma et Gomorrha, exponendi nulla est difficultas.
28 Verum hoc quod sequitur: Desertae erunt usque in aeternum, aut destructionem regni earum interpretabimur (quia postea subversae a Chaldaeis, regnum suum perdiderunt, et deinceps vel ab Antiochis, vel a Ptolemaeis tentae, novissime Romano imperio colla submiserint), aut certe ὑπερβολικῶς dici accipiendum est: LOLAM quippe et aeternitatem sonat et saeculum: ex quo et pro uno saeculo, et pro aliquanto tempore, et una aetate accipi potest.
29 Et qui reliqui fuerint de populo Israel, vastabunt eos, et blasphemantia quondam Chaldaeorum auxilia possidebunt. Hoc autem eveniet eis pro superbia eorum, quia blasphemaverunt, et magnificati sunt contra populum Domini exercituum, qui Dominus exercituum erit horribilis super eos, et horror eius non interficiet superbos: non blasphemantium sanguinem fundet; sed disperdet et attenuabit omnia idola eorum, ut qui prius tenebantur errore, et Domini beneficia non sentiebant, malorum necessitate pressi, sciant idola nihil prodesse, et adorent eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium.
30 Hucusque iuxta Hebraicum. Nunc ad LXX interpretes revertamur, cogamusque Iudaeos, qui tantum sequuntur historiam, exponere nobis quando Moab et filii Ammon facti sint quasi Sodoma et Gomorrha, et quasi acervi salis, et desertae usque in aeternum: debent monstrare sulphureas pluvias, vineas, terram in cineres favillamque conversam, mare supra de puteis quondam salis, quod nunc Mortuum dicitur, inundasse: quando eos diripuerint Iudaei, quando residuae gentes Israeliticae possederint eos.
31 Aut quae indignatio Domini est pro blasphemia et contumeliis attenuare et disperdere eos? non Moab et Ammon, sed universam terram, ut adorent eum singuli de loco suo, omnes insulae gentium? quod magis pro beneficio tribuet blasphemantibus, ut ab errore redeant ad salutem. Quod si voluerint dicere, post regressionem de Babylone has gentes populo Israel fuisse subiectas, primum auctoritatem postulabimus Scripturarum, unde hoc factum probent: deinde cum minime potuerint demonstrare, concedemus eis ex superfluo, atque dicemus: Esto accidisse quod dicitis: quae iustitia Dei esset blasphemasse avos, et exprobrasse atavos, et postea nepotibus redditum? cum utique illa sententia, qua antea dicebatur in Lege, peccata patrum in filios in tertia et in quarta generatione restitui, per Ezechielem soluta sit: Vivo ego, dicit Dominus: nequaquam dicetur haec parabola; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et simul animadverte, parabolam esse quod dictum est, nec id sonare quod in superficie litterae proferunt.
32 Quod si iniustum est nepotibus reddere quod deliquerint avi: quanto iniustius pro stultitia Iudaeorum hoc ipsum sperare in consummatione mundi fieri, quando non Christus eorum, ut putant; sed est venturus Antichristus. Sicubi enim arctati fuerint in historia, ut doceant completum esse quod dictum est, statim transiliunt ad futura Christi tempora, et omnia quae non possunt exponere, post multa saecula sibi repromittunt, et dicunt, et Moab, et filios Ammon, et Aegyptum, et Philisthiim, et Idumaeam, quae nunc insultant Iudaeis, eo tempore puniendas.
33 Interrogemus ergo eos, quare has potissimum gentes Deus puniat, et non totum orbem in quo Iudaei longe lateque dispersi sunt. Si enim meretur Moab corripi, Iudaeis insultans, et filii Ammon et reliquae gentes in circuitu, quare Gallia non corripitur? quare Britannias in comminatione non ponit? cur Hispaniae a poena alienae sunt? quam ob causam de Italia nihil dicitur? de Africa cur tacetur? et ut semel dicam, cum totus orbis Iudaeos captivos teneat, quid solae gentes tantum commisere flagitii, quae in circuitu eius sunt, ut solae potissimum nominentur? Haec contra Iudaeos, et generalem in omnibus prophetis ubicumque adversum gentes aliqua prophetia dicitur, explanationem. Nunc quod supra diximus, Damascum Hebraice non haberi, nec apud quemquam alium interpretem, etiam ex ipso Scripturae ordine comprobabimus. Ad id enim quod dixerat: Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, postea retulit: Quia Moab et Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha. Quod ergo sequitur: Et Damascus deserta, quasi acervus areae, debuerat et de Damasco aliquid praemisisse, ut quomodo de duabus gentibus dixerat: Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon ut Gomorrha, quarum peccata ante iam dixerat: sic et Damasci vel opprobria, vel blasphemias descripsisset, ut postea digne supplicium videretur inferre. Sed et hoc ipsum quod dicitur: Quasi acervus areae, quod Graece dicitur ὡς θιμωνία ἁλὸς, putamus LXX ἁλὸς interpretatos, id est, salis; sed ab imperitis qui θιμωνίαν, hoc est, acervum frumenti vel frugum putaverunt, pro ἁλὸς, additis duabus litteris ω et ν, quasi ad consequentiam frugum, ἅλωνος, hoc est, areae, positum.
34 Hoc de interpretationis varietate et errore sit dictum, et de difficultate historiae. Qui autem doctus vir est, et spiritualibus spiritualia comparat, et non quaerit quae deorsum sunt, sed ea quae sursum, et cum Christo resurgit ab inferis, et veterem hominem deponens induitur novo, opprobria Moab, et blasphemias filiorum Ammon, ad magistros contrariorum Ecclesiae dogmatum referet, qui et ipsi videntur de genere esse Abraham, et effugisse incendium Sodomae et Gomorrhae, et habitare in Segor parvula.
35 Sed quia generatio eorum in tenebris est, et lumen veritatis non possunt aspicere (declinaverunt enim a Deo Patre, quod interpretatur ex nominibus Lot et Moab) et Dei esse filii cessaverunt (quod dicitur populus meus) et in tenebrosa spelunca concepti de incestis nuptiis substiterunt: propterea usque hodie simplicitati filiorum Iudae insultantes, magnificare cupiunt super terminos eius possessionem suam, de quibus in Proverbiis dicitur: Non transferas terminos sempiternos, quos posuerunt patres tui. Vide haereticos in dialectica sibi et rhetorica et omnium sophismatum dogmatibus applaudentes, contemnere Ecclesiae rusticitatem, et quasi indignam mysteriis suis, quae sibi quasi idola confinxerunt, despicere, et habere pro nihilo: et non quaeres quae sint opprobria Moab, et contumeliae filiorum Ammon, in quibus exprobraverunt populo Dei.
36 Iuravit itaque Dominus per semetipsum dicens: Vivo ego, dicit Dominus. Et pulchre ad distinctionem mortuorum deorum, qui appellantur idola, se viventem dicit Deus Israel, hoc est, populi videntis Deum: quod blasphemantes hae gentes, id est, Moab et filii Ammon, de quibus supra diximus: Sicut Sodoma et Gomorrha erunt, videntur quidem sibi in eo quod gentiles non sunt, exisse de Sodomis et Gomorrhis, sed quia blasphemant populum Dei, et contra Israel faciunt, in Sodomam reputabuntur et Gomorrham, et ita delebuntur ut illae deletae sunt ante, nullum in se habentes vestigium viroris et vitae.
37 Nec mirum si hoc de haereticis intelligamus, cum reputentur quasi Sodoma et Gomorrha, cum etiam ad Ecclesiasticos, qui Dei non observavere mandata, et egressi sunt a praeceptis eius, dicatur per Isaiam: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, et attendite in legem Domini, populus Gomorrhae. Et ad presbyteros cupientes sub figura Susannae Ecclesiae corrumpere castitatem, dicat Daniel: Hoc est iudicium Dei: semen Chanaan, et non Iuda. Et ut sciatis quotiescumque Sodoma et Gomorrha et Aegyptus nominantur, non de his dici provinciis, quas oculis cernimus, sed de aliis spiritualibus, quibus sermo propheticus comminatur: legite in Apocalypsi Ioannis: Locus autem in quo Dominus crucifixus est, vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus. Si ergo Ierosolyma in qua crucifixus est Dominus, vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, quare non econtrario Aegyptus et Sodoma et Gomorrha, si opera fecerunt Ierusalem, et terrae Iudae, in terram sortis Domini transferantur? Denique et David non erat de sacerdotibus, nec licebat ei comedere panes propositionis, sed quia per singula crescebat opera, et persecutio Saul virtutum illius profectus erat, propterea in fuga sua dum nescit, subito antistes efficitur, et accipit panes propositionis, et non violat mandatum Dei.
38 Hoc totum diximus, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon, ut Gomorrha. Damascus quoque quae interpretatur, sanguinem bibens, aut sanguis sacci, erit derelicta a Dei misericordia, quasi acervus salis. Quia enim princeps eius est rex Aretha, et Damasceni Paulum occidere cupiunt, et per murum in sporta dimittitur, non dicitur ad Damascum: Vos estis, sal mundi; nec illud sal vocatur, quod semper offertur in victimis, sed quod infatuatum est, et de quo in Evangelio scribitur: Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? ad nihilum est utile, neque in terram, neque in sterquilinium, sed foras proiiciunt illud, ut ab hominibus conculcetur. Et Moab igitur, et Ammon et Damascus, qui sese adversus Domini scientiam paraverunt, et blasphemaverunt populum Dei: et dixerunt in eum plurimas contumelias, et voluerunt dilatare terminos suos in terra Ecclesiae, et populum Dei possidere, desertae erunt et destructae, et reliqui de populo Dei, hoc est, viri Ecclesiastici in Scripturis Dominicis eruditi diripient eos, et residui gentis Dominicae possidebunt eos, et hoc eis erit pro contumelia, quia exprobraverunt et magnificati sunt contra Dominum omnipotentem.
39 Vide clementiam, vide misericordiam Domini: contumeliam patitur, blasphematur, diripiuntur termini eius: et ille quid facit? Mittit ad reliquias populi sui, de quibus diximus, ut sibi blasphemantes dividat, et in suam ducat possessionem. Multo enim stulto melius est servire sapienti, et fatuitatem eius Domini sapientia corrigi, quam suae eum stultitiae derelinqui.
40 Veniet itaque Dominus omnipotens, et manifestius erit super eos, quem nunc nesciunt, quem ignorant: et disperdet omnia dogmata, id est, deos eorum, et diversarum gentium idola, ut postquam simulacra, quae de suo sibi sensu composuerant, eversa fuerint, convertantur gentes ad Dominum, et unusquisque in loco suo adoret eum quem nesciebat ante.
41 Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis: et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur: et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum. Et accubabunt in medio eius greges: omnes bestiae gentium, et onocrotalus, et hericius in liminibus eius morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari: quoniam attenuabo robur eius.
42 Haec est civitas gloriosa, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiae? omnis qui transit per eam, sibilabit, et movebit manum suam. LXX: Et vos, Aethiopes, vulnerati gladio meo eritis: et extendam manum meam super Aquilonem, et perdam Assyrium, et ponam Niniven in solitudinem, et inaquosam quasi desertum.
43 Et pascentur in medio eius greges, et omnes bestiae terrae: et chamaeleontes et hericii in praesepibus eius cubabunt, et bestiae clamabunt in foveis suis, et corvi in portis eius: quia cedrus altitudo eius: haec est civitas malis dedita, quae habitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et non est post me amplius; quomodo facta est in solitudinem pascua bestiarum? omnis qui transit per eam, sibilabit, et movebit manus suas. Iudaei totum hoc capitulum et duo superiora contra Philisthiim, et Moab, et filios Ammon ad adventum Christi referunt, quem putant in consummatione mundi esse venturum, qui exstruat Ierusalem, et populum suum liberet de manu gentium, qua tenentur: et hoc sonare quod dicitur: Et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. Non solum autem superiores gentes, sed Aethiopes quoque et Assyrios et Niniven urbem Assyriorum eo tempore ponendam esse in solitudinem, et cubaturas in ea omnes bestias terrae, sive ut in Hebraeo scriptum est, omnes bestias gentium: ex quo significari putant de cunctis nationibus, quae eversurae sunt Niniven. Et quia Ninive, speciosa interpretatur, in praesenti loco speciosam referunt ad Babylonem.
44 Et omne quod sequitur: Onocrotalus et hericius in liminibus eius morabuntur, et caetera, Babyloni potius convenire, cuius et in Isaia eadem solitudo praedicitur. Et econtrario alii affirmant, manifeste de Assyrio dici, de quo iam praecesserat: Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur, et ponet Niniven in solitudinem. Per Assyrios enim magis Niniven intelligi, quam Babylonem, quae civitas Chaldaeorum est.
45 Quod autem ait: Onocrotalum et hericium in cardinibus eius, et corvum in superliminari, solitudinis esse indicia, et onocrotalorum duo genera: aliud aquatile, aliud solitudinis. Et quod ait, vox cantantis in fenestra, vel daemones intelligi, vel variarum voces volucrum, quae solent in desertis urbibus commorari. Praeterea quod et nos et LXX similiter transtulimus: Corvus in superliminari, in Hebraeo ponitur, HAREB, quod secundum lectionis diversitatem, vel siccitas, vel gladius, vel corvus accipitur.
46 Unde et Aquila, gladium, alii siccitatem interpretati sunt. Et post eversionem quasi insultans ruinae eius, sermo propheticus loquitur: Haec est civitas gloriosa, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius; quomodo facta est in desertum cubile bestiae? Omnis qui transit per eam, sibilabit, et movebit manum suam. Iuxta hoc autem quod supra diximus, aut vere in deserta urbe habitabunt bestiae, aut certe sub bestiarum figura multarum nationum varietas indicatur.
47 Quod si quispiam quaesierit, quomodo iuxta historiam ad tempora Nabuchodonosor haec prophetia referatur: Aethiopibus etiam nuncupatis et Assyriis, quibus Medi et Persae nihil fecerint, legat historias, et videbit Assyrios quoque et Aethiopes Medis fuisse subiectos, et Cambysis regnum, et Cyri potentiam, et omnia quae deinceps sint secuta. Haec Iudaice dicta sint. Caeterum si notaverimus in omnibus Scripturis Aethiopes eos appellari, qui penitus in vitia sunt demersi, secundum illud quod in Ieremia legimus: Simutabit Aethiops pellem suam, Aethiopibus ad meliora conversis spes erit, nullum qui voluerit agere poenitentiam, a salute alienum fore. Unde et prius anima polluta, et delictorum sordibus inquinata, dicit: Nigra sum. Et postea in fine Cantici canticorum, de eadem iam purgata et lota per poenitentiam scribitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata; Moyses quoque, id est, Lex Domini spiritualis, Aethiopissam de gentibus duxit uxorem : et Maria, id est, synagoga Iudaeorum, et Aaron, id est, carnale sacerdotium, et non secundum ordinem Melchisedech, murmurant adversus Legem, sed frustra.
48 Statim enim synagoga perfunditur lepra, et extra castra proiecta, completo tempore, ipso orante Moyse, in castra reducitur. Aethiopiae enim manus iam praevenerat Deum. Comminatur itaque nunc sermo divinus his qui peccatis inhaerentes, et obliti sordibus delictorum, nolunt ad meliora converti, et tenebrosum colorem eluere, et comminatur eis gladium, de quo puto scribi et in Genesi: Statuit Cherubim, et flammeum gladium, qui vertit ad custodiendam viam ligni vitae. Et in Isaia: Inducet gladium magnum et sanctum super draconem colubrum tortuosum, et interficiet illum in die illa. Et dicit eos vel vulnerandos vel interficiendos gladio, ut timentes poenas, imitentur Niniven, et agant poenitentiam (Ionae III), et non sustineant quae Dominus comminatur. Quod quidem et Ieremiae prophetia sonat: Loquar, inquit, super gentem, et super regnum, et auferam et disperdam eos: et si poenitentiam egerint, et ego poenitentiam agam de omnibus malis quae locutus sum, ut facerem eis. Et ut sciatis propterea nunc Dominum comminari Aethiopibus gladium, ut eos ad meliora convertat, post paululum in hoc ipso libro de Aethiopibus infert: Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi : sive, ut in LXX habetur: De finibus fluviorum Aethiopiae suscipiam dispersos meos, et offerent hostias mihi. Post haec non loquitur Dominus ut supra; sed propheticus spiritus de eo: Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur. Aquilonem de quo Ieremias scripsit: Ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae. Et de quo Salomon commemorat: Aquilo durus ventus: nomine autem dexter vocatur. Propterea autem extendit inferentem supplicia Deus manum suam, ut et Aquilo sentiat poenas, et hi qui in terra eius sunt, ad quam iuxta Zachariam pergunt equi nigri, de quibus dicitur: Erant equi nigri, ibant in terram Aquilonis. Et pulchre qui moverit pedes suos, et recesserit ab Oriente, de quo idem propheta ait: Ecce vir, Oriens nomen eius, et ad Occidentem respexerit, statim pergit ad Aquilonem, qui non est dexter, sed nomine dexter vocatur. Quod quidem et corporaliter intelligitur, ut quicumque in Oriente steterit, et verterit se ad Occidentem respiciens, ad dexteram habeat Aquilonem, quem dextrum vocant qui flatu illius refrixerunt, qui tantum nomine dexter est, caeterum re et opere potius in sinistra est.
49 Postquam autem extenderit manum suam super Aquilonem Dominus, perdet etiam Assur, qui interpretatur εὐθύνων, quem multi putant dirigentem dici, sed falsum est: εὐθύνων enim coarguens dicitur, atque convincens. Et quoniam diabolus ipse est inimicus et ultor, et ipse peccata suggerit, et postea in peccatis coarguit peccatores, idcirco εὐθύνων vocatur.
50 Hunc ego esse reor principem Assyriorum, qui habitat ad Aquilonem, et metropolim habet Niniven, et dicit in Isaia: Fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam terminos gentium, et vires earum depascar. Porro quod sequitur de Ninive vastata: Et pascentur in ea greges, et omnes bestiae terrae, et chamaeleontes, et hericii in praesepibus eius accubabunt, et bestiae requiescent in cardinibus eius, et corvi in fenestris eius, et caetera: videtur mihi iuxta illud intelligi debere, quod vel in Iona, vel in Naum propheta scriptum est.
51 Et in Iona quidem Niniven, id est, speciosam, quae ad praedicationem Ionae, id est, columbae, egerit poenitentiam, Ecclesiam interpretati sumus de gentibus congregatam. In Naum vero super mundo intelligentiam temperavimus: et de mundo quidem non difficile est interpretari et dicere, quod quando Aethiopes vulnerati gladio Domini fuerint, et extenderit manum suam super Aquilonem, et perdiderit Assyrium principem mundi, etiam ipse mundus cum principe suo pereat, et ad maximam solitudinem redigatur, et nulli miserabilis sit, sed omnes ad ruinam eius sibilent, et moveant manus suas.
52 De Ecclesia autem videtur prima fronte esse blasphemum, quod ea futura sit invia et deserta, et bestiae habitent in ea, et postea ei cum insultatione dicatur: Haec est civitas malis dedita, quae habitabat in spe, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et non est praeter me amplius, quomodo facta est in solitudinem, pascua bestiarum? Sed qui consideraverit illud Apostolicum in quo dicitur: In novissimis temporibus instabunt tempora pessima, et erunt homines sui amatores, avari, arrogantes, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, accusatores, intemperantes, crudeles, odio habentes bonum, proditores, temerarii, inflati, voluptatum amatores magis quam Dei: habentes formam pietatis, virtutem autem eius denegantes. Necnon et hoc quod in Evangelio scriptum est, quod multiplicata iniquitate, refrigescat charitas multorum, intantum ut in illo tempore compleatur: Verumtamen veniens Filius hominis putas inveniet fidem super terram? non mirabitur de extrema Ecclesiae vastitate, quod, regnante Antichristo, redigenda sit in solitudinem, et tradenda bestiis, et passura quaecumque nunc propheta describit.
53 Si enim Deus propter infidelitatem ramis naturalibus non pepercit, sed fregit eos, et posuit flumina in desertum, et fontes aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, propter malitiam habitatorum eius: cur non econtrario eos de quibus dixerat: Posuit desertum in paludes aquarum, et terram sine aqua in fontes aquarum, et habitare fecit ibi esurientes, et caetera, et quos inseruit de oleastro in radicem bonae olivae, si immemores beneficii recesserint a conditore suo, et adoraverint Assyrium, evertat et ad eamdem sitim reducat, in qua prius fuerant? Quod cum generaliter in adventu Antichristi, sive in fine mundi possit intelligi: tamen quotidie in his qui simulant se esse de Ecclesia Dei, et operibus negant, auditoresque legis sunt, et non factores, accipi potest, qui frustra speciosos se esse iactent, cum habitent in eis greges, vitiorum scilicet multitudo, et bruta animalia corpori servientia, et omnes bestiae terrae, quae corda eorum comedunt, et chamaeleontes qui non habent unum colorem; sed diversis peccatis, nunc avaritia, nunc luxuria, nunc crudelitate, nunc libidine, nunc tristitia, nunc exsultatione per momenta mutantur.
54 Et hericii in praesepibus eorum, animal spinosum et plenum sentibus, et vulnerans quidquid contigerit. Sed et bestiae cubabunt in foraminibus, id est, in cordibus eorum, et corvi immundae aves in portis eorum, vel in ore, vel in auribus, quo aut loquantur semper, aut audiant mala. Post quae infertur et dicitur: ideo Ecclesiam haec passuram fore, vel esse perpessam, quod in superbiam se elevaverit, et quasi cedrus suum cacumen erexerit, malis operibus dedita, et nihilominus futuram sibi beatitudinem repromittens, et in corde suo caeteros despiciens, nec putans quemquam esse praeter se, et dicens: Ego sum, et non est alia praeter me ultra: quomodo ergo facta est in solitudinem pascua bestiarum? Ubi enim prius habitabat Pater, et Filius et Spiritus sanctus, et angeli eius ministeriis praesidebant, tunc habitabunt bestiae, de quibus et propheta complorat dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Omnis qui transibit per eam, sibilabit et movebit manus suas.
55 Quod si de angelis intellexerimus, ita interpretabimur: cum transierint per eam angeli, et non manserint in ea, ut prius facere consueverant, stupebunt et mirabuntur: et non eam fulcient, et sustentabunt ruentem manu sua, sed levabunt manus et pertransient. Vel certe cum sibilo attollent manus, et quasi plangentes in morem lugentium concrepabunt.
56 Si autem hoc de diabolo et angelis eius voluerimus accipere, qui vineam quoque, quae de Aegypto translata fuerat, vastaverunt: dicemus, per animam de qua Christus recesserit, et quae prius templum Dei fuerat, et esse desivit, transire serpentem, et sibilare in ea, et venena suae malitiae evomere: et non solum hoc facere, sed opera quoque sua quae τροπικῶς manus vocantur, movere.
57 Ac ne putes quia colubrum nominavimus, violenter nos manus colubri, pro opere intelligere, accipe testimonium Salomonis: Mors, et vita in manibus linguae. Haec diximus, ut potuimus interpretationi allegoricae servientes. Si quis autem magis verisimilia, et habentia rationem quam a nobis sunt disserta repererit, illius magis lector auctoritate ducatur.



Hieronymus, in Sophonia, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2